Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2001 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 14 January 1756 n.s.
Dated 14 januarii 1756. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo Equiti de Stella polari, et archiatro,
D[omino] D[octori] Car[olo] Linnaeo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
Fr[anciscus] de Sauvages.

Quas dederas 14 octobr[is] accepi, cum solita voluptate; caprariam inclusam numquam antea visam salutavi. Utinam non solitaria accessisset!

Has scribo, ut faustam et felicem annorum seriem tibi, dilectae conjugi et suavissimae proli, auspicet; nil ita fortunatum tibi eveniet, quod votis meis minus non sit et dignitate tua inferius.

Miror, quod celebris academia Upsaliensis non accessat monumenta academiae Parisinae, statim atque in publicum eduntur; societas regia Monspel[iensis] jure suo, ut pote soror Parisinae, ea statim dono accipit; et praeterea sunt sex curiosi in urbe, qui singuli horum exemplar singulis annis emunt.

Fluidum electricum suffocant vapores; iidem qui homini lethales sunt, ut vapor carbonum electricitatem minuit, aer austrinus, qui vires hominis imminuit; vide in act[orum] ac[ademiae] Paris[inae] commentaria – D[ominos] le Monnier et Nollet de Electricitate. Superest, ut experiar, num vapor opii idem efficiat, sed taedet me experimenta capere; piger evasi ex podagra, quae, licet dolores non creet, manus et pedes debilitavit.

Mitto Guanabani vel Mathiolae ramulos duos; flores servari non possunt. Matyniam foliis serratis educat D[ominus] de Jussieu in horto suo. Tuam Reaumuriam Alexandrinam lubentissime accipio; quaeso, illud genus in publicum edas, cum dabitur occasio; et phyliram impressam mittas, ut offeram D[omino] Reaumurio cum ratione mutati consilii. Utinam ayenae semina obtinerem!

Utinam Guanabanus posset in novum genus erigi a Mathiola diversum!

D[ominus] Seguier, mortuo Marchione Maffei, demum in patriam seu Nimes reversus est; octo leucis abhinc distat; magnam historiae naturalis segetem attulit; totus est in numismatis antiquis, de quibus librum parat. Ad me scripsit et Monspelium accessurus est visitationis gratia.

Lycium nostrum edit baccam globosam coloris obsoleti, cujus non recte memini. Tua itinera nondum huc pervenere; non possum judicare, utrum araneam fratris mei contineant.

Petr[us] Barrera, sodalis noster, obiit ex fistula recti, mense praeterito; nuper scripserat topographiam botanicam Ruscinonensem, quam misit manuscriptam ad ducem D’Ayen, cui etiam suum musaeum avibus piscibus &c. ditissimum obtulit ejus conjux, sed recusavit dux d’Ayen. Scripserat et ediderat idem amicus in 8 observationes anatomico-practicas seu historiam morborum cum cadaverum sectione.

Locum ab eo in societate regia derelictum Socii liberi offerri curabo D[omin]o Seguier, quem scio tecum in gratiam rediisse. Si D[ominus] Manetti palinodiam publice recantet, ut scriptis ad me litteris recantavit, tunc deprecabor te, ut ejus nomen cuidam generi plantarum inscribas.

Audio apud Dalecarlos tellurem tremuisse. Illi terrae motus, qui Ulissiponem iterum everterunt et Africam subruerunt, ad nostras etiam regiones forte progressi sunt, Avenione siquidem et Perpeniani subterranei mugitus auditi sunt. Fodina, quae deflagravit, non longe distat a centro telluris, cum in tam dissitas regiones telluris intumescentia serpserit eadem die.

Laudatur liber D[omini] Lind Angli de scorbuto nuper in Gallicum versus. Decoctum tuum solani dulcamarae acri lacte mire praestat in syphilide, gonorrhaea &c. juxta nova experimenta.

Verbenae cataplasma in pleuritide vel dolore pleuritico feliciter successit et asseruit ille, cui hoc suaseram, rubrum colorem quasi cruentum contraxisse, sed non vidi. Ejus decocto vomitum cieri mihi asseruere observatores et sic febres intermittentes abactas.

Inoculatio Parisiis et Lugduni Gallorum instituta fuit, sed non ita feliciter ac apud Anglos, Genevenses, Italos, Monspelii sero tantum accipietur ob medicorum praejudicia.

Vitalianus Donati Taurinensis acceptus est in academia Stockolmiana et certe meretur hunc honorem. Condit historiam plantarum marinarum, cujus prospectum habeo; quadringentas tabulas Aeneas iconibus plantarum refertas paratas habere scribit amicus, qui apud eum est, et a quo semina plantarum mihi destinata conradit.

Cito accipiam librum D[omini] Schmiedel, med[ici] Erlangensis, qui de historia naturali et, ni fallor, de plantis agit.

Redeunte D[omino] Holm, spero fore, ut accepturus sim nova, quae in lucem edidisti opera, ut novas species plantarum, novum systema naturae et, si facile sit, pauxillum zerumbeth, ligni colubrini, costi arabici codagarpala.

Ex bombyce Asclepiadis fruticosae l. vulgo Soyer parant nuper pannos, ex quibus tunicae ad cutem applicandae parantur, artifices quidem Parisini, quos pannos vidi.

Mitto speciem iberidis galloprovincialis, quae desideratur in tuis speciebus.

Obitum illust[rissimi] Hambergeri summo dolore prosecutus sum et prosequor. Quantum virum in theoricis [sic], mathematicis, physicis! Quam vere doctum et demonstrandi peritum! Solus Hallerus ejus mortem divinae providentiae tribuit. Dudum ad te miseram illam lacertulam cylindricam palmis tridactylis cum nostra caecilia, haud dubie fasciculus ille, pluribus seminibus onustus periit.

Hyems hactenus est temperatissima et dies vernis similes.

Centaurea babylonica numquam produxit apud nos semina crassiora. Demum gaudeamus caldario eggregio fornace instructo, in quo hac hyeme quinquies tantum noctu ignem accendere opus fuit.

Vale amicorum colendissime et incolumis diu vive!

Monspelii 14 januarii 1756.

a Messieurs
Messieurs de La Societé
Royale Des Sciences
à Upsal
en Suede

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 93-94). [1] [2] [3]