Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1689 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 13 March 1753 n.s.
Dated . Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Amico sine pari,
D[omino] D[octori] FR[ANCISCO] de SAUVAGES,
S[alutem] pl[urimam] d[icit],
Carolus Linnaeus.

Heri accepi duas, diu desideratissimas, magno meo cum gaudio; moram increpavi multoties, nescius, unde orta, aut ex fatali casu aut inimicorum instinctu.

Horreo, dum cogito, quo morbo inflictatus sis; Deo immortali reddo grates devotissimas, quod te servaverit. Ego non recuperavi vires, a doloribus destructas, per sesqui annum.

Nullius dubito, quin Fraga apud vos crescant. Quaeso, edas ea copiosissime; sancte assevero nullam dari parem medicinam. Dum prima vice conflictabar podagra, nec p[er] 13 dies dormieram, accepi in orbiculo duas libras baccarum; gustavi, et sapiebant; edi omnia; dormiebam mox per 6 horas; evigilans non sentii dolores minimos, excepta rigiditate ab inflammatione; devorabam iterum eamdem dosin, iterum obdormiebam et sanus eram a dolore omni. Anno sequenti 1751 eram in Aula; incepere pedes mihi dolere, totum corpus male se habere, ut vis poteram ascendere scalas. Regina mitissima quaerebat statum, cum facies et claudicantes pedes indicabant morbum; significabam me occupatum podagra, nec obtinere fraga; jussit Mareschallus, quovis pretio comparare; obtinui egregiam dosin; altero die salvus eram, ut hodie. Post mensem, ex levi errore in diaeta hausi forte ¼ vini, seu lib[ram] j vini non optimi; dolere incepere pedes; evasi liber altero die, a fragis esis. 1750 consumpsi quotidie lib[ras] viij fragorum per integrum mensem, et nunquam melius me habui in pedibus. Quaeso, et tu cures, ut habeas, et conservabis meum integerrimum amicum.

Stupenda et mira historia morbi soporosi ab lepule Lamiae. Ova Barbi caussare vomitus, diarrhaeas, somnum, res est notissima; aniculas propinare ova e focis semi cocta rusticis, cum nequeant dormire, apud nos tritum; tuus autem casus mirabilis est. Novi rusticum, Hedereras, apud nos, qui per 2 annos, quovis mense, amisit cutim et crines et barbam, et nullus novit caussam. Multa latent. Quaeso, inquiras in hunc casum assidue; obtinebis forte, quod exuvias nostras deponat, instar serpentum; forte renovabit; vel agat aliquo modo simili opio; si careremus opio medici, quam infelices essemus! Dosis semper potest moderari.

Apud nos, ubi frigus extra domum regnat, zona calida intra; cum claudimus caminum, postquam deflagravit focus, vivimus tanquam sub aequatore fere sudantes. Si rima quaedam in fenestra, et aer gelidus accedat ad corpus, fit mox rigiditas partis, quasi in tunica cellulosi, ut vix e. gr. collum flectere queamus, et si volumus flectere, prae dolore spasmo exclamare necesse est. Has, refrigerationes et fluxus vulgus vocat, et omnes nobiliores eo laborant; sudorifera aliquid praestant. Sed eadem huic est absoluta medicina, ac in pernionibus non exulceratis, s[ive] quae exulceratae fuere et dein consolidatae sunt, quae quotannis, vere et autumno, eaeque frigore, aut ingruente mutatione aeris, pessime dolent cum titilationc et livore partis. Est enim nihil aliud quam spiritus O acidus; penna innunctus supra cutim aliquoties, non fallit, expertus sum in plus quam centum pernionibus laborantibus.

Mitissimam transegimus hyemem, et jam ver praeter moram praecox invadit.

Impressae sunt meae Species plantarum, usque ad Diadelphiam.

Regina nostra, pretio 14,000 thalerorum, redemit manuscripta beati Hasselquist, qui mortuus Smyrnae, et ejus merces et bona omnia a Turcis capta, ut dixere, ob pecunias ab eo mutuum acceptas. Expectamus itaque ea quam primum.

Gratias ago, quod invites Loeflingium ad tuam Floram; vellem lubenter, quod te adiret; videres discipulum meum genuinum, quamvis non facie pulchrum, sed moribus antiquum.

Pulchra planta Bellis, a te missa, mihi notissima est, quamvis vivam nunquam viderim; crescit copiose in Italia. Est Bellis caule folioso.

Quaeso, in liberis (more solito) ad me mittas Pathologiam tuam, sed tanum partem posteriorem, s[ive] ipsos Characteres cum speciebus vitiorum chirurgicorum. Vidi librum semel; unus medicus Stockholmiae obtinuit librum. Jussi Bibliopolam accersere 100 exemplaria, quae promisi ipsi uno die fere divendita; sed vix obtinebit ante finem junii; tamdiu vix expectare sufficio; si obtineam modo Characteres, potero reliqua expectare.

Misi libellos, praeterito autumno, per tuum conterraneum D[ominum] Reboult, Upsaliae, linguae Gallicae magistrum publicum, verum, fidum et antiquum; misit ille cum navi, mense novembri.

Navis nomen: Carl Peter Ulrick.
Capitanei nomen: Peter Gabr[iel] Fontin.
Adresse: M. Cuncler, Rigott, Solicoffre et Compagnie, Marseill.

Quaeso, inquiras Massiliis apud istos mercatores, num fasciculus certe acceptus.

[a][a] : MS1 [added in the margin]. Bellis caule folioso. Bellis minima, annua. Bellis minima, erecta, etc., Barr. Ic. 1155, f. 1, Raj., hist. 3, p. 228. Bellis minima, caule folioso pubescente. Cup.Cat. Locus: Sicilia, Italia, Hispania.

upSUMMARY

Not yet available

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [added in the margin].