Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1792 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 22 August 1754 n.s.
Dated August. 22. 1754. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

Medicorum longe principi,
D[omino] D[octori] FRANCISCO de SAUVAGES,
Amico aeternum colendo.
S[alutem] pl[urimam] d[icit].
Car[olus] Linnaeus.

Mihi in hac vita nihil gratius accidit quam tuas, amice colendissime, exosculari litteras, e quibus semper doctior evado. Tu semper plura doces, plura observas accurate quam quisquam amicorum alius. Accepi heri Tuas, onustas ingenti observationum novarum thesauro. Perpendi et examinavi omnia; errores meos mox correxi, ut si aliquando alia prodeat editio, limatior longe evadat. Tu candide et amice doces omnia, uti Hallerus semper fulmina terit; tamen parum contribuit ad artem meam.

Lud[ovicum] Rothman novi optime; amo juvenem ob patrem egregium, vere doctum, praeceptorem olim meum; sed animum juvenis non amo; de quo olim scripsi; erat hujus frater, nec hic; utinam hic melior!

Misit ad me Commerson Centuriam plantarum exsiccatarum, absque nominibus, absque litteris. Hodie ad eum scribo, et grates ago, sed frigidus; caveo ab intimiori familiaritate a te monitus.

Vidi Phillyream angustifoliam a Loeflingio missam; et ille subolfecit distinctam speciem.

Veronica Cor amoris et Pyraneica mihi plane ignotae sunt plantae. Utinam viderem ipsas plantas!

Valeriana echinata. Quantum ex tuis et Columna perspicio, structura tota accedit V[alerianae] cornucopioidi; differt sola scabritia. An flores diandri? Annon posses mihi semen mittere vel plantam in litteris siccam?

Valeriana tuberosa quae?

Scabiosa purpureo-caerulea, quam citas ex Tabernaemontano, est Scabiosa Arvensi, quae habet et folia integra et pinnatifida, sed flore in nostra ad marginem papulos majores semper gerit.

Plantago Cynops. Miror, quod nullus authorum sufficiat hasce distinguendas. Habeo in horto duas plantas annuas: altera caule erecto, foliis integerrimis, et spicis cinctis foliis, spica multo longioribus, quae mihi 15; altera caule ramosiore magis diffuso, minore, foliis dentatis, capitulis nudis seu cinctis foliis brevibus, et quidem brevioribus ipso capitulo florum; an in bis de synonymis erravi?

Contra oculos rubros et inflammatos apud nos utuntur rustici decocto Pyrolae uniflorae, quo lavant oculos vel alii tantum masticant plantam et irrigant oculos; vidi inde mirum effectum.

De Rhamno cathartico minore C. B. plures hodie botanici plura loquuntur, sed nullus determinat; quaeso, inquiras: 1o an flores sint quadrifidi; 2o planta dioica; si utrum obtineas, certum est, quod sit varietas; sin minus, distincta species.

Ammi crispum esse speciem distinctam miror, cum vix ulla planta foliis crispis sit naturalis.

Ferula nodiflora. Fere omnes Ferulae a singulis geniculis umbellas proferunt.

Oxalis flore albo, distinctissima a lutea, pedunculis unifloris e radice prognatis absque alio caule, cum lutea sit caulescens.

Cerastium semidecandrum. Apud nos semper habet decem filamenta; sed tantum alterna cum antheris; crescit in siccissimis collibus, primo vere; et petala huic, non sequenti, emarginata.

Cistus albidus est a C[asparo] B[auhino] mutuatum.

Pulcherrima de Cistis docuisti et misisti; nullus alius potest Cistos extricare quam tu et alii, qui inter Cistos habitant.

Cistus Fumana. Fumana planta; de hoc vide Th[omae] Bartholoni Acta.

Quoties rescindis mihi dubia circa Cistos, toties nova et quidem plura, veluti ex amputato Hydrae capite exoriuntur. Utinam aliquis vestrum in se susciperet dare tractatum specialem de Cistis, et totam Cisti historiam absolvere!

Ruta angustifolia mihi est in horto. Video differentiam; observo diversitatem; eamdem tamen esse agnoscere debeo; procul dubio orta a copula hybrida.

Silene quinquevulnera, Lychnidem sylv[estrem], Lanuginosam minorem C[aspari] B[auhini] esse video, sed nullus authorum dixit, praeter Rajum, qui subolfecerat; adeoque miror, quis tibi a col[legis] hoc revelavit.

Cytisus Montis Calcaris. (Spartium complicatum.) Stamina alterna, antheris paris, abunde declarant esse Spartii speciem.

Trifolium calyptratum, quod de tuis suavissimis seminibus praeterito anno habui, dixi in dissertatione Demonst[rationum] plantar[um], p. 21, Trifolium Cherleri, Trifolium capitulis villosis, globosis terminalibus, calycibus omnibus fertilibus, Roy., Lugd. B., 379, et distinxi a Trifolio globoso.

Geranium petraeum, cicutaefolio, radice crassa, Β. Μ. Tota structura refert Geranium cicutarium: sola radice perenni videtur differe. Anne huic stamina 5 fertilia et 5 castrata, uti cicutario?

Conyza caulibus rubentibus, flore luteo nudo, est simillima Erigeroni viscoso, sed radio destituta, et paucis aliis diversa, ut poterit pro distincta specie haberi, nisi locus immutet plantam, quod optime videbis; anne haec planta hybrida ex Erig[erone] viscoso et alio? Recte Erigeron siculum esse video.

Polygonum maritimum. Utinam velles adhuc numerare stamina!

Chamaemelum inodorum. Quaenam sit species ex Anthemidibus Michelii, non dixerim. In nostris terris non occurrit, nec in Speciebus plantarum habeo. At planta, quam nos pro Chamaemelo inodoro habemus, longe alia est.

Helianthemum coridisfolio a te missum est absolute Cistus Fumana, cum folio margine ciliato. Spinosa sunt, quod in nulla alia.

Cistus myrti minoris folio C. B., est mihi Cistus marifolius omnino; caulis supra radicem lignosus et fruticosus est, ut in reliquis plerisque.

Haec dum scripseram ante mensem, vocatus fui in Aulam Regiam, ut litteras mittere non possem.

Accesserunt ad Reginam nostram posthuma D[omini] Hasselquist, quae collegerat in Aegypto et Palaestina, quaeque Illa redemerat 1,800 thaleris. In hac collectione pisces omnes Nili, serpentes Aegypti et animalia alia non pauca, in spiritu vini asservata, nec non insecta Aegypti et Palaestinae facile omnia, plantae omnes Aegypti et Palaestinae exsiccatae; inter has, Hyssopus Salomonis, quod etiam nunc Hierosolymis tegit rudera et muros; Bryi species est: Calaf, Cucullaria Buxbaumii, Chondrilla 2da Dioscoridis, Ximenia 2da et multae aliae rarissimae plantae. Completa collectio fossilium Terrae-Sanctae et Agypti, Natrum veterum, Bitumen judaicum, Terra fertilissima, quam deponit Nilus, Petra ordinaria ex omnibus montibus Palaestinae, et sexcenta alia.

Generum meorum nova prodiit editio, quae erit 5a; dedi in mandatis, quod sex exemplaria mitterentur Cette ad D[ominum] Holm, qui ea tibi traderet; quaeso, ea gratiose excipias, et uti soles, in meliorem interpretare partem.

Accessit simul ad Reginam egregia collectio piscium, quam miserat D[ominus] Holm, quam Regina gratiosissime excepit, et data occasione promisit se inservituram Dom[inum] Holm.

Hisce diebus redux, reperio alteram tuam epistolam ditissimam observationibus; tu una epistola plura doces quam multi alii pluribus voluminibus; legi et relegi has tuas epistolas certe decies, semper cum fructu.

Poterium hybridum, quod hodie floret in horto, habet non tantum folia infima pinnata ex 5, sed et ex 7 et novem foliis.

Leucojum maritimum, habui in horto vivum, et exsiccatum adhuc adservo, et certissimum est omnes siliquas esse apice trifurcatas, apicibus lateralibus omnino transversalibus, omnino uti figura Camerarii in Horto.

Geranium petraeum, quod nuper a te accepi, ita refert Geranium cicutarium, ut viderem esse idem, nisi tuum esset perenne, quod forte ex caelo mitiore et loco ante rupes. Quaeso, inspicias flores, et videas numne in petalis 2 superioribus supra ungues, sint quasi duo calli s[ive] cicatrices aut maculae duo ovatae?

Ononis Natrix foliis ternatis, et Viscosa foliis simplicibus, crescunt ambae in horto; tu forte tertiam habebis, cujus figuram olim vidi in Dodartio, sed Dodartiam non possideo, nisi tua sit vel Ononis rotundifolia vel Ononis fruticosa.

Astragalus Stella et Astragalus Sesameus. Ex tota descriptione tua nullam video differentiam.

Psoraleam bituminosam ad Psoraleas retulit primus D[ominus] Jussieu; ex facie facile video, quod recte fecerit in genere naturali.

Trifolium tomentosum. Crescit etiam prope Hierosolymam.

Trifolium calyptratum. Non concipio calyptrum, nec quomodo differat a Trifolio capitulis villosis, globosis terminalibus, bractea orbiculata terminalis, Sauv. Monsp., 184; quaeso, des in epistolas ramulum, ut possim hoc videre.

Conjungis Lotos siliqua quadruplici et —.—.— sed sunt tamen distinctissimae, et possideo omnes in horto.

Lotus maritima est planta perennis; reliquae, annuae; facies omnino Loti corniculati, sed folia fere carnosa.

Lotus tetragonolobus floribus est purpureis, ut caetera taceam.

Lotus conjugata crescit semper angusta, et semper duos gerit flores, cum praecedens unicam.

Lotus doryenoides, mihi ignota planta; an non posset esse Anthyllidis species? Figura Clusii habet similitudinem cum Anthyllide cytisoide.

Hedysarum minimum Dalechampi nequit esse Ornithopodium, cum siliquae non sunt articulatae; et si hanc notam rejicias, quorsum ruant genera Papilionaceorum.

Hypericum elegantissimum; si nomina specifica ita ordinanda, sive sunt differentia s[ive] trivialia, ut conveniant et recipiant omnes varietates, quas ea conficiat, non capio. Video hirsutum et elegantissimum esse distinctas plantas, sed structura docet esse easdem.

Folium verticale est pulchrum vocabulum folii, quod assumam.

Hieracium intybaceum Dentis leonis folio bulbosum Magn[olii]. Annon in hoc sint intra flosculos paleae uti in Hypochaero? Ut et in Hypochaero porcellia?

Jaceam Babylonicam adeo imperfecte describit C[asparus] B[auhinus], ut nequeam videre, utrum ulla ex Hasselquistianis sit eadem.

Carlina sylv[estris] minor Hispanica Clus[ii], cui non convenit nomen meum; vide librum, est hoc tuum nomen.

Erigeron graveolens pulchre a te descriptum fuit.

Buphtalmum Dulcinea. Habetur inter Anthemides, et est ultima.

Cardamine impatiens tua, certe alia est. Folia diversa ex tua figura; certe non habet petala; crescit in hortis umbrosis.

Cardamine lutea tua, est diversissima a mea stolonifera, cui flores omnino albi.

Sinapis nulla alia a me dicitur planta, quam cui calyx patentissimus.

Vellem lubentissime mittere Manetto et Species et Genera, sed si modo scires, quam mihi sit difficile, primo mittere terrestri itinere Holmiam, dein inquirere in navem, qui eo appellat, et tertio obtinere virum, qui assumat et mittat, etc. Si poterim habere Holmiae virum, qui assumat et dirigat, mox mittam.

Si flores adhuc apud vos vigent, et aliquot semina occurrunt, quaeso, ea mittas in aliqua epistola, praesertim ex sequentibus:

Valeriana,
Polycnemum arvense,
Sagina erecta,
Lithospermum purpureo-caeruleum,
Convolvulus althaeoides,
Phyteuma spicata,
Bunium Bulbocastanum majus,
Aphyllanthes Monspel. B.,
Moehringia muscosa,
Dianthus Saxifrag.,
Cotyledon Umbilicus,
Styrax officinalis,
Cistus Tuberaria,
Helleborus faetidus,
Teucrium Polium,
Lavandula Staechas,
Melissa Calamintha,
Antirrhinum bellidifolium,
Fumaria tenuifolia capreolata,
Lathyrus amphicarpos,
Catananche caerulea,
Chrysocoma Linosyris,
Poterium spinosum,
Mercurialis tomentosa,
Acer Monspessulan. Campestre.

Si modo possim vacare ab Aula hoc autumno, absolvam plantas et remittam, quas non tua pace obtinui.

Litteras accepi a Dom[ino] Wergentino, quod acceperit exemplaria 6 Generum et ad te mittat propediem. Divendita est tota tua Pathologia, uti audio a bibliopola, sed restant nonnulla exemplaria Florae Monspeliensis. Dicas, num tu poteris habere pecunias a Dom[ino] Holm, si ego mittam ad te bancosedel. Sine dubio ille a nautis facile obtinebit pecunias Gallicas in reditu occupatis, si ille ipsis tradat bancosedel.

Inclusam mitto Scutelam et duas Carices rariores.

August[i] 22, 1754.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Bibliotheque municipale, Avignon, Autographes de la collection Esprit Requien, 1ère série. Charles Linné, 5966).

upEDITIONS

1. Lettres inédites de Linné à Boissier de la Croix de Sauvages (1860), p. 177-189   p.177  p.178  p.179  p.180  p.181  p.182  p.183  p.184  p.185  p.186  p.187  p.188  p.189.