Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1576 • Jacob Christian Schaeffer to Carl Linnaeus, 1 May 1753 n.s.
Dated Cal. Maii 1753. Sent from Regensburg (Germany) to (). Written in Latin.

VIRO GENEROSISSIMO,
CAROLO LINNAEO,
Medic[inae] et Botan[ices] Pro[fessori] UPSAL[IENSI], Horti Academici Praef[ecto],
Acad[emiarum] Imperial[is],
Monspel[iensis], Stockholm[iensis], Upsal[iensis] Soc[io] hujusque Secretario,
Sal[utem] dicit P[lurimam]
Jacobus Christianus Schaefferus.

Gratulor mihi, VIR GENEROSISSIME, de singulari benevolentia, qua Illustris Vestra Reg[ia] Societas Scientiarum Upsaliensis levidenses meas de larva quadam Saxoniae perniciosissima et de apode pagellas recipere dignata est, quamque TUAE vigesimo mensis elapsi ad me datae honoratissimae litter[a]e abunde testatae sunt. Bene scio hoc omne TUAE benevolentiae me unice debere; hinc etiam meum duxi officium, pro tanta benignitate TIBI in praesentiarum humillimas persolvere grates rogans, ut me meaque imposterum optime commendatum habeas. In me quae sita sunt, nihil omittam, me Vestrae Academiae et TUAE benevolentiae in dies digniorem reddere, et utinam Vos me cum tempore dignum aestimatis Academiae Vestrae sodalem fieri!

Numerum 1357 Faunae TUAE Suecicae, exccellenti [sic] sapientia, stupenda et literatissima diligentia, indesso [sic] labore studioque acutissime congestae, ad idem insectorum genus cum apode mea pertinere non negaverim; unum idemque tamen esse asserere non ausus sum, quum sacculus TIBI cocoineus, mihi cyaneus, aetatis forte insecti differentia, adparuerit marisque cum tentaculis descriptionem nullam invenerim.

Quodque TU, VIR GENEROSISSIME, insectum sub nomine larvae annotaveris, mihi ne vitio vertas, si dubitem, an ulla ulteriori metamorphosi subjectum sit. Organa enim genitalia, coitus, ovorum depositio perfectum insecti statum demonstrare mihi videntur, et utrumque a me demonstratum experimentisque comprobatum esse arbitror. Hinc, quae de ulterioribus mones observationibus instituendis, infantiam insecti spectabunt. Sed proh dolor ad hunc usque diem frustra quaesivi haec insecta, ideoque etiam nullas ulteriores facere observationes mihi adfuit occasio. Illustrissimus Reaumur meae sententiae quoque videtur accedere, qui litteris nuperrime ad me datis Vacculae aquaticae nomen illis imposuit et ad pulicem fluviatilem n. 1253 Faunae Suecicae haec insecta, hincque ad ea retulit, quae nullam prorsus patiantur metamorphosin. Ceterum ad exemplum Faunae TUAE Suecicae indicem insectorum nostratium Ducatus Bavariae cum brevi descriptione in lucem dare meditor.

Siquidem jam magna ad manus est copia insectorum, quae Suecia alere non videtur. Sed permittas, VIR GENEROSISSIME, ut, priusquam publici juris hunc catalogum faciam, TUAM antea experiar sententiam, descriptionemque TIBI cum tabellis mittam, si alias negotia TUA graviora TIBI tantum otii concedant. Hoc ideo imprimis necessarium duco, ut omne dubium praescindam, utrum mentem TUAM utique assecutus fuerim neque in synonymis errores commiserim.

Quod reliquum est DEUM precor S[ummum] O[ptimum] M[aximum], ut TE, orbis litterariae insigne decus in excrementum studii historiae naturalis ad seros annos salvum servet et incolumem! Vale mihique favere perge!

Dabam Ratisbonae Cal[endis] Maii 1753.

Si, VIR GENEROSISSIME, nostrae regionis insecta quaedam desideras, indices mihi modo occasionem et modum, quomodo mea TIBI transmittere velis.

upSUMMARY

In a letter dated 20 April 1753 [this letter has not come down to us], Linnaeus has informed Jacob Christian SchaefferSchaeffer, Jacob Christian
(1718-1790). German. Lutheran pastor
and superintendent, Regensburg.
Correspondent of Linnaeus.
that Royal Society of Sciences at Uppsala [Kungliga Vetenskaps-Societeten i UppsalaKungliga Vetenskaps-Societeten i
Uppsala,
Swedish. The Royal
Society of Sciences at Uppsala was
founded in 1728.
] has accepted his paper on a very pernicious Saxon larva and an apod [no paper by Schaeffer was published in the Societyís transactions]. Schaeffer is very pleased and hopes to become a member of the Society in the future.

Schaeffer compares his apod with Linnaeusís Fauna SvecicaLinnaeus, Carl Fauna Svecica
sistens animalia Sveciae regni:
quadrupedia, aves, amphibia, pisces,
insecta, vermes, distributa per classes
& ordines, genera & species. Cum
differentiis specierum, synonymis
autorum, nominibus incolarum, locis
habitationum, descriptionibus
insectorum
(Leiden 1746). Soulsby
no. 1152.
no. 1357. They are not the same but they probably belong to the same genus.

The fact that Linnaeus has called an insect a larva is discussed. Schaeffer asserts that among other things the genital organs show that it is an insect. René-Antoine Ferchault de RéaumurRéaumur, René-Antoine
Ferchault de
(1683-1757). French.
Physicist and naturalist. His works
cover geometry, technology, mineralogy,
ornithology. His collections of natural
history objects, mineralogy etc. were
given to the Académie des
sciences after his death. Correspondent
of Linnaeus.
seems to be of the same opinion as Schaeffer. In a recent letter to Schaeffer he calls this insect Vaccula aquatic and brings it to Pulex fluviatilis, Fauna Svecica, no. 1253.

Schaeffer plans to publish a work on the insects of Bavaria [he later published Icones insectorumSchaeffer, Jacob Christian
Icones Insectorum circa Ratisbonam
indigenorum, coloribus naturam
referentibus expressae
, 3 vols.
(Regensburg, 1766-1779)
and Iacobi Christiani Schaeffer Elementa entomologicaSchaeffer, Jacob Christian
Iacobi Christiani Schaeffer Elementa
entomologica. CXXXV tabvlae aere excvsae
floridisqve coloribvs distinctae

(Regensburg, 1766).
]. There are numerous insects that cannot be found in Sweden. He needs Linnaeusís help with the work.

P.S. Schaeffer offers to send insects.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XIII, 158-159). [1] [2]