Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1747 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 14 April 1754 n.s.
Dated 14: aprilis 1754. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

Amico sine pari,
D[omino] D[octori] FR[ANCISCO] de SAUVAGES,
S[alutem] pl[urimam] d[icit].
Car[olus] Linnaeus.

Heri me excitabat epistola tua, amice integerrime, die 20 Martii data. Nihil mihi tuis litteris in vita gratius aut jucundius evenire potest. Utinam centesimam partem laudum, quibus Species meas extollis, promereret liber ipse! Quam ego tum felix horas impendissem operi, satiate plenas! Quantum tu laudas caeco amore mei, tantum condemnat Hallerus et quidem caeco odio!

Felicem ego me praedicor, quamdiu, inter multos inimicos, unus supersit SAUVAGESIUS, qui sua dulcedine temperet invidorum bilem; alias suffocatus fuissem dudum malevolorum obtrectationibus. Interim apud me pro certo constat te, Vir illust[rissime], gaudere anima tam candida atque serena, ac alii atra et lurida.

Si ego respondere incepissem ad obtrectatorum argumenta, dudum de me actum fuisset, nec aliud quam apologiae superfuissent seribendae; et tamen non potuissem evitare successorum judicia.

Manetti librum dudum obtinui per tabellarium, ex Italia missum; gessit vestigia Heisteri; Genera ejus vidi; sententias ejus tranquille sustinui; unice me movit, quod me plagiarum dixerint, quod nunquam fui.

Quam ita jubeas, ego testor sanctissime, quod nunquam de D[omino] Manetti male sentiam, sed virum omni cultu prosequar; ejus amicitia mihi erit gratissima, et video me per eum posse multum proficere, ut potius ejus amicitiam per te petam. Possidet ille multas plantas, quas ego lubenter viderem vel per semina, vel speciminibus exsiccatis [...] nos 2, 74, 66, 176, 250, 309, 372, 528, 595, 954, et nonnullas alias.

Salutes virum Dom[inum] Manetti, et dicas ipsi meis verbis, quod apud me reperiet omnia, quae a sincero amico sibi potest polliceri, et hoc absque fuco, omnino sincere. Si me recipiat in suam Academiam, hoc mihi honori ducam; sin vero non placeat, ei nihilominus constans permanebo.

Optassem scire, quae Dom[inus] Cusson detexit in Pyrenaeis, patria praedivite plantarum, et maxime obscurarum.

Methodus a pedibus in Ornithologia mihi minus placet; debemus insistere rostro, uti in reliquis animalibus; inde natura elucescit pro cito, et sequuntur reliqua.

D[omini] Monieri librum accepi; habet varias pulcherrimas plantas; doleo, quod non viderim ante editas Species.

A Dom[ino] Commerçon nondum litteras accepi; grates tibi reddo, quod amice moneas; cavebo certe.

A numero branchiarum ego tentavi aliquid in pisces redigere, sed non successit mihi.

In mandatis dedi D[omino] Salvio, typographo meo, ad te mittere Itinerarii Americani primum tomum et quaedam alia, licet pauca. Semina Illecebri Cymosi tanto me affecere gaudio, ut exultarem). Utinam germinarent! Plantam nunquam vidi vivam.

Utinam Kaehler curam haberet crumenae! Est enim, ut vereor, nimis liberalis pecuniis et vereor, quod inde deficiat; quod commendes juvenem viris illustribus Italiae, tibi devotas ago gratias.

Tibi et mihi gratulor, quod salvus evolasti a podagra. Utinam diutissime posses vivere, orbis medici sol et summum sidus!

Utinam adolesceret tuus filius patri similis! Gaudeo, quod valeat. Mihi fuere unus filius et tres filiae; sed ante octiduum uxor mea tradidit mihi alterum filium; sic habeo 5 natos.

De usu oeconomico plantarum suades; de hoc argumento quatuor mea Itinera Suecica edita agunt.

Dissertatio: Flora oeconomica, in Amoenitatibus Academicis, vol. II.
Diss. Plantae Esculentae patriae, in vol. III
Dissert. Pan Suecicus, Amoen. Acad. Upsal., vol. II
Dissert. Vernatio arborum, in Amoen. Acad., vol. III
Dissert. Hospita Insectorum flora, in Amoen. Acad., vol. III
Dissert. Stationes Plantarum, in Amoen. Acad., vol. IV, habent usus oeconomicos.

Vale, vive!

Dabam Upsaliae 14 April[is] 1754.

Vix accepisti meas litteras, quas nuperrime tibi scripseram.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Muséum national d’histoire naturelle, Paris, Ms CRY 504/1053). b. contemporary copy (Bibliotheque municipale, Avignon, Autographes de la collection Esprit Requien, 1ère série. Charles Linné, 5965).