Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1631 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 20 August 1753 n.s.
Dated 1753 die 20 Augusti. Sent from Uppsala (Sweden) to (). Written in Latin.

Amico sine pari,
D[omino] D[octori] FRANCISCO DE SAUVAGES,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus.

Accepi ultimas tuas, Amice primarie, et pro his grates reddo devotissimas; me cumulas benefìciis, ut, quo me vertam, nesciam.

Prodiit nunc alter tomus Specierum una cum Museo Tessiniano. Ambo mittam.

Coris utitur ab hominibus per Barbariam in decocto pro siphilide, uti docuit Shaw in Itinerario per Africam, quod sine dubio vidisti; refert Rajus de Coride, se tantum gustasse radicem, et inde ob summam amaritiem vomitum incurisse.

Quamprimum intellexero Dom[inum] Holm accessisse, mittam cum eo quidquid habeam ad manus.

Exemplaria tuaFlorae et Pathologiae curabo, ut mox vendantur et pecunias mittam prompte.

Itinera mea nulla Latine prodiere.

D[ominus] Baro Scheffer nil scripsit de electrisatione, et nescio, unde ea habeas. Certe nil tale innotuit nostratibus. Sed tua sunt in Actis Upsaliensibus; et nonnulla ad tuam methodum confecta, in Actis Stockholmiensibus, ab Astronomiae professore Stroemmero.

Hisce diebus habui litteras a filio Halleri, quibus deprecatus est ea, quae contra me scripsit, quaeque damnat ipse et dicit juveniles pruritus.

Hasselquistii manuscripta redemit Regina nostra a Turcis 14,000 thaleris; sed nondum accessere.

Scillam peruvianam olim vidi, et florum structura mihi videbatur affinis Ornithogalis s[ive] Hyacinthis stellatis germanicis.

Trianthema Tourn. 127, est Portulacca curassavica: Herm. par. 213. Pluk. tab. 95, f. 4, Sloan. 1, p. 205. Raj.suppl. 506; pulchrum genus, quod tibi debemus.

Ornithopus omne gerit radices nodosas.

Potentillas credo me rite distinxisse in Speciebus.

Coronillae differentia pulchra erat, pro qua grates reddo.

Gleditschia, omnino est, sed characterem videas emendatum in dissertatione missa.

Ericae vulgaris nomen mutavi in Speciebus; erat, ut dixisti, nimis longum.

Lupini species, itidem in Speciebus accuratius distinxi.

Rosae species nunc distinguere incipio ex pedunculis nudis, acculeatis, vel hirtis pedunculis.

Pisi characterem specificum emendavi in Speciebus.

Alsine novi generis, etiam in Speciebus videbis.

Filiformis dixi, quod est instar fili ejusdem ubique crassitiei; funiformis videtur mihi involvere et crassitiem et longitudinem; sed forte filum idem?

Spatulatum omnino, uti tu, concipio.

Isoceles assumam; sed annon posses hoc Latine dare?

Insectum a te delineatum novi et habemus, sed ejus metamorphosin non novi.

Rhodiola tua mas est; contabescunt pistilla, ut in pluribus maritis, s[ive] masculis floribus.

Alcannae character a te datus, optimus est.

Linnaea, in Iconibus Belleval est certe eadem nostrata, sed delineata secundum figuram C[aspari] Bauhini, nec ipse vidit plantam.

Justiciam dicit Houstonus, nec meum nomen est.

Semina mitto Rhabarbari, sub dio serenda.

Imperatoriae semina autumno legam.

Abelmoschi mitto nonnulla semina, sed in caldario serenda.

Pauca habeo synonyma in Speciebus meis.

Papilio, Mario dictus, vivit, dum larva est, in societate; nec potest pedibus incedere, antequam viam sibi paravit ore, quo filum ducit more [illustration], ut super hoc rite incedat.

Phalaena, 914 Faunae Suec., quae consumit apud nos strobilos abietis, devastatur ab Ichneumone, qui ob magnitudinem, foramina curva intrare nequit; hinc instructus cauda longa, qua ovum imponit larvae, quod eam consumit; ne vero hic nimium augeatur est minimus Ichneumon, qui intrat anfractus et ponit ovum super larvam ichneumonis majoris, et eam consumit, atque super ejus cranium sibi nidum construit.

Immensa pluviae copia decidit apud nos per 14 dies. Plantae Hispanicae, per semina D[omini] Loeflingii ad me delatae, me quotidie excitant; sunt inter has minimas variae pulchellae et vere novae.

Quaeso, etiam hac aestate examines stamina Bufoniae; Loeflingius scribit 4 esse in singulo flore.

Utinam velles et in litteris mittere florem Scabiosae, quam dixisti flosculis trifidis!

Memor sis mei, dum plantas vides tuas rarissimas, et in litteris semen, capsulam aut flosculum mitte Tuo?

Jam mihi copiose enata e seminibus tuis est Coriaria.

Misisti praeterito anno semina<u Punicae minimae; haec viguit pulchre, sed nunquam corollas explicavit, et est Silene caule dichotomo, calycibus laevibus, petalis brevissimis emarginatis, foliis glabris lanceolatis. Spec. pl. 419, n. 29. Viscago laevis, inaperto flore. Dill. Elth., 1. 319.

Et e tuis seminibus nunc floret Silene foliis lanceolatis, caule ramoso, floribus secundis erectis, calycibus hirsutis, Roy. Lugd. B. 447.

Limonium echioides prodiit, sed mox periit.

Trifolium fragiferum tomentosum non prodiit, quod doleo.

His inclusa mitto semina Rhabarbari, hoc anno nata, et Delphini hybridi, in nostro horto primum prognati, et Aconiti alpini.

Spes elucescit, quod D[ominus] Loefling propediem petat Americam; quod si fiat, nullus dubito, quin bene multas detegat plantas. Nuper misit novum genus, Lygeum dictum,

Gramen Spart., 2um Clusii, quod inter omnia genera, charactere maxime singulari est.

Est mihi formula in magno pretio, contra Gangraenam, Sphacelum, Hypersarchasin, Maculas scorbuticas, quam tibi revelabo, sed, rogo ipse experiaris, nec alii nulli reveles [symbol] clavell. [symbols] viv. [symbols] 120. m. distilles per vesicam cupream; evadat [symbol] caerulea; pro usu externo.

Vale, Amice dulcissime, colendissime, mea devota officia uxori Dominae et natis. Ter vale!

Dabam Upsaliae 1753 die 20 Augusti.

upSUMMARY

Not yet available