Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1714 • Jörgen Tyge Holm to Carl Linnaeus, 23 February 1754 n.s.
Dated 23 Februar: 1754. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Excellentissimo Perillustri atque Experientissimo
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo,
S[uae] R[egiae] M[ajestatis] Suec[orum] Equiti aurato,
Archiatro et Professori longe celeberrimo,
Praeceptori et Fautori aeternum colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Georgius Tycho Holm.

Quamquam pudor facile vetaret meque a Consilio ad Te, Vir Excellentissime, tot tantisque gravissimis onustum occupationibus literas dandi merito deterreret, dum mihi scribenti nihil suggerit praesens tempus, quod tuam meretur perlectionem, solita tamen ista Tua et tot in me collatis immortalibus beneficiis sat comprobata benevolentia fretus, hisce Tibi lineolis molestiam exhibere praesentemque rerum mearum Conditionem notam reddere sustinui, talis meae libertatis culpam humillime deprecans.

Jam isto servitutis Praxeos Medicae onere, quo in Norvegia duos circiter annos pressus degi, excusso, pristinae libertati pristinoque, quod mihi maxime in Deliciis est, Historiae Naturalis studio redditus reviviscere coepi, cumulatissimis enim et quam maxime taediosis implicito negotiis ab officio ne minimum mihi vacabat temporis memorato Studio impendendum. Uti antehac in duabus e Norvegia ad Te missis literis indicavi.

Havniae per paucos commoratus menses Stipendioque Academico jam jam donatus profectionem ad extraneas paro Academias.

Quorsum vero potius ac prius quam ad Te, Fautor Generosissime, me conferam, non video. Uti enim limpidissima ex ipso semper fonte hauritur lympha, ita sane Historiae Naturalis, cui per tres perigrinationibus meae annos totum incumbere certum et fixum mihi est propositum, solidissima cognitio ex eruditissima Tua Instructione facillime promitur. A Te enim hujus scientiae nostri Aevi Principe veroque Instauratore quotidie detecta aurea Inventa typisque divulgata frequentissima cedro digna Scripta, quantum luminis eidem accenderunt, neminem hujus Cultorum fugit. Si Tua itaque venia Tuoque Consilio ac Suasu fiat, Mense Aprili Upsaliam adire constitui, majori enim cum emolumento deinde coeteras Europae Academias Regionesque me lustraturum fore nullus dubito.

Si quid hic reperitur, quod Tibi apportandum cupis, de Tua Voluntate per literas ante abitum me certiorem facias velim, qui Tuum quam lubentissime exequar Imperium.

An Buchwaldi Specimen Medico-Practico-Botanicum cum duabus circa Islandiam dissertationibus accepisti?

An Musa adhuc viget?

An Jacobaei Museum Regium Havn[iensem] fol. c. Fig., it[em] Rumphii Musaeum Amboinense inter Illustrissimi Tui Musaei incolas numeras? Sin minus, eadem mecum afferam.

An in Musaeo Academico reperitur Unicornu sic dictum Marinum, numque alias in quodam habetur pretio. Tria enim istiusmodi cornua 4 s[ive] 5 ulnarum longitudine hic venalia exstant. De quibus ante abitum instructus, eadem, si jusseris, cum proxima navi Holmiam mittenda curarem.

De coetero Tuum in posterum Favorem quam humillime mihi apprecatum velim.

Uxori Tuae charissimae natisque Tuis dilectissimis quam plurimam meis verbis salutem nunciare etiam atque etiam rogo.

Havniae d[ie] 23 Februar[ii] 1754.

P.S. Literis, si quas ante abitum meum ad me dare Tibi placuerit, praeter nomen meum inscribi potest: at levereres til Ambts-Chirurgus Muxoll paa Vandkonsten.

[address]
Regiae Scientiarum Societati
Upsaliensi
Upsaliae
Franco Hamburg.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VII, 124-125). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 342-343   p.342  p.343.