Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1580 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 23 May 1753 n.s.
Dated 23 maiji 1753. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Illustrissimo D[omino] Linnaeo.

Accepi, vir humanissime et praestantissime, tua dona eximia scil[icet] materiem medicam, amoenitatum tomum 2um, et dissertationes plurimas. Ea omnia oculis avide combibo, his erudior, delector. Utinam caeteras plantas medico usu receptas altero tomo comprehenderes! Utinam per bibliopolas huc plura exemplaria accerserentur! Demonstrationes botanicas ante 1° maji adortus sum; ducenti et plures studiosi adsunt; tuam methodum, tua nomina pro more doceo. Optimum podagrae remedium tuum quam primum usurpabo. Doce me, quaeso, quo pacti coris ad syphilidem adhibeatur.

Tua semina terrae mandata omnia belle excrescunt, pro quibus grates ago maximas; ast quae misit D[ominus] de Jussieu, nulla germinant. Misit 32 singula tuis tantum nominibus insignita, eaque certe selectissima, si recentia forent. Caldarium jamjam adstruemus in horto regio adeoque, si alia semina possis mittere, ne timeas, quominus plantae inde oriundae pereant incuria nostra. Botanicum zelum antea fere extinctum excitavit paulisper regia; exigua tamen in me munificientia.

Suecus apud nos dudum commoratus et Sueciae consul, D[ominus] Holm de Colbet, inde Sueciam profiscitur, Holmiam appulsurus, et dein octobri mense Monspelium reversurus, eggregius vir, amicus meus, qui, si quid adsportandum sit, humanitus accipiet et ad me deferet.

Ille capsulam libris meis scil[icet] 8 florae Monspel[iensis] et si memini 10 vel 15 pathologiae exemplaribus refertam, cum dissertationibus commisit Joanni Christophoro Ryberg, qui eam se tibi restiturum promisit hac schedula. Et alterum fasciculum Sweni Kilhman, altero navis duci, ineumdem finem. Quaeso, ut ea exemplaria, quae volueris amicis tuis offeras, duas v. g. dissertationes academiae Suecicae secretario. Caetera bibliopolae tradas, qui diversa volumina Latine scripta circa historiam naturalem uti floram Zeilanicam, Hort[um] Upsaliens[em], Floram Suecicam, tua itinera Latina his mecum commutet et navi committat.

Duo nobis sunt bibliopolae, qui dudum promittunt se illa opera accersituros esse, et numquam promissis suis stant.

Si pro tua humanitate velles frustula ligni colubrini, Lobeliae 2a h. Cliff. cordagae-palae, zerumbeth., cassumuniar, sem. badian, gumm. carannae et animae mecum communicare, quibus omnibus omnino caret mea materia medica, pergratum faceres. Nullus pharmacopola nostras illa novit.

Aliquot studiosi insecta colligunt, duo promittunt ea quae in fauna Suecica deficere videntur, quae ad te data opportunitate mittam in spiritu vini. Jussi hortulano nostro, ut omnia semina, quae olim desiderabas, colligat; curabo, ut jussa exequatur, in quantum penes me est.

Si quid Latine vulgaverit D[ominus] Baro Scheffer circa curas electricas, velis etiam mecum communicare.

Baccalaureus Monspel[iensis] D[ominus] Emeti Hybernus experimentum 7a vice instituit sequens, in cane arterias ambas carotides nervis sociis denudatas, filo duplici hinc et inde ligavit; vulnus consuit et canem sibi reliquit; canis vixit per aliquot septimanas sanus et alacer, nec obiisset, nisi trucidatus experiundi causa, num ligaturae solutae forent. Hodie ab 12 diebus circiter vivit canis apud nos, cui ligatae sunt ambae illae arteriae et inter binas ligaturas transversim sectae. Ille baccalaureus contendit hoc esse praestans remedium phrenitidis, maniae, apoplexiae ab impetu cruoris oriundae, et orat amicos, ut in semet ipso hanc ligaturam instituant, si forte in hos morbos incidat. Intra paucos dies eidem cani arterias etiam crurales filo constringi curabo, ut perspiciam, num haec animalia fere sine circulatione vivere possint.

Ill[ustrissimi] Hasselquist obitum doleo maxime. Rumor est d[ominum] Jussieuum et Rouelle chimicorum principem botanicumque eggregium Monspelium esse petituros anno proximo plantarum gratia. Seguier scripserat se parare historiam plantarum cum nova specierum nomenclatura. Parturient montes! Vale dulcissime patrone! Deus te tuamque charissimam prolem et conjugen incolumes servent [sic], enixe deprecor. Meo nomine colendissimos societatis regiae sodales humillime saluto, dissertationes, et alia, si placeant, offeras ... et amare me pergas!

Monspelii 23 maji 1753.

de Sauvages

Scilla late umbellata. Mihi videtur hyacinthus stellatus peruvianus Clus. 182., sed radices sunt lanuginosae orbiculatae, tunicatae.

Trianthema, quod amisimus dudum, mihi videtur portulaca foliis ovatis petiolatis. Misit semina D[ominus] Jussieu.

Ornithop[ium] radice tuberculis nodosa. C. B. Credo me errasse, dum speciem distinctam dixi.

Centauria africana. Nisol. Erravi etiam ex fide chiucoynaeorum; est enim jacea vulg. laciniata.

Scabiosa coroll. trifidis. Error est typographi.

Onopordum habet squamas calycis paululum patulas, ultra medium, sed thalamus est pilosissimus.

Potentillae species distinctas nuper observavi, quas non distinguis.

Potentilla foliolis septenis digitatis incisis stipulis trifidis, caule erecto. Quinquefolium alterum vulgare. Dod. potius Heptaphyllum.

Potent[illa] foliis quinatis (digitatis) serratis, stipulis integerrimis, caule erecto quinquefol. montanum erectum hirsutum luteum C. B. foliola calycina omnia integerrima.

Potent[illa] foliis quinatis serratis, stipulis serratis (subtus incanis) stipulis serratis, caule adscendente. Quinquefolium folio argenteo. C. B. foliola calycina alterna serrata.

Coronilla fruticosa erecta, leguminib[us] articulatis pendulis, foliolis obverse cordatis.
Coronilla maritima glauco folio. T. pedunculi multiflori. foliola saepe quina.

Coronill[a] fruticosa procumbens leguminib. teretibus, foliol. obverse cordatis, coron. sive collutea minima. T. pedunc. multifloris. Nullam novi speciem, cujus legumina non sint plurima simul seu pedunculi multiflori, nisi forte Emersus sit.

Floret hoc anno apud nos arbor, quem [sic] Gleditsiam suspicabaris, et quem acaciam almae folio triacantham putabam.

Folia sunt bipennata in ramis novellis, ad annotinos pinnata fasciculata, aculei ad caulem ramosi, ad ramos solitarii falcati compressi, caulis teres, foliola oblonga 12 parium cum impari, infima duo minima elliptica corolla quadrifida, raro trifida, saepius tetranda, monogyna, calyce consimili, siliqua inflexa, color petalis fere herbaceus, brumeus quid? Mimosa aculeata foliis ad novos ramos bipinnatis, ad alios pinnatis. Tetandra? Noctu folia connivent.

Nomina plura posses coarctare, si loco vocum inferioribus, superioribus utereris infimis, summis. Nomen Ericae vulg[aris] glabrae longius videtur apud te. Forte, quia ignoro species quibuscum possit confundi haec species.

Dubia mea

Paris variat apud nos fol. quaternis, et quinis. Supini species non possumus distinguere; est calycibus nec bracteis, sed ex foliorum et foliolorum figura, numero.
Rosae species utinam dares!
Pisum hortense nostras habet characterem pisi marini fl. Suec.
Quid est alsine? Novum genus non intelligo; non novi speciem ornithogalum cinereum spicatum?
Habet petala ultra medium patentia; ergo non est scilla; radices habet poniformes tunicatas. Anne dicendum radice tunicata?
Phalangium parvo flore ramosum Montis Hesperi. Filamenta nequaquam villosa habet sed radices fibrosas. Quid est? An erit ornithogalum radicibus fibrosis?
Vox filiformis debet dici de caulibus fili crassitie ut adianthi, sed crassities 2 vel 3 linearum in diametro, melius dicitur funiformis, nisi fallor.
Spatulatum folium, minus recte a D[omino] Hallman delineatum est; spatula pharmacopolarum sic est [illustration].
Folium isoceles mihi videtur necessarium; saepius occurrit in plantis et saepe est sessile imo basi sagittatum [illustration].
Iris vulg. germanica. Caulem habet quidem foliis longiorem, cum floret, sed cum defloruit, breviorem. Folia enim crescunt; alba florentina belle floret apud nos.
Quid est insectum hic commune?
Senis cruribus longis, duabus antennis [illustration].
. Coloris grisei, textus tenerrimi, in domibus habitans, cauda tripili, gerens inter caudam et crura duodecim circiter squamulas albas, velocissime currit. Non est majus ista icone.
. Radiolam habemus, sed omnes flores hermaphrodyti sunt, nec fructum profert.
Grates summas tibi rependo pro speciebus orchidum et Euphorbiae seorsim traditis; certe tibi omnes botanophilos devincis.
Alcanna spuria est quidem lithospermum, sed ejus caules semper apud nos procumbunt, imo serpunt fere. Ergo vocabam:
Lithospermum seminib[us] rugosis foliis hispidis caulibus simplicibus, prostratis. Folia ima lineari-lanceolata longa, spicae binae ramos terminant.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 73-74). [1] [2] [3]