Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1644 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 13 September 1753 n.s.
Dated die 13e 7bris 1753. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Illustrissimo Linnaeo,
archiatro, Stellae polaris equiti &c.,
Fr[anciscus] De Sauvages.

Dudum ad te scripsi, vir celeberrime et charissime, scilicet circa junii finem; mea dubia circa res botanicas liberrime proposui, quia veritatem tibi ante omnia arridere scio. Doleo, quod responsum non habeam. Herbationes plures instituerunt frater meus et alii amici in meum locum, quia vix possum propter reliquias podagrae me defatigatione botanicorum exponere. Frater meus plurima invenit pulcherrima! Utinam possem ad te omnia transmittere! Invenit suber montanum, alutam montanam ope systematis naturae tantum nobis cognitam. Invenit etiam illecebrum in Monte Calcaris, nec non plantulam, quae mihi videtur glaux exigua maritima Lobel. icon. nec non aliam plantam fruticosam, quae folia gerit Grossulariae seu uvae crispae, sed rami sunt ita spinis subflavis horidi, ut nullus carduus ita sit spinosus; quid hoc est?

Genus, ni fallor, novum est plantula, quam mitto, licet incompletam. Frater meus, qui illam recentem observavit ait esse.

Calycem pentaphyllum. Petala nulla. Stamina quinque. Stylum nullum. Stygma bifidum. Semen unicum. Folia verticillata 4 vel 5 filiformia. An saxifraga anglica Dalech. An polycarpum ejusdem an Knawel annuum majus flore minori. Haller polygonum minus alterum Tab.

Altera, quam puto ex habitu glaux exigua maritima. Lobel. ic., sic. a fratre meo describitur: octandra, monogyna, apetala stygma obtusum calyx monophyllus 12-fidus, laciniis alternis coloratis, capsula globosa polysperma caules repentes nodis radicatis, foliis spatulatis erectis oppositis. Fructus sessiles ad nodos.

An est peplis? Certe peplis monspeliaca est erecta. Doleo, quod non habeam plantulam tibi mittendam.

Misi tibi quondam descriptionem novorum quorumdam generum praeter Buffoniam, scilicet Echinurum, qui est gramen caninum maritimum spica echinata C. B., cujus semina jam mittere sufficiet, Ischaemum, cujus descriptionem vide fig. apud Scheuchzerum in agrostographia. Cujus generis est gallierus J. B. et ischaemum II Tabern.

Superest, ut addam genus Erythrodani Dalech. cum seminibus, quae certe rarissima sunt.

Erythrodanum. Lugdun.

Cal. perianthium oblongum quadrangulare compressum, superne birostre, factum ex duobus foliis conniventibus.

Cor. tubus infundibuliformis longus, limbus quinquefidus patens segmentis acuminatis interdiu patentibus, noctu introrsum conniventibus.

Stam. quinque filamenta tubo corollae breviora ipsi inhaerentia, antherae simplices.

Pistill. styli, duo inaequales, filamenta tubo breviora, stygma obtusum germen in fundo calycis vix conspicuum.

Peric. calyx oblongus interne parum ventricosus, ex duobus foliis carinatis, conniventibus factus, superne apertus birostris.

Sem. unicum ovoidaeum in fundo calycis folia ad caulem quaterna, ad ramos opposita, ligulata, rigida acuta carinata.

Num nosti, vir clarissime, pseudocytisum Dod. cytisum 1. Clus., qui mihi videtur:

Cytisus procumbens foliolis ovalibus glabris, floribus terminantibus siliquis asperis. Ex Monte Calcaris. Cytisus hispanicus 1. Clus. folio virescente J. B. recte. Caules et rami albidi, fl. lutei, folia petiolata, rami non striati. Addam semina.

Quid est? Hesperis foliis ovato-cordatis angulosis, caulibus parum ramosis erectis ... floret a l’Esperon.

Stocholmiae est D[ominus] Holm vel D[ominus] Colbert (ut prius nominabatur), qui apud nos est consul Suecicus in portu Sete; ille circa octobrem sequentem profecturus est et ad nos reversurus; nescio ejus domicilium Stocholmiae; vellem tamen, ut meo nomine ad ipsum scriberes quam primum et eum moneres, ut secum ad me deveheret emeretque floram Virginianam, si detur venalis, et floram Ultracectinam D[omini] Wachendorf, quam in reditu suo posset ab ipso authore habere; meus amicus est D[ominus] Holm, et hoc officium non recusabit.

Numquid audivisti curas electricas D[omini] Baronis de Scheffer Stockholmiensis academiae socii. Num libellum ab ipso hac de re scriptum possem obtinere, quaeso, meo nomine preceris D[ominum] Holm, ut illum etiam mihi impertiat.

Die 25 mensis augusti recens elapsi in academia Burdigalensi retuli praemium pro dissertatione, in qua agitur de actione aeris in corpus humanum. Et mense junio dissertatio, quam de motu musculari ad academiam Berolinensem scripseram, proxime accessit ad praemium, quod reportavit D[ominus] le Cat, medicus Normannus de Rouen.

Proxime Monspelii transiturus est D[ominus] Comes de Spar, filius, ni fallor, D[ominus] de Tessin, magnatis Suecici, cui carissimus es.

Si posses a D[omino] Sithorp, amico tuo Anglo, obtinere, ut semina plantarum exoticarum mihi dono daret, pergratum faceres; ipso vero semina nostrae regionis, quae sedulo colligi curavi lubens et gratus offero. Modo tamen mittat per opportunitatem Anglorum Monspelium quotannis petentium, vel tabellario publico sub involucro a Mr Monsieur L’intendant de Languedoc pour le jardin royal a Montpellier. Semina, quae ad me mittere pro tua benignitate dignatus es, pulchre excreverunt; plantas magno cum studio, ut pote a te communicatas, curo.

Die 13° Septem[bris] 1753.

Dum haec scribo, recipio tuas auro pretiosiores litteras datas 20 augusti cum seminibus Rhei, aconiti &c., pro quibus gratias ago maximas. Utinam par referre possem! Ignorabam esse Hallero filium satis adultum, ut scriberet. Doleo, quod prurigo scribendi adversus optimum orbis botanici magistrum, ipsum incesserit.

Gratias item rependo pro arcano, quod tam amicabiliter communicas. Non revelabo. Buffonia rite examinata est diandra. Utrum variet apud Hispanos nescio. Mitto semina, ut ipse videas. Flosculi scabiosae non sunt trifidi nisi per errorem typographi. Rhodiola omnino caremus, quae sit tetrapetala corollis flavescentibus. Invenimus demum locum in Monte Esperon, ubi celebratissima Linnaea crescit; collegerat eam amicus, sed malo fato fasciculum, in quo erat, cum aliis plantis perdidit, nec frater meus potuit eum locum die invisere. Anno sequenti hanc habebimus ad decorandum nostrum hortum.

Discipuli duo mei sunt in montibus Pyrenaeis, ubi acriter excolunt botanicam, et Perpiniani, ubi identidem degunt ornithologiam et icthiologiam promovent; delineant aves, pisces exsiccant et asservant. Huc redibunt mense novembri.

Non mihi tempus est ad respondendum singulis tuarum articulis; quippe cras proficiscor et peto balnea 22 leucas abhinc distantia sulphurea juxta urbem mende en Gevandam, ubi montes alpini, quos peragrabit simul frater meus ad plantas inveniendas. Uror desiderio obtinendi tuas species plantarum. Utinam D[ominus] Holm mihi illas afferret! Sed si possunt, sine ulla tua impensa committi tabellario publico, unus scilicet liber post alterum [modo] non excedat volumen in 8° (octavo), posses apprime eum ad me mittere sub involucro à Monsieur Le comte de Moncan, commandant en Languedoc. à Montpellier; ejus medicus sum et sic sine sumptu ad me perveniet vel, si detur opportunitas, mittas, quaeso, Parisios ad D[ominum] de Jussieu, qui transmittet.

Accersitus in urbem Nimes (Nemausum) pro aegroto inveni in horto mei amici D[omini] Baux medici botanophili fere omnes plantas aizoideas horti Leydensis, quas summis impensis sibi mitti curavit, quarum frustula plura mihi dedit.

Lichenes mitto Montis Esperon, inter quod est lichen cinereus terrestris fontinalis.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 75-76). [1] [2] [3]