Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1868 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 23 February 1755 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Insigni Clarissimoque Viro,
D[omino] Carolo Linnaeo.

Ad binas vestras Epistolas mensibus Octob[ri] et Decemb[ri] ad me datas responsum ferunt, corpore licet debili, manibus tremulis. Museum Ichthyologicum Filii in manus vestras venisse nec Tibi displicuisse gaudeo. Dom[ino] Baeckio aliud Exemplar curabit Filius, tuumque consilium de inclusis hisce desiderat ac efflagitat.

Dom[inus] van Royen professionem Botanicam deposuit, habita oratione in carmine, succedente ipsi Fratris ejus filio, qui orationem habuit de addiscenda Botanica ex Hortis, non ex Herbariis vivis.

De Flora Neapolitana hactenus nihil cognovi. Gratulor Tibi Collinsoniam nascentem in horto. In novo meo suburbano laetissime floruit ultimo Autumno, semina vero nunquam tulit.

Dom[ini] Rolander et Dalberg nondum apparuere. Si accedant, omnia beneficia ipsis praestabo, curaboque, ut conspectum habeant Musaei Snakenburgici, in quo rarissima insecta Surinamensia asservantur. Neque dubium est, quin levi pretio librum Merianae de ins[ectis] Surin[amensibus] poterimus illi comparare.

Meministi procul dubio, quum nobiscum esses, studiosum quendam Browne nominatum et Antegoae natum. Is Studiis peractis repetiit Jamaicam; prout erat dives et doctus, studiorum tuorum egregius aemulator, Historiam Jamaicae conscripsit tam civilem quam naturalem, Londinumque repetiit, ut Historiam suam Jamaicae ibi edat Anglico subscriptionis more, sed non in antecessum numerata pecunia. Liber erit in folio, 49 tabulis ornatus, quarum eae quas mihi transmisit sunt elegantissimae et accuratissimae, praecipue pisces rudibus et ineptis Sloaneis longe praestantiores. Insecta quoque nitidissime sunt incisa. Si qui sint qui impresso libro Exemplar desiderant, mihi nomen, titulos, et ubi pecuniam recipere queo, communicent. Dom[inus] Ascanius ante tres menses in Angliam profectus, humaniter a dom[ino] Browne exceptus, omnem ejus supellectilem pervolvit laudavitque. Ni vehemens et atrocissimus morbus me invasisset, a quo tamen Dei gratia convalui, Flora Rauwolphi foret edita; deficit etenim modo Praefatio.

Dom[inus] Jacquin Lugduno-Batavus jussu Imperatricis Germaniae, suadente Dom[ino] van Swieten, in Americam Septentrionalem missus est, ut undique conquirat et transmittat Animalia viva et alia curiosa per vivario Viennense. Caeterum nihil novi.

Vale cum uxore et familia!

Lugd[uni] Bat[avorum] 21 Febr[uarii] 1755.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 516-517). [1] [2] [3]