Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1827 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 8 December 1754 n.s.
Dated 8 Xbr 1754. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo viro, amico colendissimo,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo archiatro &c.,
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
De Sauvages.

Monspel[ii] [octo]br[is]
1754.

Ultimae, quas a te accepi, datae sunt mense augusto 1754. Serio quam erat animus rescribo, quia expectabam responsum academiae Florentinae. Illa vero in concessu solemni Sociorum mensis septembris te virum illustrissimum cum fratre meo abbate Moncan et memet ipsum in academiae imperialis physico-botanicae Florentinae albo adscripserunt, te inter socios unanimi consensu cooptarunt, et D[ominus] Manetti, quae academiae a secretis est, me oravit, ut id tibi notum facerem, simulque te ab omnibus sociis officiose salutarem. Qua propter oro te, amice colendissime, ut ad illustr[issimam] academiam pro more scribas te illum nuncium grato animo accepisse, ut scripsit frater meus, et ego quoque promisi te lubenter accepturum. Hoc facto expectabam, donec invenirem semina polycnemi et aliquot aliarum plantarum; dein negotia accesserunt, at, quod durius est, obitus charissimi fratris jurisconsulti, quem phtisis accidentalis mihi edemit et quem summo desiderio sinceroque luctu prosequor. Tres alii mihi supersunt amore mutuo conjunctissimi, diversa omnino studia sectantes, excepto natu minimo in botanicis versatissimo, cujus commentariola de fossilibus videbis in ultimis actis acad[emiae] Parisinae. Is invenit methodum, qua bombyces intra 23 dies seu duplo minus temporis spatium, folliculos duplo plures construunt, ut una seminum uncea 80ta folliculorum libras reddat, sed nondum methodum potest declarare, quia inde a regis administratore aliquem reditum expectat.

Semina, quae tibi inter caetera, magis arrisura puto, in duos fasciculos collegi. Primum huic addo epistolae. Utinam eodem animo ea accipias ac priora quae misi! Timeo, ne quidpiam expendas ad mittenda a Suecia in Galliam semina per tabellarium publicum, quae mihi sine ullo sumptu redduntur, cum diriguntur à Monsieur Monsieur l’intendant de Languedoc, à Montpellier, pour le jardin du roy.

Verum, quod doleo, munus professoris botanicae, quod vix ab anno aliquot stipendia in me confert, intra paucos annos transibit ad adolescentem, qui physices studia absolvit et intra triennium medicinae doctor simulque facultatis nostrae cancellarius erit, et tunc mihi supererit cathedra medica, quae caret stipendiis, quamdiu vivit archiater regiae prolis D[omini] Marcot; Forte etiam citius a me auferetur cathedra botanica. Nam gener D[omi]ni Senac, regis archiatri, propediem cancellarius noster erit, donec saltem invenis Chicoyneau doctoratum adeptus sit; et timeo, ne primus etiam botanicam, quam, ne a limine umquam salutavit, docendam suscipiat et me dimittat inanem. Sic se res habent in Gallia! Favor omnia regit, et qui maxime laborant, illi minime remunerantur, unde non mirum, si studia langueant.

Jacea babylonica vera centaurea est caule erecto simplicissimo quatuor vel 5 pedes alto, floribus subsessilibus densis superius ornato, corollis luteis folia ima ulnam longa basi sinuosa, apice lanceolata, integerrima, inermia, in stylum unicum setaceum terminantur; caulina sunt decurrentia, omnia albido tomentosa. Semina plurimarum specierum hujus generis vorantur ab insecto, cujus larva medullam omnium ramorum perforat ab apice usque ad radicem; hinc v. g. tubolosi evadunt rami et caules cyrsii fol. non hirsutis floribus compactis C. B.

Caetera quae desideras semina colligam anno sequenti et mittam. Exemplaria tuorum generum nondum appulere. Grates habeo summas pro dono mihi carissimo. Mittam unam ad D[ominum] Manetti, alterum ad patrem meum, tertium ad amicum Maynard.

Tibi gratulor de miranda collectione D[omini] Hasselquist. Quantus thesaurus!

Commerçon hortulanum regis tam inique odio habet, ut superatis noctu muris in hortum ter descenderit et plantas exoticas rarissimas misere devastaverit; Sclopetis portatilibus armatus totam aestatem incessit, nunc ut vim inferret, nunc ut adversus adolescentem ipsiolim conjunctissimum se deffenderet, qui tam inique a Commerçone mulctatus percussus fuerat, ut in furorem adactus ejus mortem juraverat. Vide, illustrissime amice, quantum ab hoc homine cavendum sit. Nisi obstassem, ejus proscriptio et dimissio a provincia, postulata et obtenta fuisset a regis tribuno. Tuam epistolam, librum mihi utilissimum, vere redeunte relegam et evolvam attente coram plantis; tempestas nimio provecta non permisit inde fructum, quem expecto colligere et singula, quae optas, examinare. D[ominus] Holm dixit, quod sufficeret, si quae habeas, pro tua humanitate, ad me mittenda; ex pathologiarum pretio, mittas ad D[ominum] Grill Stockolmiam, ex quo facile accipiet; ego vero non video, unde ea pecunia ad me pertineat, cum deberet potius impendi ad solvendum partim pretium librorum, quos ad me nimis liberaliter mittis. Mallem volumen acad[emiae] Upsal[iensis], quod sequitur annum 1742. Quam pecuniam?

Nolui addere huic epistolae duos ut ut exiguos serpentes, quorum alter est tua lacerta chalcides, alter est genus novum, ni fallor, a Gallis arvai nuncupatum, nudum omnino, non rugosum et ita chalcidi similis, ut demptis a chalcide pedibus, vix possint distingui. Timeo, ne epistolae moles nimis excrescat.

Praemium academiae scientiarum Rothomagensis 1° augusti retuli de venenanis Galliae animalibus et eorum antidotis. Tua exquisita monita serius paulo advenerant; verum cum rescivi a D[omino] Lecat secretario praemium mihi fuisse decretum, tuas notas addendas misi. Nullum adhuc exemplar potui habere. Hoc praemium est 300 librarum.

Amicus Delius, professor Erlangensis, habet in animo, ut coopter in illustr[issimam] academiam naturae curiosorum, in quem finem scripsit, me inconsulto, ad D[ominum] Bychner, ejus acad[emiae] praesidem, sed dudum nihil ex eo audio. Mihi dulcissimum est te collegam in pluribus academiis habere. Numquid accepisti duo schediasmata mea, unum mathematicum pro D[omino] Wargentin seu academia Suecica, alterum de itinere botanico in Montem Hesperum pro societate regia Upsaliensi? Dudum ea [...] mittam tertium de singularibus theorematis circa circulationem.

D[ominus] Rothman optime se gerit hactenus; optime excipitur a clariss[imo] Holm, qui nullis impensis parcit, ut eum decenter vestiat, nutriat, &c. Accepi nuper semina a D[omino] Buthner botanico Berolinensi, qui redux ex Anglia adhucdum est Parisiis. Bern[hardus] Jussiaeus ad me 100 semina rara miserat, sed ne decem excrevere. Omnia vero tua pulcherrime successerunt, sed debent borealia multo ocyus seri quam meridionalia monente Jussieuo, quod ignorabam. Utinam tuam horticulturam cito deosculari mihi liceat!

Dulcissimam et colendissimam tuam conjugem humillime saluto; filiolum dignissimum ambabus ulnis amplector, et hoc redeunte anno. Vota fundo ardentissima ad deum optimum maximum, ut te tuamque illustrissimam familiam, vir optime, speciali praesidio fovere, omni prosperitate, et incolumi sanitate beare dignetur; felicem me, si dulcem, qua me foves et condecoras, benevolentiam, quae crescere non potest ulterius, in eodem tenore reducant singuli, quos vixero anni. Vale et iterum vale! Neque tibi adictissimum amare perge!

Pauca quaedam semina, vix sex, accepi ex botanico Neopolitano Santi cirillo, qui aliorum Italorum more jurat serviliter in verba Tournefortii. Si tua opera in Italiam deferebantur, ea cito vera botanices principia illic diffunderent. Video quidem ea ignorari ab ipso Manetti. Misit ad me plantarum Veronensium supplementum. vol. 3um Veronae 1754 m. 12. 308 pag. Hoc volumen non est minus utile et inficetum quam duo priora, verba et voces praeterea? Nihil. Nulla nota charactersitica. Caspar Bauhinus excribitur, quod hortulanus similiter fecisset. Affines tantum et filices aliquot delineavit.

Mitto semina 57 plantarum, plura simul in fasciculo.

A Messieurs
Messieurs de L’illustre Societé
royale des sciences d’Upsal
a Upsal
en Suede

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 85-86). [1] [2] [3]