Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1442 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 1 June 1752 n.s.
Dated 1º junii 1752. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Monspelii 1° junii 1752.

Illustrissimo viro,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo, archiatro,
S[alutem] q[uam] [plurimam] D[icit]
Sauvages.

Dudum oblitus es mei, amice colendissime, hoc unum exoratum te velim, ut saltem bis in anno litteris tuis me recrees; ultimis tuis jubebas, ut Linum maritimum luteum C. B. accurate introspicerem; introspexi florentem nec quidquam in eo repperi, quod attentionem mereatur; accersivi alterum linum sylvestre luteum foliis subrotundis C. B. p., quod a priori non discrepat; folia utrique ima sunt spatulata, summa linearia, flores lutei, quales a te describuntur. Idem est ac luteum sylvestre minus luteo flore C. B., nisi quod ima folia istius angustiora sunt, et flos minor. Duobus abhinc mensibus ad te misi per nauclerum Stockholmiam petentem, Sivan Kilkman nominatum, floram meam Monspeliensem. Sed pro dolor bibliopolae et typographi nequitia atque petulantia defoedatam, truncatam, deturpatam, ita ut ejus omnino me pudeat; habeo prae manibus pathologiam meam auctam Genevae recusam, multo nitidiorem, quam data opportunitate mittam. Quidni postulas a regina Sueciae vel aliquo magnate, cui fasciculi per veredarium adsportati sine cere traduntur, ut mihi liceat ad te libellos exiguos sub ejus involucro transmittere; hoc recusare nequeunt scientiarum fautores. Si velis mittere tuam dissertationem de materie medica ex regno vegetabili deprompta (materies autem medica 2. vol. comprehensa est crassior) posses ipsius externo involucro inscribere: à Monsieur Le comte de Moncan commandant de Languedoc a Montpellier. Sed si hac aestate alia munera, ut materiem medicam, mihi destines, satius est navi illa omnia committere et à M[onsieu]r Uffroy medecin à Sette vel à M[onsieu]r Desmarets negotiant à Sette dimittere, nec enim ea opera a nostris bibliopolis nec a Parisinis possum obtinere, quibus tamen, dum materiem medicam doceo privatim, mihi pernecessaria forent.

Dulcamara ab amico, cui tuam observationem scripseram, bis adhibita morbos syphiliticos gonorhaeam &c. perbelle sanavit. Idem medicus electrisavit paralyticum ante duos annos mutum, eique loquendi facultatem restituit; medicus est discipulus meus Mesplex à St Jean de Luz apud Banearnos.

Salicaria minima tenuifolia. T., quae hic in luco Gramont obvia est, mihi videtur novum genus constituere diandro flore; mittam cum seminibus. Secus Agatham (Agde), quo ad aegrum medicandum advocatus fueram nuper, vidi erucam minimam, quae a triginta annis vites devastat earunque folia recentia convolvit et lana intus obducit, nec ullum invenere remedium. Ovibus quidem tradidere vites devorandas cum erucis; oves racemos intactos relinquunt, sed racemi sole deusti pessimum et paucum vinum suppeditant, unde remedium malo pejus visum est.

Multa cum amico experimenta et canicidia institui, quibus post Schligtingum et D[ominum] Hallerum comperimus cerebrum inter expirandum intumescere, inter inspirandum detumescere, imo omnes venas majores eamdem mutationem simul pati, pulmonaribus exceptis, quae contrario modo mutantur.

Nuper prodiit pathologia mea iterum recusa et aucta. Sub praelo sudant duae dissertationes, una de Rabie, altera de medicaminum actione in determinatis partibus, quas mittam data opportunitate.

Realmuria

Salicaria minima tenuifolia. T. Cujus mitto plantulam, ut ipsis oculis cernas characterem.

Perianthium monophyllum quadridentatum, compressum, denticulis acutis coloratis.

Corolla. Petala quatuor erecta ovata sub denticulis inserta. Stamina filamenta duo capillaria longitudine tertiae partis calycis, Antherae subrotundae.

Pistill. Stylus simplex staminibus brevior, Stygma obtusum. Germen ovato- oblongum.

Peric. Capsula angusta angulosa, semina plurima continens.

Folia lineari lanceolata, ima opposita, summa alterna, flores axillares solitarii, calyx stipulis duabus lateralibus fulcitur.

Si nullum nomen aptius nosti Reaumuria a celebri D[omino] de Reaumur vocanda censetur, altera sit chicoynaea ab archiatro Chicoyneau botanicae professore Monspel[iensi], 4° vel 5° ejusdem nominis. Huic valde affinis est altera plantula, foliis ovalibus, floribus pariter rubris, quae tetandra videtur. Folia omnia opposita. Cujus specimen hic insero. Obiit 14 aprilis D[ominus] Fr[anciscus] Chicoyneau, Monspel[iensis] univers[itatis] cancellarius et iudex, archiater, cujus pater, duo fratres et natus fuerant cancellarii et botanices ac anatomiae professores. Ejus nepos seu gnati filius, Joann[es] Franc[iscus] Chicoyneau, 13um annum agens designatus est a rege, ut ejus locum in nostra universitate impleat, et interim ejus munia absolvo. Archiater electus est Joann[es] Bapt[ista] Senac ex urbe Vasconiae seu Guiennae quinquagesimum 5um annum agens, qui scripsit olim essays de physique sur Heister, et nuper tractatum de corde 2. vol. in 4to, opus doctrina, ingenio, eruditione praeclarum; medicinam Gallicam chirurgorum invidia et ambitione multum depressam, ab illo vindicatum iri speramus.

Berberis offic[inalis], non secus ac cactus compressus seu opuntia, flores habet, quos si vel stylo tangas, illico videbis contrahi, ita ut omnia stamina et petalorum segmenta ad pistillum accedant, curioso spectaculo, quod primus vidit hortulanus olim horti regii Banal, ut de opuntia, Vaillant.

Insectum, ni fallor, hactenus ignotum invenit discipulus meus Commerson, quod instar formicae leonis, foveolas pollicem amplas conicas in arena sibi sculpit, in quarum imo seu coni apice latitat, et ibi insecta minora huc delapsa amplexatus et toto suo corpore vinciens exsugit et vorat; illud est 5 vel 6 lineas longum, semilineam circiter crassum, subteres, uno extremo crassius; si leviter tangatur illud, hanc figuram litterae v. affectat immobile fit [two illustrations] pars crassior in fundo foveola fixa remanet, tenuior motu elastico arenam excutit, foveam cudit, insecta obvia arcte amplexatur, cauda videtur, caeterum caret artibus, tantum juxta caput sunt quatuor papillae villosae, cum collari pariter villoso hispido totum corpus tenui villo obsitum, sordide album a quindecim mensibus domi observatum nullam metamorphosim patitur. Nomen laeoploca vel Lioploca, quia leiamplexei praedam suam amplexatur et toto corpore nectit et cingit mereri videtur, non vero microphagum, ut putat D[ominus] Comerson, quod est nimis extensum et omnibus fere commune.

Degit in murorum hiatibus, ubi sabulum vel humus sicca.

Hambergerus misit suam physiologiam certe curiosam et elegantem 1. vol. in 4to [...] de electrisatione plura experimenta nova habeo, Rheumatismos multos curatos [...]; ea edet societas regia scientiar[um] Monspel[iensis]; omisi supra linis nostris saltem luteis, perianthium constare et segmentis inaequalibus et quod linum sylv[estre] minus luteum videtur monopetalum infundibuliforme; hujus mitto frustulum, ut ipse videas. Si liceret ad magnatem quemdam Suecicum plantulas identidem mittere, curarem, ut tota epistola non ultra unciam unam ponderaret et sic omnes flores et plantulas hujusce soli ipse perspiceres, imo insecta plura.

Uxor mea gravida est; valet natus meus triennis satis pulchellus, et filia 15 menses nata, non inelegans, uti vero se habet proles tua, uxor dilectissima, amicus meus tuus primo-natus jam in zoologia, ut in botanicis haud dubie est eruditus; ipsum suavissime amplexor.

Numquid legatus Suecicus Parisiis degens fasciculos publico veredario commissos a pretio immunes accipit et transmittit?

Audio arcanum D[ominum] Herrenshwent adversus taeniam esse gummae gutti gr. XV, et Hellebori nigri radicis gr. V. Quid sentis de Helleboro Hippocratis? An est Adonis an Helleborus niger hort. fl. roseo?

Herbarium conficio ab aliquot mensibus; plantas recentes agglutino ope icthiocollae; sic magis splendescunt colores. Plantas tui soli, si siccatas aliquot curiosiores velis mittere, ut Linnaeam, muscos. Si etiam velles addere unum vel alterum insectum cum nomine ex generibus mihi ignotis, pergratum faceres; tibi par pari reddendum curarem a fratre meo insectorum cupidissimo et studiosis, qui se hac in re praeceptore carere dolent. Non novimus necydalim, gyrinum, lepturam, attelatum, poduram, monoculum &c.

Si tuam materiam medicam velis ad me mittere, pergratum feceris; si quis Parisios tendat, illic commoratur meae uxoris frater, ad quem sic scribitur: à Monsieur l’abbé Foucard d’Olimpie chez M[onsieu]r le curé de St André des arces à Paris. Ab illo facile quidquid miseris, accipiam.

D[ominum] Antonium de Jussieu nuper obiisse rumor est 1o junii 1752.

Citrum habemus foliis ellipticis flore hexandro, hexapetalo, monogyno, foliis omnibus oppositis tota planta vix minimum digitum excedit. Nihil refero de Rubeola maritima. Numquid novum genus est? Invenio varietatem caprifolii italici foliis omnibus verticillatis ternis, etiam summis connatis.

Mihi data est radix pollicem fere crassea palmum et ultra longa simplex subflavescens gustu primum parum amaricans, dein acris et sialagoga, intus Zonis albis et flavis distincta. Numquid haec est radix Lobeliae 2ae. H. Cliff. Ex viribus, quas ipsi tribuunt, sic videtur.

Scribit amicus Mesplex se ope dulcamarae curasse quinque syphyliticos autumno recenti elapso, sed hoc vere dulcamaram nemini profuisse; undenam illud? An verna tempestas obstat? Sic sentit Mesplex.

Summo Deo sit gloria, quod nefarium Lametrie, omnium honestorum flagellum, abstulerit, omnibus invisum, et impudentissimae nuper erga D[ominum] Hallerum calumniae rerum, quod non diffitetur ejus fautor Maupertuis.

[a][a] : MS1 [added in the left margin
of f. 70r.
]
Errores crassiores, qui mihi (non typographo) exciderunt in flora Monspeliensi, quaeso, notes, ut in altera quondam editione minus neglecta possint corrigi, sed forte non possunt plures, una litura potest corrigere.

A Messieurs
Messieurs De La Societé
royale des sciences d’Upsal
a Upsal
Suede

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XIII, 70-71). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [added in the left margin of f. 70r.]