Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1726 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 20 March 1754 n.s.
Dated 20 martii 1754. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Amico suavissimo et patrono colendissimo,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo archiatro,
Stellae polaris equiti &c.,
Salutem
Fr[anciscus] De Sauvages.

Accepi demum, quas ante quatuor menses miseras, exoptissimas plantarum species, quas navi commiserat D[ominus] Holm, cum Suecica recederet. Quanta cum voluptate librum illum tandem acceperim, vix effari queo; opus illud Botanicae scientiae fastigium imponit limites, attingit et figit animum hac et illac vacillantem; in specierum determinatione firmat, vastam antea et inextricabilem scientiam coarctat et elucidat. Hoc opere solo plus praestitisti, vir excellentissime, quam millenis voluminibus; alii praestiterant Botanici ab impensis librorum emendorum nos eximis; unico hoc libro plus doces et certius quam ante te ullus quam omnes simul, qui te antevenerant. Sic cogito, sic judico, nec ut tibi assentiar, sed ut verum proferam hoc pronuncio, unde vides, quantum me novo hoc munere tibi devinxisti. Utinam qui tuis operibus et lucubrationibus indies fruuntur et doctores evadunt tam sinceras, quas tibi debent, redderent gratias.

Non possum satis mirari, quantus nescio, quot Botanicoideorum praecordia livor adurat. Video certe Heisterum, qui singulis annis de te publice maledicit. Tu vero ita crudelis es in ipsum, ut ejus latratibus nil respondeas. In hoc imitaris quemdam, qui cum uxorem nactus esset jurgiosam, non alio pacto illius prolixis et rixis respondebat quam constanti silentio, quo certe ad insaniam redigebatur magis quam si verberibus excepta fuisset. Non dubito pariter, quin se diris devoveant malevoli, illi qui nullum a te responsum (quo nimis decorarentur) extorquere valent.

Exceptum velim Xaverium Manetti, professorem botanices Florentinum, qui ab aliquot annis tua scripta leviter carpere ausus erat, in suo viridario (Florent. 1751 in 8°) Florentino, quod ad me misit. Scripsit autem se melius consultum facti paenitere; ego vero tuo nomine promisi veniam culpae, quam iunior adhuc admisit, quia nesciebat, quid faciebat. Is bonus vir tria genera nova constituere voluit quam commodissime species optime cognitas in nova genera atollens. Sic Galeopsis hispanica frutesc. Teucrii seu prasium folio. T. sub eo novo Adamo, dicitur nicolinia Buglossun angustif. semine echinato T. Guettarda et centaurium luteum perfoliatum Seguieria, mirum hominis ignari conceptum? Sed ipsi grates debeo, quod me oraverit, ut locum in academia Florentina physico-botanica acciperem, quod ea lege faciam, ut tu botanicorum princeps in eorum albo inscribaris; respondum expecto.

D[ominus] Minouart est senex Hispanus pharmacopola regis Hispaniae nomine doctoris insignitus, quem cum summa voluptate hic vidi 5 abhinc annis, cum D[ominus] Philippus Italiam petebat, et mirabar ejus optimi botanici sagacitatem, et industriam in plantulis siccis dignoscendis. Doleo, quod distantia locorum ejus commercio me orbaverit. Est enim vir optimus, doctus et modestissimus.

D[ominus] Gleditsch Berolinensis misit ad me super unam methodum fungorum (editam Berolini in 8° 1753) juxta tuam methodum, et simul petiit, ut ad se mitterem umbelliferarum nostratium semina, quod lubens exequar; ipsius cognitionem forte debeo illustr[issimo] comiti de Cotter Prussiae administratori, qui nuper legatus est ad Holmiam; vellem, ut nosceres tantum virum, cui plurimum debeo, ex quo hic per aliquot menses commoratus est.

Dissertatio mea de motu musculari ad praemium Berolinens[is] academiae proxime accessit; ibique est edita n° XX sub symbolo rien n’est beau que le vray.

Discipulus meus D[ominus] Cusson societ[atis] reg[iae] Monspel[iensis] per annum fere Pyrenaeos montes peragravit impensis d[ominii] Antonii de Jussieu, ut semina et plantas siccas colligeret; semina mecum communicavit. Inquiram hac aestate, quaenam sint plantae.

Ille ipse Cusson multas aves Perpiniani et Barcinonae observavit atqui inde confecit novam methodum ornithologicam manuscriptam, in qua pro prima nota assumit cum Barrerio digitos pedum; ast Barrerium putat saepius dormitasse, cum ornithologiam suam scriberet. Huc attulit numerosas aves, quas frater meus curiose examini subjecit.

Nuper ad te scripsit studiosus medicinae D[ominus] Commercon, adolescens sagax historiae piscium. Insectorum et plantarum cultor strenuus alacer, in quo tantum majorem animi suavitatem et candorem minoremque in propriis viribus confidentiam desiderarem. Cum eo caute et prudenter agendum est. Clam abs me scripsit; ille, cui ego quidquid habui in musaeo, in horto, aperte prodidi, copiam feci. Cum regina Sueciae petivisset a d[omino] Holm (consule Suecico ad portum Sette), ut sibi colligeret pisces hujusce maris, hanc curam ego Commersonio commisi; plures species novas descripsit; accuratissime in aqua vitae servavit; munus 120 librar[um] Gallic[arum] a d[omino] Holm reportavit; instigavi eum, ut observationes suas tecum communicaret. Nescio, utrum fecerit mihi vero minime, sed eandem gratiam habebo, si tibi satisfecerit. Meditatur methodum ex bronchiarum numero mutuatam; dividit in 3. 4. 5. polybronchios &c.

Praeter tuum fasciculum accepi a d[omino] Holm alterum, in quo repperii muscum Tessinianum, opus praeclaris iconibus ornatum, opus alterum omnino Suecicae lingua conscriptum, quod suspicor esse iter D[omini] Kalmii in Americam, et dissertationem D[omini] Berch medico-mathematicam, quam intelligere valde cuperem; pro tanti pretii munere magnas debeo gratias, ni fallor, ipsi domino Bersch, nisi hallucinatus sit D[ominus] Holm; adeoque ipsi quidquid in me est, quo possum beneficium rependere offeras, quaeso, v. g. opuscula, si qua habes mea, ut pathologiam, dissertationes, et mea qualiacumque officia.

Dum haec scribo, accipio epistolam D[omini] Salvador Barcinonensis, cum aliquot seminibus v. g. Myrtocisti pennaei; inter plantas variores ad me attulit D[ominus] Cusson lentiscum balearicam in luco Raimundi Lulle tantum obviam, veram varietatem, cujus folia characteribus Arabicis videntur inscripta; unum aut alterum istic includam. Perseae pronum maturum promiserat D[ominus] Salvador, sed nullum accipio. D[ominus] Kaeller, ut audio, est Massiliis. Ab eo litteras expecto, ut dixit D[ominus] Holm. Illum cum petat Neapolim lubens commendarem nobilissimae et doctissimae puellae D[omin]ae Ardinghelli, quae nuper in Italiam linguam meum circa haemastaticam opus transtulit eruditisque notis auxit, nec non commendassem D[omini] Laurenti summi pontificis archiatro.

Optima quidem adversus podagram auxilia adhibuisti et suasisti; verum ex quo tempore vino abstineo, et thermas balneolenses in montibus Lezurae sitas adivi, deo favente, liber ab hoc morbo evasi, nec hyems ista, ut ut acerrima dolorem ullum movit. Faxit Deus Opt[imus], ut ab hoc omnino immunis felix et sospes diutissime vivas, tu qui orbi medico necessarius es. Unicum habeo filium quinquennem, et tres filias; optabam alterum marem; verum continuo prodeunt puellae; adeoque finem facio vel saltem intermitto, ne obruar prole. Tu vero, quot habes natos?

Tibi gratulor, quod regem et regiam venereris, apud quos curae cordique est scientiarum incrementum; vellem maxime, ut apud nos historiae naturalis cultores, qualis est frater meus in fossilium cognitione versatus, et itinerationum cupidissimus, simile vigeret apud magnates studium. Ex herbatione mea ad Montem Lezurae paucas plantas reportavi; unius tantum semen hic his addo, scilicet illecebri cymosi.

Tibi aliud magnum superest aggrediendum opus, vir illustrissime, scilicet de usibus plantarum medicis, oeconomicis, tinctoriis &c. Tu solus tantum opus potes feliciter exequi, tot observatis dives, tot discipulis itinerantibus instructus. Utinam illi discipuli morbos exoticos vellent describere! Si ea mihi suppeterent observationes, non dubitarem meas iterum praelo mandare, maxime si quis foret apud vos bibliopola, qui vellet editionem in se suscipere, et lucrum qualecumque in me refundere, quod apud nos impossibile est.

Verum te diutius multo quam par est detineo. Vale et me tibi addictissimum amicitia tua favere perge!

Monspelii 20 Martii 1754.

Litteras hic addit frater meus natu minor, quas pro tua erga me benevolentia, benigne excepturum te confido.

Plantarum, quas a te nondum vivas cognosco ex speciebus †, semina cum primum obtinuero, mittam sedulo.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 77-78). [1] [2] [3]