Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2038 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 17 April 1756 n.s.
Dated 17 aprilis 1756. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo archiatro et Equiti,
Carolo Linnaeo,
s[alutem]
Fr[anciscus] Boissier de Sauvages.

Ne existimes, dulcissime amice, me tamdiu tuis carere posse litteris; ex quo tempore misisti caprariam nihil a te accepi. Interea D[ominus] archiater Rosén a me petiit theses meas medicas, quod summo honori duco, me quidpiam ab illo expeti; misi illico sex circiter, quas habui et quas prima navis afferet; addidi 4 vel 5 similes, quas velim offerat cuidam medico mathematico vel Upsaliensi vel Stockolmiano aut D[omino] Wargentin, si arrissuras ipsi existimet. Multa semina et fere 300 accepi a D[omino] Vitaliano Donati, professore Botanices Taurinensi, quem in collegarum Stockolmianae academiae numero nuper acceptum esse audio, sed tam pauca cujusvis speciei misit, ut ea tecum partiri nequeam, quod lubens fecissem. Ille excolit 1500 plantas extraneas in vasis figulinis. Capucinus quidam, Gabriel dictus, Aquis Sextiis degens, qui semina a 5 diversis Italiae professoribus accipere suevit, misit etiam ad me aliquot semina, quod ideo tibi dico, ut, si velis, ad eos scribas, ex quibus quidquid habuerint et volueris facile accipies. Doleo, quod nulla hoc vere a te accipiam; nulla pulchriora et preciosiora sunt tuis; semper desidero eas plantas, quae a Botanicis praeclaris nomen suum sortitae sunt. Illis enim maxime careo.

De Reaumuria mea scripsi ad D[ominum] Bern[hardum] de Jussieu, atque is rescripsit se eam colere ante annum et ita persuasum esse, quod sit genus novum ab aliis distinctissimum, ut ejus frater hanc novo nomine jam insignaverit et proboscideam vocaverit ob fructus figuram proboscidis aemulam. Tu vero Botanices facile princeps videris, num nomen, quod prius est tempore et publicae luci in novellis expositum quale meum est prius sit jure. Numquid deberet tuas species ingredi nomine Reamuria (proboscidea). Hoc unum te morabatur metus, scilicet ne quod ego finxeram genus a Parisinis imbrobaretur. Si tu probes, hoc mihi satis erit et tibi reddo alterum genus, quod benigne obtuleras, scilicet kali illud fl[ore] rosaceo, quod ex Smyrna deducitur.

Dayenam non novi, nec scio, quis illud genus creaverit. Scio principem d’Ayen esse eximium Botanices cultorem et huic operam suam navare amicum meum Le Monnier. Misit ad me Jussiaeus semina dodartiae, pauliniae, ludvigiae, Ruischineae, Browalliae et ammaniae; habeo semina fagoniae, nissoliae, Boerhaviae, Krantiae, tradescantiam, commelinam, justiciam, Gleditziam et Stapeliam cum indigenis, ut valantia, Bufonia &c.; caeterae omnes desunt a viris nominatae.

In Caldario hac hyeme quater vel quinquies ignis accensus est, et licet pluries extus gelu viguerit, et frigus 3 vel 4 grad[um] in thermometro Realmuriano passae sint plantae aizoideae; interea omnes sustinuere impune, maxime vero cactus mammillaris, quem D[ominus] Myller credit non vivere, nisi supra gradum 12um ejusd[em] thermometri. Ille vixit in frigore gradus 41 imo 31 per hyemem. Doleo, quod nullus sit liber Latinus aut Gallicus, qui doceat modum colendi plantas, qualis liber Mylleri Anglice scriptus.

Doleo magis, quod nullus extet liber, in quo plantarum (exceptis usualibus medicis) usus et vires tradantur; hunc ille solus potest conficere, qui dives est libris botanicis, ubi illae vires sparsim traduntur.

Apud Gebennenses utuntur rustici veronica chamaedry ad purgandum. Vires habet gratiolae; eadem dosi perscribitur melissa; infusa in aqua magna dosi purgat et limonatam jucundam praebet; sub pedibus gestata catamenia revocat.

Senecio in oleo coctus dolores atrocissimos articulorum mirabiliter sedat. Cataplasmatis forma. Utuntur Gebennenses.

Exercitus Gallicus actu obsidioni port-maon in Minorca balearium insularum minima ab aliquot diebus incumbit, ut Anglos, qui 250 naves mercatorias nobis indigne rapuerunt, plectat.

Non potuit abstinere se B[ernhardus] Jussieu, dum nuper ad me scriberet, quin de tuis speciebus plantarum male diceret; plus destruit auctor, ait ille, quam aedificat; negligenter condidit nomina trivialia &c.; ego vero non possum tolerare, quod professor, qui sortitus est hortum omnium ditissimum quique a quadraginta annis plantas accipit ab universo terrarum orbe, qui totus est in herbis mane et sero examinandis, ne minimum de his agnoscendis libellum adhuc scripserit, ne minimum exteris botanophilis profuerit, et labores aliorum utilissimos tamen carpere ausit. Quid melius p[roferat] ipse et deinceps carpet alios. Viginti sunt imo triginta anni, a [quo] promittit novam methodum (mirum dictu) a radicibus desumptam; admissi risum teneatis amici. Quid feret hic demum tanto promissor hiatu. Nihil! Ita quidem invidos non excitabit, sed satius est movere livorem quam misere contemni et nemini prodesse; hoc tibi in aurem dicendum putavi, ut virum cognoscas, alioquin optimum et benignitate ac facilitate sua laudandum simulque observationibus autopticis instructissimum. Quanto decentius ageret, si in commune bonum collineam tecum sua de plantis rarioribus observata publico traderet.

Vale, vir praestantissime, valeat bene dilectissima uxor et proles. Si vota mea valeant, eris omnium felicissimus, qui in omnium utilitatem noctes diesque teris. Monspelii 17 aprilis 1756.

Societas regia cooptavit D[ominum] Seguier Nemausi degentem in locum amici Barrerae, et D[ominum] Equiton de causam Monspelii degentem in locum geometrae defuncti D[omini] Guilleminet.

Meo nomine salutes D[ominum] Holm! Ille pergratum mihi faciet, si emat acta academiae Upsaliensis ab anno 1743 usque ad ultima atque navi committat, ac impensum ipsi restituam et gratias agam; emat autem non colligata, sed tantum consuta, ne forte quid deesset. In solutis plagulis ... habeo volumen anni 1741 et 42. Tria aut quatuor mihi deesse puto, non plura; ea expectabo in navi D[omino] Holm.

Frustra serui per tres annos mimulum, araliam penthorum gauram, browalliam, lawsoniam, magnoliam, bixam, zanthoxylum &c. Methodus serendi irrigandi leges culturae specialiores desiderantur.

Audio praeter ayenam alterum genus monieram scilicet institutum. A quo nescio.

A Messieurs
Messieurs De La societé
royale des Sciences
a Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 95-96). [1] [2] [3]