Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1750 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 10 April 1754 n.s.
Dated 10 april. 1754. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo amico et patrono colendissimo,
D[omino] Carolo Linnaeo archiatro,
Stellae polaris equiti &c.,
Fr[anciscus] De Sauvages
Salutem.

Nuper ad te scripsi, ut grates agerem tibi pro exemplari specierum plant[arum], quas accepi, et pro altero harum exemplari cum musaeo Tessiniano, ac histor[ia] naturali, ni fallor, Americae D[omini] Calm intra alterum fasciculum involutis; alteram a te exorare gratiam animus est, scilicet ut quam cito fieri poterit ad me scribas, si lubet et potes, observata rariora et tibi vel tuis discipulis quasi propria circa animalium venenatorum nomen, noxam, remedia; quippe frater meus summo uritur desiderio de hocce argumento commentariolum scribere et mittere ante finem mensis maii, ita ut si quid habeas de veneno piscium, serpentum, insectorum &c. quod apud nos novum tibi videatur et queas illud mecum communicare, quaeso, scribas quantocyus; minus utile futurum, si ante junii mensis initium non huc adveniat. Numquid nosti sucum gummosum arboris peregrinae, cui sylvestres homines (Americani an Africani ignoro) sua intingunt jacula; illud gummi nigrum viscidum asservatur in cimaelio regio Parisino; hoc tinctum jaculum infixit Reaumurius in femur apri, qui intra quatuor minuta obiit. An succus Euphorbii? Non est succus crotalophori. Quid est venenum leporis marini Gesneri?

De Lacerta Seps dicta egeras in 1a editione S[ystematis] N[aturae]; in aliis siluisti. Seps apud nos non rarus est; eum, ni fallor, saepe vidi post faenisecium in medio gramine. Domum adsportatur; cylindricus est palmum longus; tres lineas diametro obtinet; oculos minimos habet, unde nadiel vulgo vocatur; hunc examinabo aestate sequenti, sed optime memini, quod habeat quatuor pedes a lateribus pendulos ipsi ad progressum inutiles et palmas, quantum memini, tridactylas.

Aspis etiam datur apud nos; eum frater meus saepius manibus tractavit; et est unicus apud nos coluber, qui morsu minatur; alacer est et petulcus; ast manu mordet, nullatenus laedit.

Quod matricem spectat frater meus et nepos eum manibus familiariter gerunt; invenitur cum torque flava circa collum, an cum junior est? Lacerta vulgaris estne venenata? Salamandram luteo-nigram saepius etiam tractavi sine labe; ad scapulas sunt quandoque glandulae asperae lac fundentes, quod vidi, et Reaumurius scripsit hunc esse locum pinnarum cum gyrinis adhuc esset. Multa de ejus vi venenata circumferuntur, quae nugas plebejas existimo. Tu vero quid sentis?

Nullam avem, nullum quadrupedium novi venenatae indolis. An mures oestri venerei tempore sua urina acri inficiunt ficus, nuces &c., unde mandentibus oriuntur oris pustulae? Urina felis oestro percitae est acerrima, olidissima inter insecta plura sunt venenata. An scolopendrium? Frater meus invenit aestate noctu scolopendrium angustissimum humi repens et in vestigiis suis relinquens puncta lucida, sed descriptionem neglexit. Scolopendrium marinum inveni in longo tubo coriaceo. Anne venenatum est? Illud impune tetigi. Urtica marina acris est et oculis attactu phlogosim inducit; frequens est apud nos; puto esse animal.

Araneae, quantum novi, sunt innoxiae, ut et scorpiones nostrates, nisi sint irritati. Habeo tractatum Anglicum D[omini] Mead de venenis transact[ionum] philosoph[icarum]. Sed non vidi theatrum Alberti Seba, ubi ajunt plurima curiosa; si quae sunt, quaeso, mihi excerpsas. Apis, vespa, crabro, venenum gerunt non mares, nec faeminae, sed neutrae tantum, ut puto.

Scolopendria fn. Suec. 1260. redolet spiritum nitri. An acido scatet!

Semina, quibus cares, aliquot colligam hoc anno. Nulla est apud nos scabiosa trifida nec floribus triandris; error est typographi in flora Monspeliensi, quod deleas, quaeso, n° 202 pag. 268.

Sexcenta fere semina terrae nuper commisi; ast in arte serendi et colendi ita sum parum versatus, ut pudeat me; debuisses in philosophia botanica quaedam de hoc argumento praecepta tradere. Notabo sigillatim circa tuas species plantarum quaecumque nostras plantas spectant, quae scire accuratius velis v. g. Styrax est apud nos. Dantur duo astragali in flora Monspeliensi omissi, scil[icet] 1 ° Astragalus capitulis longe pedunculatis, leguminibus subulatis acumine reflexis. Astragal[us] annuus angustifolius flosculis subcaeruleis. Pediculis longis insidentibus. T. foliola ovalia subtomentosa, non retusa.

2° Astragal[us] capitulis subsessilibus, leguminib[us] erectis subulatis acumine reflexis. l. Vale, vir illustrissime, et me amare perge!

Monspel[ii] 10 april[is] 1754.

A Messieurs
Messieurs de la Societé royale
des sciences
a Upsal
en Suede

A Messieurs
Messieurs de la Societé royale
des sciences
à Upsal

Litteras tuas, si seminibus non sint onustae, mitte a Mons[ieur] Le conte de Moncan, onustae si sint, a M[onsieur] L’intendant de Languedoc &c.

[...] mitte, quaeso, harum [plant]arum catalogum, ut [...] dignoscere possim.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 79-80). [1] [2] [3]