Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1934 • Carl Linnaeus to Abraham Bäck, 8 July 1755 n.s.
Dated 1755 d. 8 julii.. Sent from Uppsala (Sweden) to Stockholm (Sweden). Written in Latin.

Illustri Amico,
D[omino] D[octori] A[BRAHAM] BAECK,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
C[arolus] Linnaeus.

Grates Tibi refero maximas, quod mittere voluisti ea quae inserta fuere actis Goettingensibus. Doleo, quod non adposuere reliquas conditiones et ne quidem sostrum annuum; interim testor Deum me nulli dixisse, et ne quidem uxori, ea de re quidquam, cum noveram optime inimicos inde cavillandi ansam accepturos et puto me tamdiu fore intactum. Si velles vel Regi vel Regi proximo, data aliqua commoda occasione, ostendere, quae actis inserta essent, bene faceres et simul, quod ego haec omnia riderem sub Adolpho & Ulrica.

Hodie discesserunt Hospites mei Fahlunenses, unde tenebrosa domus, quasi omnes mortui essent, et ubique vacuum.

Ego quotidie fraga edo, more meo, quorum immensa copia hoc anno prostat, ut divendatur cantharus pro 7 styfris.

Conditiones ab Hispanis mihi oblatas ostendam Tibi cum aliquando Holmiam petam; nolo scribere, nec ulli dicere; Tu videbis literas.

Vidi heri D[ominu]m Åman, nec novi ubi habitet; mittam literas quamprimum potero.

Quamvis non habeat librum filius, emam quamprimum potero obtinere; est certe egregius.

Plures plantae prodeunt in Horto, cujus nulla figura umquam exstat; vellem, quod ex his sub singulo quadrante anni actis Holmensibus insereretur singula; adeoque, quod pictor noster impensis Academiae has adornaret figuras, de quo argumento loquaris data occasione cum D[omino] Wargentin.

Dolemus omnes jacturam D[omi]ni Ekström, in suis certe sine pari apud nos. Ejus vidua virgo misere dolet jacturam ipsius viri.

Curabit filius, quantum poterit, ut habeas plantas; inter has hodie floret planta ad Aquas mortuas prope Monspelium nascens, non visa ab ullo, postquam C[aspar] Bauhinus periit;

Anthemis est valentina floribus subtus purpureis.

Distractus a meis non vacabat ultima vice scribere, quod ne aegre feras oro.

Devotissima mea dicas Nobilissimae conjugi.

Hic rumor ubique de selectis et seligendis ad ordines Regni, quod non ferit me measque plantas.

Quaeso, roga Illustriss[imum] Schaefferum edere Hasselquistiana, quanto ocyus; nocuit saepe cunctasse.

Vale et vive felix, si poterit esse felicitas apud superos absente animula blandula.

Dabam Upsaliae 1755 d[ie] 8 julii.

[Archiatren [Wälborne H[err] Doctor BAECK
Stockholm.]


Warning: ereg_replace() [function.ereg-replace]: REG_EBRACK in /usr/home/cieds/public_html/linnaeus/inc/function_new.inc.php on line 491

upSUMMARY

upMANUSCRIPTS

a. original (KVA). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1910), vol. I:4, p. 343-345   p.343  p.344  p.345.