Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1518 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 20 December 1752 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Amicissime et Doctissime Dom[ine] Linnaee,

Ne multis Te detineam, Vir Doctissime, causas silentii paucis exponam. Ante decem menses Consanguineus meus, Vir Consularis Harlemensis, et tunc temporis Praepotentium ordinum nomine deputatus ad collegium, quod rationes Statuum Generalium examinat, mundo huic valedicens, omnium bonorum haeredem instituit Uxorem meam ac filium. Hinc brevi eram possessor splendissimae in Harlemo domus, Elegantissimi in suburbio Horti, currusque qui quatuor vehebatur equis. Verum quum uxor mea eandem mecum fovebat mentem brevi concludebamus omnia, quae pompam et ostentationem saperent, negligere. Vendenda itaque erant omnia, sed quum facile sentiremus, longum et hoc rite exequendum, tempus requiri. Leydam cum familia reliqui, Harlemique vel in suburbio vixi, unde nunc redux factus votum Horatii gaudeo. Nam est ibi et Domus & victus nec deficiente crumena. Doleo tamen, quod propter distantiam loci hortum divendere eram coactus; major erat horto publico Leydensi, domus nitida, vivarium splendidum. Vendidi hunc quatuor millibus et sexcentis florenis Hollandicis.

Spero Te cum dilectissima uxore et familia prospera uti valetudine. Per Dom[inum] Cuno curaveram ad Te mense Martio, ni fallor, fasciculum Dom[ini] van Royen seminibus, si bene memini, refertum. Gratias Tibi debeo plurimas pro seminibus, quae 29 Martii in Epistola ad me miseras. Enatae sunt ex iis plurimae plantae, quarum binae floruere, quas tamen propter absentiam examinare non licuit.

Per bibliopolas comparavi quartum volumen Actorum Upsaliensium, in quo elegantissimam descriptionem Penthori perlegi. Simulque animadverti descriptionem piscium, quas Tecum communicaveram, tantum apud te valuisse, ut dignas eas censueris, qui Actis inserantur. Quem favorem tuum ego semper agnoscam. Wachendorfius Ultrajectensis, studiorum tuorum summus cultor, et qui sane cum summa veneratione apud omnes de Te loquitur hac hyeme novam Indicis sui molitur editionem. Dolet autem vehementer nullum exemplar Generum vel Characterum Generum apud Wishovium superesse; dolentque idem studiosi, qui hanc Universitatem adornant. Proin cogitandum erit de nova editione, quae procul dubio facile in duos excurret tomos. Ego etenim in exemplari, quod semper mihi ad manus quodque numquam evolvo Tui immemor, adnotavi omnes generum et characterum memorias, quas sparsim hinc inde in Doctissimis tuis scriptis communicasti, propriisque adscripsi locis. Nec dubito, quin plures apud Te latitent.

Bartramus curiosissima transmisit petrefacta. Itinerarium ejus Londini impressum, lectu jucundissimum et utile, docens loca natalia plantarum. Ad calcem accedunt doctiss[imi] Kalmii de Cataracta Niagarae observationes.

Nova Literaria his in oris fere nulla. Gaubius suscepit editionem tomi tertii Thesauri Sebae, cujus Museum, quum publica distribueretur auctione, Filius meus sibi comparavit omnes fere pisces, simulque habuit occasionem Manuscripta quaedam Artedii, quae admodum intricate erant conscripta, enodare, et cum piscibus ipsis conferre, inter quos plurimae species antea non descriptae. Oblitus sum, an ejus dissertationem, quum gradum caperet in utroque jure, ad Te miserim. Nunc illud studium omnino negligit, totumque se Medicinae tradidit, et maxime historiae naturali, praecipue vero historiae piscium, quos satis nitide et accurate novit describere; brevi Tibi descriptionem unius alteriusque Piscis offerre in animo habet.

Cum machina D[omini] Genette, quae molendinae vices praestaret, ac effectum trium molendinarum suppleret, ac continuo agitaretur, res ita se habet, ut ad minimum tres adhuc menses requirantur, antequam ad finem erit perducta. Experimentum capietur in fossa, quae Domum peste infectis destinatam cingit.

Spero, quod brevi me literis vestris exhilaraberis; omnia fausta et felicia Tibi Tuaeque familiae exoptans indico me

Tibi Tuisque ad omnia paratissimum
Joh[annem] Fred[ericum] Gronovium.

Lugd[uni] Bat[avorum] 20 Dec[embris] 1752.

Viro Celeberrimo
Dom[ino] Carolo Linnaeo
Upsaliis

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 510-511). [1] [2] [3]