Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1919 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 29 June 1755 n.s.
Dated 29 junii 1755. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Praestolabar, donec D[ominus] Holm Sueciam hoc mense peteret, sed mutavit consilium, adeoque epistolam veredario publico committo. Nuper accepi litteras a D[omino] Manetti, qui tuas responsorias accepisse memorat; gaudeo; aitque se Upsaliam misisse semina, quae desiderabas; gaudeo, cum eas omnes, quas ad me miserat, tibi tradendas non potui mittere, pugillum tantum. Penultimae epistolae inserueram, nec audivi adhuc, quod acceperis; in altera etiam epistola inserueram duos exiguos serpentes, scilicet chalcidem et caeciliam nostram; si acceperis, prome. Demum pridie festi S[anc]ti Joannis finem imposui praelectionibus botanicis. Quaedam in tanto nominum trivialium numero mutatum vellem et tibi omnia mea dubia libere propono, qui novi tuum optimum animum veri et aequi cupidissimum v. g. piceam vocas, quod nos abietem et abietem, quod nos piceam. An typographi errore? Scorzoneram picroidem vocas, quae deberet vocari Scorzon[era] crepola, utpote nomen officin[ale] poterium sanguisorba, mallem poter[a] pimpinella; Hypochaeris radicata apud nos nec paleas in thalamo, nec pappum plumosum gerit. Hypochaeris porcellia. Tabern. mihi videtur hioseris.

Doleo, quod nomina officinalia aliquoties in speciem minus usitatam abierint et ab usitata exulent, ut in illa crepi seu terra crepola in cerefolio, quod scandix evasit. Pimpinella, quae sanguisorba vel poterium, num Angelica archangelica? Mallem Angelica offi[cinalis] vel sativa. Illa candidatos non movent. Sed displicent illis, qui Tournefortiana nomina imbiberunt. De caetero nil aptius excogitare poteras ad alliciendos omnes animos quam haec trivialia, nomina. Certe obmutescere debet latrator ille assiduus Heisterus, qui nominum prolixitatem opponebat.

Nuper in horto regio floruit et fructum protulit herba novi generis, cujus tibi semina mittam hyeme sequenti; oro te, ut nomen Reamuriae ipsi impositum accipere velis et tueri, ob magna summi hujus amici mei in Rempublicam botanicam zoologiam &c. merita. Illa est monop[hylla] ringens multum affinis martyniae sed ab illa multum discrepat calyce, tubo, limbo, fructu [illustration Calyx, Corolla, Fructus capsula est.] Calyx est instar cuculli superne 5-fidus, inferne profunde scissus cum duabus foliolis lanceolatis postice erectis.

Corolla est infundibuliformis, limbo bilabiato, labium superius bilobum postice reflexum, inferius trilobum lobo medio omnium maximo. Stamina latent ex initio in tubo. Stamina 2 longiora, duo breviora, antheris coalita, in arcum flexa uti Martyniae Stygma e duabus laminis factum. Fructus est fusiformis teres nequaquam angulosus. Adeoque a Martynia diversus, preterea villosus. Nondum maturus. Folia sunt opposita ampla, ut melonis et cordiformia, succulenta, villosa. Hoc genus consignavi in publico coetu societat[is] reg[iae] scientiar[um] nuper habito. Venit semen ex Mississipi; Commerçon multa insecta nova et pisces aliquot typis mandaturum se dicit, adolescens confidentissimus, rixosus, qui optimum ingenium, moribus non exornat.

Physiologiam meam mittam data opportunitate. Manettius misit commentaria sua Italice scripta, in 4to pag. 300 supra duas meas dissertationes; certe est summe eruditus physice et mathematice doctus homo. Caeterorum opusculorum meorum commendationem meditatur. Semina, quae desiderabas, pro virili colligi curabo itin[ere] in Montem Hesperon; nitide excribi curabo et ad Reg[iam] societatem mittam quid contineant in physicis et botanicis volumina act[orum] ac[ademiae] Upsal[iensis]. Doce me, de ultimo volumine intelligas. Ex tuis seminibus sequentia non germinarunt: Boerhaavia Bixa Brovallia Callicarpa Camara Carica Cassine Cephalanthum Clethra Coreopsis verticillata Dracocephal[on] americ[ana] Gaura Haematoxylum Justicia Liquidambar Liriodendrum. Magnolia Mimulus Myrica Nissa Osteospermum Panax Penthorum Psoralea Psidium Sigesbekia.

Amisi etiam Spigeliam Cordiam Rhamnum Spinam Christi Riviniam forte ab hyemis saevitiem, forte ob hortulani imperitiam.

Demum caldarium hoc anno habebimus.

a Messieurs
Messieurs De l’academie
royale des sciences d’Upsal
a Upsal.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 90). [1] [2]