Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1409 • Georg Christian von Oeder to Carl Linnaeus, 8 April 1752 n.s.
Dated 8. Apr. 1752. Sent from København (Denmark) to (). Written in Latin.

Vir Illustris,

Praemitto reliquis omnibus, discipulum & amicum me esse Halleri, Goettingensem Doctorem. Nam, etiam si notior in republica literaria essem quam per annos & vires licuit, vix tamen ad ineundam apud Te gratiam argumentum aptius fuerit.

Tuus etiam discipulus sum, Vir Illustris, siquidem eos, ex quorum scriptis profecerimus, maximi qui sunt, ut Tu es, Doctores publici, quos etiam non propius, non facile notos, sed ob publica merita unicuique privato venerabiles colimus, praeceptores appellare par est.

Munitus Illustrium Virorum Halleri & Walhofii testimoniis Hafniam ante 4 menses veni, satisque fui felix, Germanus (Anspacensis Francus), ut gratiam inirem Virorum summae apud Regem nostrum fidei. Rex mihi significari jussit, placere sibi propositum meum, collocandi pro virili operam meam sub eius ditione atque velle se ea uti. Nondum in definita statione sum, neque sum Universitatis membrum. Interim, annuente aula, Botanicae operam navabo.

Spes est conditum iri in hac urbe Hortum Botanicum. Huic interim proposito exsequendo praeparanda est via. Placuit initium a me rei gerendae fieri. Datur mihi solum in aliquo regiorum in hac urbe hortorum, & promittuntur, quibus opus erit.

Juvabit me Ill[ustris] Hallerus omni qua poterit ope. Scribo ipsi hodie, dare me ad Te, Vir Illustris, literas. Itaque sine dubio in suis me tibi commendabit. Plane non dubito fautorem etiam Te futurum conatibus nostris, quemadmodum in Hortum Upsaliensem aliorum merita in descriptione eius horti digne laudantur. Atque, ut ne poenitere Te possit coeptae erga me benevolentiae, spero me effecturum iis omnibus studiis, quae exspectari a grato animo possunt.

Ergo etiam atque etiam rogatus opem mihi fer, Vir illustris. Data venia, indicabo singillatim, quibus opus erit. Interim facile judicans, incipientibus nulla non re opus esse & optime judicans, quid solo Hafniensi convenire possit, et collocato Goettingensis horti Catalogo judicans, quid inde possim exspectare, quid non possim, mitte mihi, quaeso, plantarum semina, quae praesto erunt, quo primum poterit fieri modo.

Sumtus, qui creabuntur, ingrediuntur, quam primum indicatum fuerit. Officia amoebea praestabuntur, quavis data occasione, animo paratissimo.

Succedente tempore & commercio nostro literario, si sperare hunc honorem & hoc gaudium licet, dispiciemus, quo modo non solum semina sed & integrae plantae, quae poterunt concedi, transportari Hafniam possint.

Serius ad hoc negotium, quod accepturus sim, admissus, video, cum jam multum annus processerit, grave initium, ut est omne initium, habiturum etiam ob hanc caussam tanto lentiores successus. Sed spero etiam sic non defore conatibus meis successus aliquos, qui non effugiunt certe aequorum judicium oculos.

Spero mature his literis responsum, & responsum utique favens, si Tibi me probaro artis & in arte tui similium Virorum amatorem & cultorem.

Vir Illustris

Tibi ad reverentiam dignis obsequiis
comprobandum paratissimus
Georgius Christianus Oeder

Hafniae a[nte] d[iem] 8 Apr[ilis] 1752.

Addo epigraphen literarum ad me dandarum:
à Oeder, Docteur en Medecine, & Correspondent
de l’academie roiale des Sciences de Gottingen,
à
Copenhague

[address]
à Monsieur Monsieur Linnaeus,
Archiater, & Professeur
en Medecine à Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XI, 245-246). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 350-351   p.350  p.351.