Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1763 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 13 May 1754 n.s.
Dated 1754 die 13 Maji. Sent from Uppsala (Sweden) to (). Written in Latin.

Viro amicissimo,
D[omino] D[octori] FRAN[CISCO] de SAUVAGES,
Medico Summo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit].
Car[olus] Linnaeus.

Quas ad me dederas, Dulcissime Mortalium, die 10 Aprilis, heri accepi.

Quaeris a me, quae novi de Animalium venenis? Ego erubescam, quod in his minus sim exercitatus, nec novi nisi quae trita et omnibus cognita.

Quod omnes isti Serpentes, qui instruuntur telis mobilibus, sive sic dictis, dentibus maxillae non insertis, sed extra dentes positis, sint venenati, omnibus notissimum, nec vero alii. Ex his mihi innotuere:

Naja: Coluber scutis abdomin. 193, squamis caudae 6. Syst. Nat., edit. 6, pag. 34, no 7, cujus historia habetur in Amoen. Acad., tom. II, De Ligno Colubrino. Kaempf. Amoen. 565. Seb. Thes. 2 t. 90, f. 1, et t. 85, f. 1 , 2, et t. 89, f. 1, 2, 3, 4 , et t. 97, f. 1, 2, 3, 8, et t. 90, f. 2. Absolute lethalis, nisi unice ophiorhiza adhibeatur.

Vipera vera Aegyptiorum: Coluber scutis abd. 118, squam. caud. 20. Hasselquist. Act. Upsal. 1750, p. 24, cujus venenum notissimum.

Atropos: Coluber scutis abd. 131, squam. caud. 22. Mus. Reg, nostr., pag. 22. Catesb. Carol. 2, pag. 26, t. 26.

Vulgaris: Coluber scutis abd. 146, squam. caud. 59. Faun. Suec. 260. Non synonyma, sed tantum Anglorum, dorso vitta nigra. Apud nos mordet homines, ut intumescant, flavescant, asthmate et peripneumonia corrumpantur, et saepe pereant.

Aspidulus: Coluber scut. abd. 150, squamis caud. 34.Faun. Suec. 261. Act. Stockh., 1750. Parvus, ferrugineus, rarus, apud nos fere semper lethalis. Contra hujus morsum non valet oleum olivarum.

Severus: Coluber scut. abd. 170, squam. caud. 42. Mus. Reg., 25.

Stolatus: Coluber scut. abd. 143, squam. caud. 76. Mus. Reg., 26. Seb. Thes. 2, t. 9, f. 1.

Lacteus: Coluber scut. abd. 203, squam. caud. 32. Mus. Reg. 28.

Sibilans: Coluber scut. abd. 160, squam. caud. 100. Amoen. Acad. 1, p. 302, no 30. Seb. Thes. 2, t. 45, f. 5, et t. 52, f. 4, et t. 56, f. 4, el t. 197, f. 4.

Laticaudus: Coluber scut. abd. 220, squam. caud. 42. Mus. Reg. 31.

Atrox: Coluber scut. abd. 196, squam. caud. 69. Amoen. Acad. 1, p. 305, no 35.Mus. Reg. 33. Seb. Thes. 1, t. 43, f. 5.

Corallinus: Coluber scut. abd. 193, squam. caud. 82. Mus. Reg. 33. Seb. Thes. 2, t. 17, f. 1.

Virgatus: Coluber scut. abd. 152, squam. caud. 139. Amoen. Acad. 1, p. 302, no 29.

Crotalophorus: Amoen. Acad. 1, p. 500 et 296, et t. 2, p. [...]: nolissimus ex opere Catesb., ut reliquos taceam. Cujus specificum Senega radix.

Aspidem veram non novi. Fato Cleopatrae et somno perpetuo clarus Serpens apud omnes veterum, De quo Plutarchus, Aelianus, Redi, Piso, Alpinus.

Seps veterum, hodie non notus, qui morsu facit, ut mox carnes diffluant sanie. Confer Lucan. Phars., lib. 9; vide BOERHAAVE. Forte Heritinandel Malabarorum.

Dipsas Arabum, neque hodie notus. Lucan. Ibid. Qui polydipsia extinguit homines.

Haemorrheus Aegypti neque mihi notus. Luc. Ib. Qui facit, ut haemiorrhagia omnis sanguis effluat.

Bufo: Faun. Suec. 253. Dum agitatur, ejicit e verrucis corporis saniem lacteam, quae venenatissima. Vidi inde caput canis intumuisse. Miles Suecus, qui manu nuda cepit Bufonem, inde manus lacte perfusa, et inde hectica lethalis. Vide apud Colb., in suis Observationibus.

Quadrupedia et Aves vix novi venenatas.

Rajae Pastinacae aculeus venenatus, Ulyssis morte infamis. Tibi magis notus, quam mihi, cum apud nos exoticus piscis.

Ostracion Largocephalus. Syst. Nat., 6, p. 42, no 15. Art. Gen. 58, no 15, quem horrent omnes Sinenses, et si edatur, asserunt absolute esse lethalem.

Trachinus Draco, Faun. Suec., 282, radiis primae pinnae dorsalis vulnerat saepe apud nos piscatores, unde intumescit manus, brachium, et saepe in sphacelum lethalem transit.

Pulex cauda furcata: Sloan. Jam. 2, p. 191, introd. cxxv. Catesb., vol. 3. Introit tibias saepe Americanorum, unde intumescentia et inflammatio horrenda, in ulcera cachaetica vel saepe gangraenam transiens.

Cancros venenatos in India dari, vide Rumphii Musaeum.

Scorpionum venenum et Tarantulae tu melius novisti.

Seps vester vix erit Coluber, forte Lacerta, nec veterum Seps. Utinam eumdem ad me mitteres in spiritu vini asservatum!

Aspis vester nequit esse verus veterum. Forte est iste vulgatissimus Hispaniae, qui, Coluber scutis abdominis 142, squamis caud. 32. Amoen. Acad., 1, p. 506, t. 17, f. 2, qui in naso gerit verrucam erectam. Forte veterum Ammodytes.

Natrix absolute caret telis mobilibus, adeoque nequit esse venenatus.

Urina Lacertae, Gecko dictae, fertur esse adeo venenata, ut corrumpat ipsum ferrum, et si in corpus cadat, horrendam inflammationem caussare.

Scolopendra Indica necessario erit venenata. Quae Scolopendra plana. Amoen. Acad. 1, p. 525, ubi synonyma, descriptio. Ut hanc evitent Indi, pedes lecti e ferro polito, ignis per totam noctem.

Chamaeleontis non occidit morsus, sed torquet per dimidium saepe annum, ex testimoniis peregrinatorum.

Seba habet egregiam collectionem et pulcherrimas figuras, sed absque descriptionibus; sed tantum fabulas aniles; nil novit ipse, rudis et illitteratus homo, nec vidit ullum animalculum pharmacopaeus vivum, nec qui scripsit opus Gaubius: inde ne verbum sanae mentis.

Ex dictis vides me, in historia animalium venenatorum, plane rudem esse.

Tela Herculis sanie Lerneae infecta vide apud Redi, qui unice sapienter dixit, quantum novi, de Serpentibus.

Si acus instigatur lacti Euphorbii et canis pungatur, fertur, instar viperae morsu, intumescere et perire; sed ipse non vidi.

Astragali tui, nuper Monspelii detecti, erunt procul dubio:

Astragalus 16, Baeticus, Spec., plant. 758.

Astragalus 17, Sesameus, Spec., plant. 759.

Sed in priori, flores non sunt subcaerulei.

Horticulturae fundamenta dedi primus in Actis Stockh., 1759. Prima observatio.

Hanc artem in dissertatione Academica ulterius exponam Latine, et ad te mittam.

Apes, Crabrones, Vespas, Formica esse venenatas quis ignorat?

Vale mortalium dulcissime!

Dabam Upsaliae 1754 die 13 Maji.

Apes communes melliferae et omnes, quae vivunt in societate, Bombylii, Crabrones, Vespae laedunt feminae et neutrae, non mares; at Apes, quae vivunt solitariae, habent quidem aculeum, sed non venenum; ergo non laedunt.

Ichneumon, Faunae 967 et 975, pungunt et laedunt.

Scolopendra fratris tui, quae dat scintillas, est illa Faun. Suec., 1261.

Urtica marina sine dubio animal est; mihi Medusa dicta.

Mylius, quem Haller mittebat in Americam, Botanices caussa, periit Londini in itinere.

Kaehler pulcherrimas Sertularias legit Massiliis, quas asserit esse viva animalia, et Zoophyta ac animalia intra conchas et cochleas pulchre descripsit, et ad me misit.

In diss[ertatione] acad[emica] dedi Plantas Rumphii Amboinenses ad genera et species relatas.

Mons[ieur] Francisc[us] de Sauvages
Médecin premier
Montpellier.

upSUMMARY

Not yet available

upEDITIONS

1. Lettres inÚdites de LinnÚ Ó Boissier de la Croix de Sauvages (1860), p. 168-176   p.168  p.169  p.170  p.171  p.172  p.173  p.174  p.175  p.176.