Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1883 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 19 March 1755 n.s.
Dated 19 martii 1755. Sent from Montpellier (France) to (). Written in Latin.

Illustrissimo archiatro D[omino] C[arolo] Linnaeo,
Equiti de stella polari,
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
Fr[anciscus] de Sauvages.

Si vales, bene est; ego quidem valeo et ab arthritide per hanc saevissimam hyemem immunis vivo. Frigus ex therm[ometro] Realmur[ii] Monspelii fuit ad 7um tantum gradum infra congelationem, at Genevae ad 14 et ½; Nemausi 3 februar[ii] ad 9um. Nix per mensem in hac urbe ad 20 pollices altitudinis; nulla hyems 40 abhinc annis isti comparari potest. Accepi interea a te 1° dissert[ationem] utilissimam sed brevissimam de Horticultura 2°, ope D[omini] Halman quinque alias dissertat[iones] optimas, quas tradidit D[ominus] de Jussieu ad me mittendas; ille enim D[ominus] Halman Parisiis Hispaniam recta via petiit. Et litteras tuas ipsi destinatas remisi Parisios ad D[ominum] Lindhult, apud quem degebat ill[ustrissimus] Halman; pro iis gratias ago maximas.

Misi ante duos menses fasciculum seminum selectorum, atque monui alterum subsecuturum fore, nisi vetares. Timebam enim, ne oneri foret hanc sarcinulam veredario publico committere, cum nil responderis adeoque annuisse videras. Mitto alterum, in quo 10 tubuli chartacei, quorum quatuor continent ea semina, quae D[omini] Manetti tibi humillime offert; caetera ego ex meo penu addidi, partim a Manettio accepta, partim ab aliis. Multo plura mitterem, si daretur opportunitas. Ista ante 20 diem mens[is] aprilis tibi reddita humi committi poterunt adeoque festino. Scripseram te sociis academiae physico-botanicae Florentinae adscriptum esse, ut monere jussit Manetti secretar[ius]. Promisi te id lubenter accepturum, queaso, meam fidem libera et votis eorum annue. Manettus te veneratur et gratiam tecum inire vehementer desiderat ... deinceps accepi a D[omino] praeside Buchner me inter socios acad[emiae] nat[urae] cur[iosorum] cooptatum fuisse Stratonis nomine; gaudeo, quod ex ea parte iterum tuus sim collega, ut ex societate Londinensi. Nuperrime Berolinensis academia similem mihi impertivit honorem, ut audio a D[omino] Marechal de Gotter, hujus honorario et Prussiae administratore, meo patrono.

D[ominus] Rothman nuper abiit et sumptibus D[ominum] Holm Leydam forte petiit; adeoque hujus reditu uti nequivi et ad te semina aliave mitterem.

Materiae medicae collegium privatum actu me detinet. D[ominus] Rotman materiae medicae meae aliquot abhinc annis traditae exemplar manu scriptum tibi ostendet, si velis.

Chirurgi 5 Monspel[ienses], qui anatomiae demonstratores regii erant constituti, professorem titulum a rege obtinuerunt, quia D[ominus] archiater Senacus cum primario chirurgo Lamartiniero summa amicitia conjunctus est. Nondum accepi exemplaria tuorum Generum dudum a te missa. Halleri sententia de irritabilitate et de tendinum membranarumque apatheja multos contradictores sibi conscivit, potissimum experientias multas.

Dissertatio mea de venenatis animalib[us], quae praemium Rothomagensis academiae reportavit nondum typis est commissum. Dissertationes meas e Gallico in Latinum transtulit D[ominus] Manetti et commentariis auxit ... demum spero fore, ut morborum classes aspiciant; bibliopola Lugdunensis hoc opus in se suscipere cogitat, ut scripsit. Adeoque, si quid circa nomenclaturam generum classium, monendum habes, moneas. Nomina trivialia tuo more addam cuique speciei, non vero characteristica, sed tantum descriptionem, ne gentem medicam prejudiciis obcaecatam et recepto usui superstitiose addictam irritem; plurimum mihi prodest, quod tu, excellentissime Archiater, nomina Generica adoptare volueris, licet nova, ut haematuriam &c.; si quid hac de re scripseris, quaeso, communices. Potes per hosce octo menses, quibus provinciae praefectus degit Parisiis, semina, si velis, cum litteris mittere sub inscriptione: A Monsieur M[onsieu]r L’intendant de Languedoc. à Montpellier, pour le jardin du Roy. Mihi reddentur fasciculi a secretario. Sed sine seminibus comitantibus vix hoc fieri potest, et altera via M[onsieu]r le comte de Moncan commandant en Languedoc, in hoc casu melior est.

Semina, quae serius autumno elapso petieras, colligam hoc anno et mittam. Quomodo se habet tua charissima proles? Tibi sunt tres puellae et duo nati; mihi tres puellae et unus mas at expecto alterum quam cito.

Apud nos plurimi aestimatur Boletus igniarius talleolatim sectus vulneri appressus ad sistendam haemorrhagiam ex amputatione. Ad febrem intermittentem sunt qui Gallas, cupressi strobilos agaricum laricis seu farinaceum, alumen &c. laudant. Item semina pastinacae hort[ensis].

D[ominus] comes Maffei Italus obiit; adeoque Seguierus Nemausum repetet. Obiit et clariss[imus] Fontenelle, Montesquiou. Hyems senes multos abripit. Narrant Algerienses bellum Suecis, Danis et imperialib[is] indixisse bellum; paramus, ut ajunt, adversus Anglos pro Canadensi regione, sed rumor est pacem inde assertum iri. Multum publicanos divexat quidam nefarius Mandrin dictus, qui armata turma stipatus eos per vim in urbibus aggreditur et nummos abripit atque tabacum mutuo invitis vendit.

Vale, vir illustrissime, et me amare, atque artem medicam scientiamque naturalem promovere perge! D[ominus] Guettard, ni fallor, tuum regnum animale in Gallicum transtulit simul cum systemate D[omini] Klein Dantiscani. Kleinii musaeum magno aere sibi comparavit Margravius Bareyth, ut mihi petulit ejus archiater D[ominus] Wagner, qui Avenione, ubi degit Marcgravius, huc per aliquod dies accessit; botanicus est strenuus et parat historiam naturalem Bareytinam incipiendo a vegetabilibus.

Variolae insitio multum viget Genevae et Lausanae promoventibus D[omino] Butini et D[omino] Tissot, meis olim discipulis; audio quid simile tentari Stockolmiae.

Monspelii 19 martii 1755.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 87). [1] [2]