Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1707 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 7 January 1754 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Celeberrime ac Doctissime Dom[ine] Linnaee,

Ecce tandem reliquam partem Musaei Portziani. Petrificata fere omnia integerrima sunt, et de plurimis varia et tot specimina, ut facillime duo vel tria Musaea ex unico loco hocce conflari queant. Utinam omnes in Tuas manus venirent, ut vera nomina specifica iis imponere queas, quod egregie praestitisti nuper in Musaeo Comitis Tessin. Ichthyolithi piscium nunquam satis admirari queunt. Gaudebo videre literas vestras, et de salute Tua ac familia certior, cui novo hoc et pluribus sequentibus annis omnia fausta apprecor. Vale et ama

Gronovium Tuum.

Lugd[uni] Bat[avorum] 7 Januar[ii] 1754.

Celeberrimo ac Doctissimo
Dom[ino] Carolo Linnaeo, Professori
Upsaliis

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 515). [1] [2]