Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L1959 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 14 October 1755 n.s.
Dated d 14 octobr 1755. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

Summo Medico, Botanico vere magno,
D[omino] D[octori] FR[ANCISCO] de SAUVAGES,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus.
Equ[es].

Heri uno eodemque die, et litteras tum Dom[ini] Holm, et alias tum tabellario die 3 Sept[embris] datas, accepi; pro utrisque devotissimas reddo. Tu, ut absque fuco dicam, fere unus et solus hodie in Europa es, qui solide tractas Rem herbariam et obscuras antea, ab orbe condito, illustras plantas, dumque alii Botanici dormiunt, tu solus vigilas. Horreant profecto omnes nostrates, qui audiverunt te non nisi 600 libris stipendio frui, quem tamen omnes agnoscimus esse Summum Medicum, inter omnes hodie in Europa Professores Primum a morte Boerhaavi, et Botanicum consummatissimum, expulsum a cathedra Botanica, inque tuum locum juvenem adoptatum! Si Reaumurium et te omittant Galli, certe tenebrae vestram regionem non minus obscurabunt quam ullam hodie aliam, et sero dolebunt, quae restitui nequeunt. O bone Deus, si verum est, uti in aeternum verum erit, quod medicina innitatur duobus pedibus, cognitione morborum et medicamentorum; si etiam verum est, quod ipsa invidia concedat, quod tu solus morborum cognitionem primus denudasti, utique, et tibi soli debetur alterum fundamentum medicinae. Si enim cognitio medicamentorum innitatur cognitione plantarum, a qua prima et praestantissima medicamina desumuntur, et si tibi debeam ego et omnes, rariorum plantarum Gallicarum cognitionem, utique et in his magnus eris! Sed nullus propheta in patria. Felices agricolae, bona si sua norint!

Ardentissime exopto videre Acta Parisina et in iis Guettardi Genera Papilionum, antequam edam Museum Regium.

Physiologiam lego quotidie; semper assequi nequeo, non satis in mathematicis versatus; ubi intelligo, miror, quomodo potuisti penetrare interius quam ante te ullus.

Nondum novi Centauream Babylonicam; semina non matura erant.

Guanabanus esse nequit, quem descripsisti; cui folia alterna nec opposita; nec similis planta in Plumierio occurrit, nisi esset Mathiola; de qua planta mihi nulla idea. Quaeso, in litteris mittas unicum flosculum, si poteris.

Martyniae fructum non vidi, sed ex Houstonii characteribus mutuatus sum; forte error in charactere meo et Houstonii.

Semina Reaumureae meae misit D[ominus] Hasselquist ex Alexandria; germinarunt, sed perierunt intra mensem, excepta una, quae usque in brumam duravit aegra, vix unicum vel duos flores promens, antequam, ingruente hyeme, perierit, quamvis inter hybernaculum asservata; delectatur apricie, sed dolui, quod non dabam aquam salsam. Potestis plantae semina facile habere ex Alexandria, quam vestrae naves quotidie petunt, ubi in littore vulgarissima.

Si tua planta dicatur Reaumurea, poterit et hoc defendi, cum in non paucis differat a Martynia perenni, sed nunquam persistet genus, quin ab aliis ad Martyniam referatur; si poteris assumere meam plantam, certus eris, quod genus nunquam mutet.

Cynanchum erectum possideo siccum, sed sicci flores in hac gente difficile extricantur. Apocynum Venetum non habeo, sed videtur mihi ita affine Apocyno Cannabino, ut difficile distinguatur. Apoc[cynum] Cannabinum nunc floret, et habeo ante oculos una cum Asclepiade Syriaca. Ascl[epias] Syriaca habet corallam reflexam; Apoc[ynum] Cannabinum et Venetum, campanulatam, ut de bis satis convictus sim.

Tithymalus amygdaloides angustifolius, vel erit Euphorbia segetalis vel potius Euphorbia esula; tu judices, qui plantam possideas vivam.

Scheuchzeri Agrostographiam immensi laboris opus est, sed optimus vir descripsit structuram naturalem in omnibus Graminibus, eoque reddidit suas descriptiones taediosissimas; deinde in varietatibus nimium species multiplicavit, quas extricare poterit nullus, nisi omnibus ejus Graminibus instructus.

Clinopodium perenne pulegii odore, non novi. Planta est fruticosa et palmaris.

Cunoniam habeo sub Antholysae genere. Butneriam non novi. Agenium floruit in Horto unico flore, eoque vere mirabili et sine pari.

Ad plantas gratiosissime missas, reverto.

Medicago, quae Faenum Graecum silv[estris] meliloti facie T. C., exiit, et crescit egregie in Horto ex tuis seminibus. Emendavi errorem. Debet dici: Trigonella, leguminibus congestis, declinatis, subfalcatis, pedunculo communi, subspinoso, foliis longiore.

Thlaspi umbellat[um] nasturtii-folio Monspeliac[um] C. B. est Iberis (pinnata) , foliis linearibus pinnatifidis. Cent. Plant. 1, no 49.

Agrostis alba? Gramen nemorosum paniculis albis Vaill[antii] seminis aristatum est. Agrostis paradoxa, quam dixisti Agr[ostidem] flosculis aristatis, gemellis, altero sterili, terminalibus ternis, Sauv. Monsp. 35, de quo nomine diu et multum captavi, nec capere potui. Iberis Cretica. Haesitavi multum, utrum esset distincta ab Iberide umbellata, sed missum specimen indicat summam diversitatem, pro qua instructione multum obligatus sum. Nisi locus fallat, inspice, si placeat, fructum.

Aegilops Bromoides, coma purpurascente. J. B. Ut hoc Gramen vidi, exultabat totum cor; in nullo herbario hoc Gramen vidi; frustra hoc ab Helvetis et Italis efflagitavi; tu sponte obtulisti. Est vera Andropoginis species, dicenda: Andr[opogon] paniculae pedunculis simplis[simis], flosculo hermaphrodito, aculeis ciliato, basi barbato. Immortales refero grates pro rarissimo Gramine.

Biscutella apula. Habeo vivam in Horto. Videtur filia Biscutellae Didymae, sed spuria. Quotidie magisque convincor de novis speciebus, oriundis a miscela duarum specierum.

Lycium barbarum, quod ex Africa Hasselquist, ex China Osbeck misit, in Horto, sub dio, ita mutavit faciem, ut vix videatur a Lycio Europeo differre. Quaeso, videas in Lycio tuo Europeo, num bacca sit oblonga, ex flavo rubra?

Bupleurum odontitei habeo in Horto, sed ibi longe majus. Video etiam in altero tuo exemplari involucrum universale tetraphyllum.

Tillea erecta. Sed tuum specimen valde crassum est.

Triticum monococcum crescit ex tuis seminibus in Horto, sed vix maturescit.

Lichen, ex quo pulvis cyprius Monspelii paratur, est Lichen prunastri. Spec. pl. 1187, no 39, idque absque omni controversia. Nostrates ex Anglia reduces dicunt etiam pulverem cyprium ex hoc musco parari, quod et in Flora Suecica, Edit. 2da, annotavi.

Plantula Montis Esperon est forte Thesium Linophyllum, sed exemplar minus perfectum; observes ulterius, num pedunculi s[ive] ramuli laterales non ex ipsis alis foliorum proveniant, sed quasi e basi ipsius folii; tum certo erit hoc.

Umbellata foliis latis pinnatis est Athamanta servaria, Spec, plant. 1194.

Miror, utrum Aranea fratris tui sit illa, quam descripsi in Itinere Gotlandico, p. 251, aut in Itinere Oelandico, p. 125.

De Picea recte habes; ego erravi, sed vix corrigere possum.

Gradus caloris ad fluvium Amazonum est hyeme, sub frigore ibi summo, 26 graduum caloris, et aestate summa, caloris 36, quem nunquam Europa sentiit.

Pluries legi, quae de spiritibus animalibus scripsisti, quos esse, Electricum quod suades; hoc ita mihi arrisit, ut vix mihi locus ulterius de ea re dubitandi supersit. Certe nulla alia ratione apta demonstrari possunt spiritus hi; et si haec fallant, multa cadunt. Utinam velles instituere experimenta circa electricitatem cum fragrantibus et suaveolentibus, quae nervorum actionem incitant exhilarantque, nec non cum faetidis, quae nervorum actionem suspendunt ut Datura, Belladona, Actaea, Tagetes aliique; certe si haec agerent in electricitatem, res esset omnium evidentissima.

Mitto inclusum ramulum Caprariae, cum floribus et fructibus ac seminibus perfectis. Te servet D[ominus] T[er] O[ptimus] diutissime!

Upsaliae 14 Octob[ris] 1755.

A Monsieur François de Sauvages.
Capraria pour le Jardin Royal, à Montpellier.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Bibliotheque municipale, Avignon, Autographes de la collection Esprit Requien, 1ère série. Charles Linné, 5966 bis).

upEDITIONS

1. Lettres inédites de Linné à Boissier de la Croix de Sauvages (1860), p. 197-205   p.197  p.198  p.199  p.200  p.201  p.202  p.203  p.204  p.205.