Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1376 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 12 February 1752 n.s.
Dated 12 februar 1752. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Amico colendissimo,
D[omino] D[octori] Linnaeo,
s[alutem] q[uam] [plurimam] d[icit]
Fr[anciscus] de Sauvages.

Tuis elogiis recreare tentas, quem pudet et paenitet in lucem emisisse opus tot naevis conspurcatum, tuo nomine tam parum dignum; gratias pro his ago summas.

Appendicis loco accipe paucas plantas florae Monspeliensi inserendas.

Bellis scapo folioso. Crescit aestate in littore maris versus Magalinam. Nullibi descriptam repperio. Est vera bellis, caulescens herbacea, foliis spatulatis apice crenatis, alternis, idem calix, idem flos diversus certe a calyce chrysanthemi, qui est marginibus foliosis vel squamosis.

Trifolium bituminosum. J. B. Non invenio characterem psoraleae.

Trifolium semen sub terram condens. C. B. vulgaris ubique.

Geaster. Michel. Lycoperdum volva patente. Lobis incisis. Micheli fig. 5a.

Turritis minor. B. m. Erysimo similis hirsuto Mathioli.

Santolina foliis quadrifariam dentatis. Linn. sponte crescit juxta Nemausum; a Nimes.

Sisymbrium foliis pinnatis foliolis lanceolatis serratis. Linn. eruca palustris minor. Tab. a Lattes.

Astragalus capitulis longe pedunculatis leguminibus subulatis acumine reflexis.

Astragal[us] annuus angustifolius flosculis caeruleis pediculis longis insidentibus. T. foliola ovalia, subtomentosa, non retusa.

Astragalus capitulis subsessilibus leguminibus erectis subulatis acumine reflexis. Linn.

Ornithopodio affinis hirsuta stella leguminosa C. B. fl. subcaerulei flores caulem ambiunt.

Valeriana palustris minor C. B. Vide character D[omini] Halleri a l’Esperon.

Jacobaea maritima. C. B. a Agde juxta fluvium Heraut, floret junio.

Sinapis apii folio siliqua hirsuta &c. Moriss. a Agde.

Fumaria capreolis et viticulis plantis vicinis adhaerens. C. B. a Agde. Caules et pedunculi plantas vicinas ambiunt contorti; circa ipsam crasse erraveram in flora mea. Nullas viticulas habet.

Lathyrus foliis gramineis solitariis. Nissolia, jam copiosa repperitur au bois de Valene non alibi facile cynoglossum foliis angustius petiolatis angustis et asperis. Haller. Cynogloss. folio virenti. C. B. a Valene.

Linum sylvestre minus angustifolium flore luteo C. B. Vere Linum est et cognoveram errorem meum paulo post quam ad te scripsissem.

Impia Dodon.

Reseda calcitrapae folio. T.

Veronica spicata latifolia. C. B.

Veronica aquatica folio oblongo. C. B.

Lepidium glastifolium, Boerhaavii, a l’Esperon.

Aster montanus purpureus. J. B.

Aster montanus luteus villosus villosus magno flore. C. B.

Ledum palustre – nostras arbuti flore. Raii flos est eo modo factus [illustration]; folia vero sparsa rigida ligulata eo modo [illustration] vel [illustration] tetranda videtur a l’Esperon.

Peplis Clusii. Nondum inveneram; potest vocari.

Euphorbia inermis humifusa foliis oppositis (integerrimis) basi productis vel oblique appendiculatis. Folia sunt eo modo facta [illustration] Nescio, cur in nomine chamaysices tot conditiones [illustration] assignaveris, ut axillis unifloris &c., quae peplidi pariter congruunt.

Carduus lanceolatus ferocior J. B. Ejus caracterem nescio; scirem lubens; confuderem cum alio carduo pag. 291. n. 178., sed errabam.

Cistus n. 300 pag. 148. non habet constanter folia ramifera ternata, ut credideram. Saepius sunt bina.

Hupericum supinum glabrum minimum. Clus. a l’Esperon.

Asperugo. Male omissa.

Scabiosa 202. pag. 268 est certe corollulis quinquefidis.

Haec scribebam quatuor abhinc mensibus, sed tot obrutus eram negotiis, ut non possem plantas dubias a te indicatas examinare, quod discipulo cuidam praestandum commiseram; ille vero neglexit; demum me vehemens invasit podagra, quae per duos menses ita me misere discruciavit, ut meae mortis rumor per urbem volaverit et post duos menses vix e domo exire liceat. Cum podagra laborabam, venit ex aula diploma regium, quo Botanicae professor cum stipendiis 600 librar[um] constitutus sum, sed usque quo Joann[es] Chicoyneau adolescens 14 annos natus aetatem gradusque eos adeptus sit, ut cancellarius nostrae academiae renunciari possit. Cum itaque Botanicae valedixissem, illam rursus colere coactum me video. Rogo te itaque, amice colendissime, ut semina plantarum, quibus me carere intelligis, mittas intra epistolas sub involucro nostrae Occitaniae praefecti, qui impensas inde nullas sustinebit, modo haec inscriptio sit litteris:

A Monsigneur, Monsigneur L’intendant de Languedoc et in capite pour le jardin royal à Montpellier.

Poteris cum seminibus deinceps litteras omnes ad me mittere, quae sic sine impensa mihi reddentur. Obtuleram aliam inscriptionem pro litteris, quas nulla comitantur semina, scil[icet] A Monsieur Monsieur Le comte de Moncan, commandant de Languedoc à Montpellier, qua poteris uti pro lubitu.

Observationem singularem hic addam. Mense octobri cum Agatham, urbem maritinam Agde dictam, ad aegram advocatus essem, ipse meis oculis volui, quae ante mensem audiveram comperire et compertum habui, quod scilicet mense septembri 1752 quatuor unius familiae, scil[icet] maritus, uxor, virgo et filius cum hora 4 pomeridiana manducassent hepar cujusdam piscis in sartagine frixum; hora sexta somno oppressi omnes cubitum ierunt et tam alte dormiverunt, ut maritus non nisi vespere sequentis diei, uxor vero 54 annos nata non nisi post triduum evigilaverint; vir quidem vertiginosus et non animi compos, filius vero et filia itidem velut ebrii sine cibo et potu hoc triduum transegere. Vicini, qui neminem ex hac domo exeuntem videbant, praeter infantem novennem, qui hepatis ne morsulum quidem attigerat, attoniti domum hujus miseri Calceolarii Gervais dicti ineunt, et omnes hos quatuor aegros somno obrutos vel somnolentos, facie ruberrimos, non tamen calidos observant; ast, quod magis mirum, omnes statim atque expergefacti sunt aliquot pandiculationes et gravem ubique pruritum sentientes sine scalptu epidermidem a cute undique separari sibi viderunt, ita ut mulier sexta die a manducato hepate, omnino cuticulam totius corporis exuerit; illa vero hepatis, hujus dimidiam partem voraverat, vir vero et adolescentulus maximam residui partem, ita ut non nisi exigua filiae relicta fuisset; omnes cuticula expoliati sunt, sed illi citius exuti et diutius somno sepulti, qui plus manducarant; puella vero, quae parum, non nisi faciei cuticulam amisit, oborto tamen ad femur abscessu. Vir seu paterfamilias 50 ann[os] circiter natus, dificilius cutem amisit, ita ut cum hunc observabam, elapso mense post illud infortunium, ipse ex ejus ambobus pedibus praegrandia. Cuticulae crassae frusta adhucdum extraxerim; ille scilicet graviter tulit per aliquot dies hanc desquammationem, quam ridendo narrabat mulier nil incommodi passa post sex primas dies. Mirabar ego, quod cuticula nova hujus mulieris non minus nigricaret quam vetus, sed respondit se sole sub ardenti quotidie lignum colligendo victum quaesivisse. Omnia ea testati sunt praeter centenos duo medici mei discipuli hujus urbis incolae, qui domum hujus Gervasii adierant utcumque semileuca ab Agatha distantem. Dein inquisivi, quid hic piscis foret et omnes piscatores, qui ipsum ceperant; mercatrix, quae Gervasiae jecur vendiderat, retulerunt hunc piscem felem marinamvocari; ejus cutim asperam vulgo pro tegendis calamariis et scriniis nomine chagrin adhiberi; ejus hepar velut noxium vulgo extrahi et rejici solitum, unde nihil simile factum audiverant nunquam. Hepar huic speciei et alteri ejusdem generis, quam dissecui, est oblongum ad palmum unum, bifidum; singuli lobi duos digitos lati, unum crassi, caeruleo et luteo variegati; Frisci bene sapiunt, caro vero impune a pauperibus omnibus manducatur. Piscis mihi visus est esse de genere squali, imo squalus fossula triangulari in extremo dorso. Artedi. Sed nondum certus sum, majo et septembri tantum invenitur in Agathensi littore. Et data opportunitate ad me deferri curabo, ut experiar, quid hoc veneni sit, quod expetunt omnes mulieres, ut corium vetus novo albidiore commutent.

Remedium, quo pro curanda syphilide me docuisti, mira praestat. Sed potissimum autumno; grates pro eo tibi rependo maximas, sed doce me arcanum tuum chimicum pro catarrho et modum utendi. Doleo, quod tamdiu mea quidem culpa tuis litteris caruerim, adeoque ne me recreare moreris morbo adhuc languentem, et debilitatum. Doleo, quod nulla navis tua nova scripta deferat, quae avidissime expeto. Illustrissimos Upsaliens[is] academiae socios humillime salutatos velim! Scribunt ex Berolino succum phitolaccae americ[anae] in cancris radicitus curandis mira praestitisse parti illitum. Si sinas, ad te mittam per veredarium publicum, subinvolucro societatis regiae, nunc meam pathologiam novam, alia vice dissertationem de medicaminum actione, quae Burdigalae praemium reportavit, alias dissert[ationes] de pulsu &c. Deus opt[imus] max[imus] te, tuam conjugem, gnatosque charissimos incolumes servet! Vale et me amare perge! Berolini poeta Voltaire libello pessimo mire dilacaveravit amicum suum Maupertuis. Libellus jussu regis Prussiae a carnifice combustus est.

Scribebam Monspelii 12 februar[ii] 1752.

26 januar[ii] liquor thermometr[i] Reaumuriani constitit ad grad[um] 5um infra congelationem. Ann[o] 1709 ad 9 delapsus fuerat.[a][a] : MS1 A 26 januar[ii] ... fuerat
[added in the margin on fol. 68v

Linum sylvestre minus luteo flore C. B. quod inseritur Flos monopetalos. Petalis in medio tubi cohaerentibus
– rotatus s[ive] statim ad exortum e tubulo calycis potentissimus, de caetero calyx e quinque foliis aequalibus acutis.
Stamina 5. styli 3.

Habitus Lini sylv. VIII Clus. f. Chamaelini, sed est foliis sparsis et floribus luteis planta; differt a Radiola et Lino.

Perianthium pentaphyllum, foliolis acutis tubi longitudine.

Corolla monopetala rotata, tubo calycis longitudine, limbo patulo quinquefido, lobis rotundis tubi longitudine (non sensim patens ut in Lino).

Stamina 5 in tubo latitantia. Athena lutea subrotunda, stylo breviore.
Pist. styli 3, stigmata oblonga, Germen sphaericum.
Per. Capsula sphaerica, calyce obvoluta, loculamentum an unicum?
Sem. minimum
Folia alterna linaria, caulis basi saepe dichotomus.
Flores lutei terminales
Pedunculi bifidi

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 67-68). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 A 26 januar[ii] ... fuerat [added in the margin on fol. 68v
b.
MS1 Linum ... pistilla [added by Linnaeus]