Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1700 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 15 January 1754 n.s.
Dated 1754 d. 15 januarii. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

Viro Illustri,
D[omino] D[octori] FR[ANCISCO] de SAUVAGES,
Amico el Benefactori semper colendo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus.

Spero et exopto audire Te a Balneis reversum, redintegrata sanitate et restitutis viribus. Morbum arthriticum, quo ego ante aliquot annos mire et fere ultra reparationem excruciatus fui, fere debellavi. Factum hoc fuit sequentibus mediis:

1. Vinum omne interdixi, praesertim caena, et angue potius evitavi vina omnia acida et Gallica ac Rhenana; et si aliquando cyathum haurirem, tantum dulce admisi.

2o Parum carnis assumo ad mensam; edo juscula, panatellas, pultes, olera, lacticinia, sed admodum parce carnes, praesertim duriores Taurinas, sed quidem omnino pullos gallinos, Gallo-pavones, &c.

3. Pinguia ex lardo similiaque non facile admitto, at vero Butyra omne edo cum brodio.

Potus mihi est Cervisia tenuis et interdum meracior, modo ne minimum acescens est.

Omni aestate, ut antea dixi, per 24 dies edi baccas Fragariae cum parum sacchari aut lacte recenti non cocto, et quidem de die quater, vix sub eo tempore alium cibum admittens. Sic voravi quotidie ad minimum cantharum unum vel alterum.

Hoc mihi primaria fuit medicina. Vidi cum stupore Tartarum dentium ex hac esca solvi, dentes depurari, corpus exsuscitari, colorem faciei redintegrari, et quasi omnes obstructiones in corpore solvi.

Fragrans odor baccarum nervos excitat. Acidiusculus et aquosus succus diluit sanguinem. Solvit Tartarum; sed non uti reliqui fructus acido debilitat fibras, quod proprium est omnium acidorum. Si poteris Fraga obtinere in Tua patria in sufficienti copia, ea edas eadem methodo et promitto Tibi vires restitutas, et omnem Tartarum in corpore solutum.

Tentavi variis modis has baccas conservare in hyeme, sed irrito labore; nec conserva, nec syropus, nec condita retinent saporem et odorem; carent enim Baccae cuticula, qua alii fructus obducuntur.

Remitto plantulas a Te in ultima epistola missas, quas omisi, cum ultimas meas litteras ad Te darem, nescio, quo stupore obrutus.

Dedi Historiam Canis ea methodo, qua optarem reliqua quadrupedia descripta.

Nostrates Medici in eo sunt, ut dispensatorium reformetur, secundum quod pharmacopolae tenentur medicamenta praestare. Dedi itaque dissertationem de simplicibus lmo excludendis, 2do de introducendis.

Chirurgus Schylzer apud nos fuit Archiatri titulo condecoratus a Rege, qui arte obstetricia excellit, et Reginae opem tulit. Hic primus chirurgus Archiater.

Musaeum Regis adhuc sub praelo sudat; quod debeam idem alternis paginis lingua Suecica scribere, mihi maximam adfert molestiam.

Introduxi usum Moschi in febribus exanthematicis, qui itaque ab omnibus medicis hodie praescribitur apud nos, maximo cum successu.

Rumphii Herbarium, quod ante aliquot annis sex voluminibus in folio prodiit, nunc evolvo et ejus species ad meas refero, cum synonyma ejus non semper valent, et multas habeat plantas meas, cujus antea synonyma exstitere nulla.

Servet Te Deus T[er] O[ptimus] diutissime!

Dabam 1754 d[ie] 15 januarii.

Absolutis reliquis operibus incepi omni studio adscribere plantis Tuis nomina, quae me multum negotii, sed dulcis creant.

A Monsieur
Mons[ieu]r Francois Sauvages
Montpellier

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Private collection). [1] [2] [3] [4]