Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1953 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 3 September 1755 n.s.
Dated 7br. 3º 1755. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Septembr[is] 3° 1755.

Illustrissimo Equiti de stella polari et archiatro,
D[omino] Car[olo] Linnaeo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
De Sauvages.

Avidus expectabam tuas, quas demum accepi 26 augusti seu intra 20 dies. Gaudeo te et prolem charissimam bene valere.

Guettard nullum systema condidit de 4-pediis; tantum suspicor ab eo in Gallicum translatum esse tuum systema animalium simul cum systemate Kleinii et notis; nescio cujus, sed non bonis. Ast Guettard in actis Acad[emiae] Paris[inae] Genera nova papilionum instituit 14.

Accepisti jam a D[omino] Holm aliquot seminum fasciculos cum physiologia mea. Dissertationes tres, quas aptas non merentur tuam attentionem, a discipulis meis promanant non immediate a me.

Utinam redeunti D[omino] Holm traderes novum naturae systema tam pulchre adornatum simulque centurias plantarum, quae prodierint. Nil aptius est et ad artis perfectionem utilius excogitari poterat quam nomina scientifica et trivialia maritare.

Quod perhonorificam mei mentionem injicis in tuis operibus, hoc in emolumentum meum non minus quam honorem vertere potest; regni administratores, qui cum botanicis academiae colloquuntur, si haec de me resciverint, forte pudebit me e cathedra botanica expellere, ut juvenem Chicoyneau archiatri nepotem, cui cathedra promissa est, citius quam par est et vix 17 annos natum in professorem evehant et in locum meum substituant.

D[ominus] Marcot archiater ordinarius obiit Versaliis nuper. Ex hujus obitu, post 22 annos, a quibus medicinam publice doceo, demum stipendiis frui incipiam, quae sunt vix 600 librar[um] seu 1200 thaleror[um] Suec[icorum], ni fallor.

Nullatenus misi ad te, colendissime amice, marrubium (Alyssum), quod gerit folia profunde sinuata. Ab aculeato diversissimum; quippe quod a pluribus annis illo careo et ejus semina lubens acciperem.

Teucrii cretici mei et iberidis Monspeliacae semina, si possim, hic addam.

Centaurea babylonica. Squammae sunt integerrimae acutae non fungentes, incumbentes. Calyx conicus, corolla lutea.

Centaurea crocodylium est in horto regio jam dudum; accersiverat bonus Nissolius, qui cum hortum regium ornasset, et pluries plantas loco Chicoyneau demonstrasset; fere pauperie extrema consumptus senex obiit.

Doleo, quod epistola, in qua serpentes illi quos unicos habebam, cum aliis plurimis ac seminibus tabellario publico commissa, amissa sit.

Pinus picea. Linn. pag. 1001. Spec. 8. vulgo dicitur Abies Sapin apud nos teste Geofrey, qui pag. 505. T. 2. terebintinam abietinam ex hac fluere scribit. Teste codice Parisino. Chomelio &c. pinus abies. Linn. spec. 10 a nostris autoribus vocatur espissia ab hortulanis epicea, vide eosdem autores, qui supra; vide iterum, num halluciner.

Crepola pro acetariis et jusculis refrigerantibus hic vulgo venditur.

Pimpinella (Gallice pimrenelle) apud Gallos omnes unica usitata, unica nota est poterium tuum et huic simillima sanguisorba, non vero Tragoselinum Tournefort, quod vulgo dicitur bougetine et vulgo ignorant nostri medici Tragoselinum esse pimpinellam albam Germanorum.

Secretarius academ[iae] me inscio Reaumuriam institutam sine ulla descriptione promulgavit; inde scripsit ad me D[ominus] Reaumur, ut gratias maximas ageret et semina postularet. Nescio, quid agam in his angustiis. Scripsi characterem meae Reaumuriae; semina promisi. Doleo certe, quod mea planta pro novo genere a te non habeatur. Scribam itaque denuo ad Reaumurium te jam nuperrime novum genus Reaumuriae nomine condidisse, plantae frutescenti, perenni, utili, inditum esse nomen adeoque praestare, ut genus D[omini] Linnaei in meae plantae locum substituatur, cum prius sit tempore adeoque jure, cum majus decus ex illustriss[imo] Suecico professore, majorque autoritas huic generi concilietur; addam etiam, cum velis, illud genus a te mihi datum esse; adeoque me hujus autorem habendum esse.

Triumphum aget ille nebulo Commerçon, qui nuper iterum hortum regium supra muros illapsus misere devastavit; hunc praefectus provinciae lite, ut ajunt, criminali prosecutus est, sed testes ejus nebulonis sclopeta timentes vera fateri.

Abstulit, eradicavit plantas unicas, plantaginem roseam, sesamum &c.; resecuit passifloram faetidam, quae tamen flores alios promittit.

Floret in horto ex seminibus Bern[hardi] Jussieu planta duos pedes alta, vix ramosa, quae Guanabanus fructu purpurascente Plumierii dicitur, ni fallor; folia sunt huic subcordata glabra integerrima; opposita. Flores numerosi longo et communi petiolo insistentes sunt, apetali, perianthium conicum 5-plicatum intus coloratum album [illustration] stamina duo inflexa, contorta, antherae concavae, semisphaerica germen ovatum infra calycem, stylus longitudine staminum similiter intro flexus, stygma capitatum. Habes Genera Plumierii; vide, quaeso, quo pertineat haec planta, quae certe annona non est nec in tuis generibus repperiunda. Si sit novum genus, hoc tibi tradam in locum Reaumuriae, modo semina maturescant, quod fieri poterit in caldario recens exstructo.

Si possem habere semina tuae novae Reamuriae, gauderem maxime; ea communicarem ill[ustrissimo] Reaumurio, sed vereor, ne nulla habeas, cum nulla misisti.

Ne obliviscaris, quaeso, petere a d[omino] Loeflingio semina sauvagesiae et a botanico ..... Aegyptum petente semina Reaumuriae tuae. Pro qua tibi gratias ago maximas.

Salviam lyratam amisi; Ruischiana nulla mihi est; semina habueram ex Manettio. Gradus caloris ad fluvium Amasonum est moderatus inter 20 et 26 vel 27 thermom[etri] Realmuriani, quo omnes Galli utimur. Hac aestate per plures dies calor fuit major Monspelii.

Aranea muratrix, quam descripsit frater meus, ad agrorum margines declives foveam oblongam digitum amplam, sed pluries longiorem excavat; sericea tela obducit; et operculum ex tuto et serico ita affabre conficit, ut pluriam illabentem arceat, simulque commissura vix in conspectum se prodat; si quis operculum velit aperire, aranea intro posita totis viribus contra nititur; victa fugit in latebrae fundum, capta, immobilis evadit; crassa est, ut extremum digiti medii. Reaumuria mea certe habet fructum seu germen intra corollam non infra. Praeterea fructus est vera nux, cujus cortex externus crassus, caducus bipartibilis maturitate elabitur. Nux vero lignosa dura in rostrum desinens apice bifariam finditur, ubi quadragona est, alibi vero sulcis multis excavata, bipartibilis, sutura concavitatis in fimbrias abeunte, seu in la[...] acutam dentatam. Intus sunt quinque loculamenta sepimentis lignosis nigris distincta, et semina (quae mitto) sunt in quolibet fructu viginti quatuor aut plura, tu vero in tuis generibus 4or tantum loculos et 4 semina adscribis martyniae, unicumque stygma, quod duplex Reaumuriae, folia lobata, quae sunt Reaumuriae integerrima cordata aut oblique cordata, caulem brunneum, qui est Reaumuriae albus omnino. Corolla infundibuliformis omnino Reaumuriae non martyniae, si conjungas martiniam cum Reaumuria; quidni etiam Bignoniam craniolariam chelonem ob staminis rudimentum quintum et stamina arenata. Obstat facies propria? Verum ea lege inula et Aster essent conjungenda et centum alia genera. Quod erraverim hoc parum memoratur, sed secretarius societatis reg[iae] nunciavit Reaumuriam; ego a Reaumurio deprecatus ipsi semina pollicitus sum; si nulla habeas semina novi generis, quod mihi gratiosissime offers, aegre feret Reaumurius, ad quem misi jam sui generis descriptionem et qui jam plantam suam in horto suo colere avet maxime. Vide ea omnia et his perpensis, quaeso, rescribas, quid agendum sit; differam meam epistolam ad Reaumurium, usquequo tuum responsum accepero.

Si mittas semina, mitte, quaeso, sub involucro isto a Monseigneur Monseigneur l’intendant de Languedoc:

à Montpellier pour le jardin royal; intus vero nullo sigillo sed fibulo tantum constricta sit epistola.

A Messieurs
Messieurs De La Societé
royale des Sciences
a Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 91-92). [1] [2] [3]