Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1566 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 18 April 1753 n.s.
Dated 18 aprilis 1753. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Illustrissimo viro D[omino] D[octori] Linnaeo,
amico colendissimo,
Salutem.
Sauvages.

Primo utor tabellarii discessu, ut mittam pathologiae fragmentum quaesitum, vir colendissime; misi non dudum fasciculum per navim. Nescio, an amicus D[ominus] Colbek, consul gentis Suecicae istic commorans fasciculum dimiserit. Dolores podagrae non omnino abierunt seu tempestatis mutatione fere revertuntur sed lenissimi.

Gratias ago quam maximas pro seminibus quam multis et selectissimis, quae misisti; sive sub involucro eodem a Mr l’intendant du Languedoc, sive sub involucro a Mr le comte de Moncan commendant de Languedoc mittantur ad me; perveniunt sine ullo sumptu. Itaque si edisti classes morborum, quas inceperas, sive reliqua genera seu 14 primas paginas generum D[omini] Calmii velis mittere, gratum facies, ea lege, ut, si ad D[ominum] intendant dirigantur aliquot seminibus, stipari debent, quia horti regii emolumentum est unica apud ipsum praetendenda ratio; altero vero sub involucro ea cautela non opus est.

Gratias ago iterum pro arcano spirit[u] vini. Vix possum satis mirari effectus optimos, quos praestat Solanum a te mihi indicatum ad syphilidem curandam. Utinam in arcanis servassem! Interea paucis indicavi, et forte mihi reservabo deinceps. Non ita prospere succedit in gonorrhaea, sed in aliis morbis venereis optime.

Vidi ex novellis publicis baronem Scheper Suecicum multos morbos curasse ope electrisationis, Quidni monuisti me, vir optime, quem scis in his fuisse occupatissimum? Contradicentes expertus sum multos medicos Monspelienses et Parisinos. Certe turpe est nostrates medicos sic impudentissime vituperare. Effectus remedii, quod ne quidem examinare nolunt, blasphemant, quod ignorant, et nolunt oculos aperire, ut videant, nec aurem praebere centum aegris obviis electrisatione curatis aut mire sublevatis. Sed haec est sors omnium medicaminum, quae primo cognoscuntur, ut kinae tua exequar jussa fidelissime circa lamiae vim narcoticam, cum dabitur occasio forte mense majo vel septembri tandem; nec enim alio tempore accedit hic piscis.

Si detur accasio, mittam per navim 20 vel 30 exemplaria pathologiae, quas pro tua humanitate posses apud bibliopolam permutare exemplaribus tuorum operum, et altera navi tua haec opera ad nos mittere, quibus carent omnino philiatri; carent scilicet philosophia botanica, materie medica, dissertationibus novis; et avidissime spectamus tuas species plant[arum]. Caetera opera habent excepta iterum flora Zeilanica.

Scribam quantocius Massilias, ut tuum munus, excellentissime vir, obtineam, sine quo imperfectissimus foret proxime ineundus botanicae cursus; ipsum aggrediar statim post festos dies seu 25 hujus mensis.

D[ominus] Haller est ab aliquot diebus Bernae in patria sua; quidam magnas Hungarus ipsius puellam deperiebat. Hallerus vero, qui catholico suam gnatam nubere recusabat, discessit insalutatis omnibus cum conjuge et filia, media nocte, et Bernam petiit; quam tamen petere debebat prout cogitaverat; paucos post dies nostalgia fere laborans, ut omnibus Helvetiis solemne est. Catalogum plantarum Goetingae meditabatur.

Scripsit thesim de irritabilitate, cujus experimenta non succedunt apud nos; contendit scilicet tendines, membranas &c. sensu destitui. Quis ipsi potest assentiri? Contendit et ad me scripsit, costas inter inspirandum ad se accedere mutuo, ita ut spatium interpositum dimidio minus evadat. Ego vero ampliari hoc spatium constanter observo; cum canis inspirat, imminui cum ejulat.

Urget tempus discessus tabellarii. Vale, vir optime, te, tuamque charissimam familiam servet incolumem deus optimus et me tibi addictissimum ad cineres usque, ut facis, amare perge!

18 aprilis 1753!

Vale!

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 72). [1] [2]