Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1844 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 20 December 1754 n.s.
Dated 1754 d. 20 Decembris. Sent from Uppsala (Sweden) to (). Written in Latin.

Viro illustri D[omino] D[octori] FRAN[CISCO] de SAUVAGES
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus.

Mandatis tuis obtemperans, mitto observatiunculas, quas hisce diebus conscripsi in horticultura. Opusculum levidense, sed quod continet primaria, quae inserviant hortulano, qui noverit trivialia.

Descripsi nuper apud S[erenissimam] Regem collectanea Hasselquistii in Palaestina et Aegypto facta. Cyprinus ore dentato, Esox pinna anteriore dorsali spinosa admirationem meam excitarunt. Hyssopus Salomonis est Bryum truncatulum. Ut caetera taceam, in altero tomo Musei Regis nostri videbis animalia haec, admodum singularia.

Dissertationes de Ove, de Rhangifero, de Chinensibus Lagerstroemianis nuper prodiere.

Diutinum autumnum excepit nix horrenda cum gelu intensissimo, quod nuper interruptum pluviis intentissimis aereque nebuloso, quae etiam nunc durant, cum febribus malignis seu amphimerinis petechizantibus.

D[ominum] Halmon cum duobus juvenibus nobilibus apud te commendo. Sunt enim isti duo Hildebrandi egregii adolescentes, qui ultra annum meas audivere lectiones. D[ominus] Halmon, licet non ex professo medicus, tamen a nostra disciplina non alienus.

Qui demonstrabit necessitatem fructificationis in systemate plantarum, sibi perspectum habeat metamorphoses insectorum.

Audio Hallerum esse electum socium Academiae Parisinae.

Loeflingius descripsit in Itinere versus Americam facile omnes pisces Pelagicos. Degit in America juxta fluvium Amazonum, sub gradibus australibus.

Annon cortex Cascarillae apud vos in usu sit contra amphimerinas petechizantes?

Discipulus meus Rolander, Insectorum amore inflammatus, nuper petiit Surinamum.

Fausta quaevis, sub auspiciis novi anni, tibi et tuis animo adprecor!

Datum Upsaliae 1754 d[ie] 20 Decembris.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Muséum national d’histoire naturelle, Paris, Ms CRY 504/1055).