Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2047 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 25 May 1756 n.s.
Dated 25 maij 1756. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Gratiosissimo archiatro, equiti nobilissimo,
D[omino] Car[olo] Linnaeo,
Salutem
B[aro] de Sauvages.

Quod bene valeas, excepta hemicrania, nec valetudo in causa sit, cur per sex fere menses silueris, taedium meum sublevat; nec tamen hoc mihi satis est; numquid enim semihorae spatium vacabat, quod mihi concedere poteras negotia quidem consistorialia non novimus; caeteris vero iisque multiplicibus nos oneramur. Ex tam diuturna mora factum est, quod semina quae tuae benevolentiae debeo, sero advenerint, quae tu ante majium mense serenda praescribis, majio progrediente sata sunt. Numquid nosti regulam, quae doceat quaenam semina autumno sint serenda?

Tua hemicrania pro diversitate principii, diversis est praesidiis impugnanda, ut nosti optime, numquid studio et animi contentionibus acrius indulsisti et parcius exercitio corporeo, hyeme in urbe detentus? In hoc casu spissior factus sanguis indiget diluentibus et motu praemissa phlebotomia juscula ex chicorio et pullo per novem dies usurpata me olim a simili malo liberarunt. Sunt quos levat apprime chamaeclema hederacea capiti admota.

Guanabanus seu mathiola non est planta, cujus nomen a te sciscitabar, sed est Boerhavia scandens monente Jussiaeo, qui eam miserat; fefellit me constans numerus staminum duorum, quod in speciebus tuis est notandum; adde, quod huic speciei limbus corollae est integerrimus.

Athericum liliago habet constanter stamina glabra, quod negat tuus character; forte character ex corollae figura conica est repetendus, ut a scilla et ornithogalo distinguatur absque eo quod ad radices recurramus, cum in scilla et ornithogalo est figura crateris [illustration] non conica [illustration]. Tu, vir oculatissime, videris, quid hac de re statuendum sit.

Si tuus Bibliopola, novissimam quam paras, Systematis naturae editionem expectans, velit divendere exemplaria posterioris editionis, scilicet septimae, qualis est Lipsiensis; mittat ad me 50 vel plura hujus septimae exemplaria, mediante navi, quam indicabit D[ominus] Holm, eaque ad ipsum D[ominum] Holm a Sette dirigat; ego ea tradam bibliopolae, ut studiosis vendat et pretium conventum suo tempore tradam D[omino] Holm. Deficiunt enim omnino apud nos et Lugdunenses hujus operis desideratissimi exemplaria, minori pretio aestimanda, ex quo proditura est altera locupletior editio; si velit addere etiam 10 vel quindecim specierum exemplaria, gratum faciet, gratius vero, si totidem centurias plantarum, quae eis supplementum constituunt, adiiciat.

D[ominus] Seguier actu degit oppidum Alesiae, patriae meae vicinum, quod vocatur St. Ambrois, sed cito revertetur Nemausum (a Nimes); litteras tuas jam accepit.

Haud dubie ad te scripserat, per Germaniam, Manetti; ast epistola transversum aliorum abrepta est. Imo miserat semina, quae ab ipso desiderabas, ut ad me scripsit.

D[ominus] Lind tractatus de scorbuto Gallice translatus est.

D[ominus] Tronchin, med[icus] antea Amstelodamensis, hodie Genevensis, accersitus fuit Parisios, ut inocularet variolam natis principis d’Orleans aliisque magnatibus, quod optime successit et ipsi summo honori et emolumento fuit, ita ut Parisiis maxime floreat haec operatio. Hodie accersitur ad Regem Poloniae Stanislas, et intra biennium Delfini regios infantes inoculaturus est.

Donati additus est Societ[ati] reg[iae] Monspel[iensi]; suum opus de plantis elaborare pergit.

Praxis haeminitaei apud nos diversissima est a vestra. Vena bis vel ter secatur, cathartica Pisana alternis diebus praescribitur, et initio grana duo Tartari stibiati adduntur, dein nisi frigus paroxismos deseruerit, ad Cinchonam confugimus. Potus est decoctum cichorei.

Ores, quaeso, meo nomine, tuos amicos Anglos, ut mecum sua opera communicent, nostra rependam.

Paeoniae apud nos floruerunt circa 10 aprilis. Amaryllis formosissima hodie 25 maii flores suos explicat; caeteras observabo jam monitus et prius observassem, si citius monuisses.

Accepi ex Pyrenaeis Galanthum, ex urbe Castres siliohyacinthum bidentem frondosam, scillam italicam.

Burmanni tabulas non novi. Nescio, ubi sit autor ille. Gesnerus quatuor novas icones seu tabulas tuis generibus accomodata misit; has etiam haud dubie accepisti. Ille enim tibi addictissimus est.

Synocham hungaricam amphimerinae speciem esse dudum monueram in classibus, sed non bene eam novi. Quandonam prodeant meae classes ignoro; non valent oculi; difficile scribo et inconcinne delineo elementa, ut vides; bibliopolae totum emolumentum sibi volunt, autori laborem et honorem, pro praemio relinquunt; spigeliam amisi hortulani nostri incuria; multae ex tuis eximiis plantis hortum nostrum condecorant; ibi tuae laudes quotidie personant; ubi vero terrarum non laudatur nomen tuum?

A capucino Aquis Sextiis habitante et a cartusiano Castres degente plures plantas accipio; iste Latini idiomatis ignarus curavit, ut in Gallicum tuum systema naturae traduceretur; capucinus vero opera tua undique accersit.

Plantas duplas herbarii vilissimi, quod ad te olim misi, duplas tantum, si remittere volueris cum navi D[omino] Holm, saltem [...] mihi ignotas, eas lubenter accipiam, maxime si nomen [...] ipsis addideris aut si Suecicas a me nondum visas adjeceris, quod alicui discipulo exequendum committere potes.

Numquam minus successerant semina terrae commissa quam hoc vere, forte ob protracta diutius frigora.

Horti Cliffortiani altera editio avidissime accipietur ab omnibus botanicis; addes haud dubie nomina trivialia, quae necessaria omnino sunt.

Cucubalus reflexus est vere Silene reflexa vel Silene nocturna, si coronula corollae sit character silenes. Mittam hujus semina.

Fervet adhuc obsidio arcis Maon Minorcae insulae. Novem naves Suecicas in nostrum auxilium accedere fertur.

Accepi semina a D[omin]is Miller, Donati, Jussiaeo, sed tua sunt omnium optima, recentissima.

Tibi mercatores concedat annos d[eus] o[ptimus] m[aximus].

Amicissimus Laugier, antea Lusitanicae reginae matris archiater, superato terrae motus, cui interfuit periculo, Viennam revertitur, et transeundo hic mecum 5 dies commoratus est, vir portentosae corpulentiae, sed semper suavis, ingeniosus tibi addictissimus, locuples, magnificus. Eques ordinis Christi muneribus reginae Hispanicae onustus; summo gaudio me affecit tam cari capitis praesentia. Is te salvere jubet, tibi propinavimus.
Desidero semina Waltheriae, Hermanniae, melochiae, connavi, Hugoniae, lavaterae herbaceae, malopes, urenae, pentapetes, Stewartiae et Cameliae.
Insero semina scandicis australis 1. Valerianae umbellicatae.
Includo 2 gramina unum spicatum, alter paniculatum mihi ignota.

Flores aperuere suos:






20. Amaryllis formosissima
Maji prasium majus
26. Leonurus cardiaca
---- scabiosa atropurpurea
---- solanum sodomeum
---- Acanthus mollis
---- jasminum indicum
---- sedum album
---- zygophyllum fabago
27. malva peruviana
---- melissa pulegioides
28. silene gigantea?
---- scutellaria galericulata
---- Lilium candidum
---- amorpha fruticans
29. scabiosa succisa
---- molucella laevis
---- nepeta cataria
30. Lychnis calcedonica
---- silene armeria
---- iberis sempervirens
---- reseda luteola
---- Balleota nigra
---- campanula medium
---- Asclepias syriaca
---- passiflora polyphyllos
31. Lathyrus tuberosus
---- Lavandula multifida
---- agrimonia orientalis
---- Gentiana perfolita
1° junii

A Messieurs
Messieurs De La Societé royale
des Sciences d’Upsal
a Upsal

Non invenio in tuis speciebus sequentes species:

Turritis minor Bot. m., cujus mitto semina; videtur Arabis 2a thalii. Folia non sunt integerrima, sed petiolata.
Hesperis maritima, cui folia lanceolata sinuata, nec siliqua tricuspis.
Coronilla maritima, cui folia glauca, foliola 6 observata retusa, stipulae lanceolatae, caulis erectus, in hortis omnibus colitur.
Arabis 2a Clusii, quae differt ab arabi alpina, caule humifuso ramoso, foliis tomentosis albis dentatis.
Sisymbrium sylvestre, cui folia pinnata, foliola lanceolata serrata, flores lutei, caules erecti.
Allium caucason. Moly indicum Lobel., cui pro floribus sunt bulbilli in caput sphaericum collecti, culmus teres procumbens.
Allium ascalonicum
Agave foliis fere membranaceis albo et luteo marginatis.
Aloe triangulari folio
Lupinorum characterem non invenio in nostris lupinis.
Genista purgans seu spartium, cujus characterem olim misi.
Delphinium hortense nostrum habet caulem non minus ramosum quam delph[inium] consolida.
Reseda aegyptiaca odoratissima, a phyteuma discrepat.
Lathyri narbonensis lutei J. B. mittam semina, si possim.
Astragalus stella videtur distinctus a Sesameo, floribus terminalibus.
Duos lotos habemus vel tres, quas distinguere nequeo; legam semina et mittam.
Silene nutans caret coronula faucis.
Linum nullum est trigynum.
Geranium inquinans, numquam manus inquinavit meas.
Campanula heteromalla. Crescit in horto caule erecto, foliis ovato- lanceolatis, floribus secundis, sine ramis.
Physalis Barbadensis alliariae folio. physal. fructu viridi, physal. capsici folio. Mittam semina alio tempore, ut videas, num sint distinctae species a pubescente.
Nostri bibliopolae recusant accersere ultimas editiones syst[ematis] natur[ae], quia timent, ne novissima accedente, priores quas habent non possint divendere; habent autem exemplaria antiquae cujusdam editionis quam a bibliopolis Parisinis habuere, cum jam septima prodierat. Silebo itaque ultimam parari editionem usque quo septima exemplaria, quae desidero, divendita fuerint.
Mea intererat benevolentiam mihi conciliare domini de la Moignon de Malesherbes botanici eximii et in subsidiorum curia Parisiensi primarii praesidis, cujus pater est Franciae cancellarius. Parabam genus ipsi dicandum, scilicet Boerhaviam scandentem, cum accepi hanc esse speciem Boerhaviae. Tu, vir illustrissime et amicissime, si posses tanti viri nomen planta quadam condecorare, in tuis operibus ipsi v. g. consecrando genus novum, quod pro Reaumurio mihi concesseras, id meo nomine fac; forte impedires, ne e loco me dispellat, citius quam par est, adolescens, qui jam medicinae elementa addixit et cui cathedra botanica ipsi a rege promissa, citius concedetur, quam ut possit illius officiis rite defungi. Penes est Franciae cancellarium me in loco servare et eum alio modo ditare; hoc genus deberet vocari malherbia vel malsherbia; omnes norunt Parisiis eum virum esse botanicae cultorem doctissimum et is me suo patrocinio dudum condecorat.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 97-98). [1] [2] [3]