Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2055 • Johan Frederik Gronovius to Carl Linnaeus, 6 May 1756 n.s.
Dated . Sent from () to (). Written in Latin.

Celeberrime et Doctissime Vir,

Spero, quod ea quae per Reverendum Lambergium ad Te et Nobil[issimum] Baeckium transmiseram rite ad manus vestras venerint.

Mense Novembri et Decembri praecedentis anni Literas accepi ex America, quibus hae binae, Tibi inscriptae, includebantur, in quibus forte de Puella Botanica cognosces.

Haec Tempestas videtur ad studia incitare Generis Feminini ingenia, quippe Hagae Comitum adoramur Dominam Grovestins quae tantum thesaurum rerum naturalium possidet, ut pluribus systema naturae augere posses. Imo et ipse in dies expecto novum Systema Botanicum a nova Botanica excogitatum.

Bruckmanni Thesaurum partitim more Anglico divendi Wolfenbuttelae sine dubio cognovisti. Wachendorfius plurima mineralia sibi comparavit; ego vero omnes fere Ichthyolithos in potestatem meam redegi, quorum nunc, praeter vulgaria quaedam, 69 possideo elegantissima specimina, inter quae eminent duo lapides longitudine 3 pedem renoland, quorum alterum typo depresso cavo, alterum typo superficiali.

Musei Ichthyologici pars secunda sub praelo sudat cum curiosissimorum piscium iconibus.

Nunc, Vir Doctissime, opem imploro tuam in hoc infelicissimo casu, nimirum Anno 1750 Pensylvaniam petiit Adolph Bentzelius, quem recommendaveram D[omino] Schoemaker Mercatori ditissimo in urbe Philadelphia. Is plures merces tradiderat Bentzelio, ut inde lucraretur, quae incurrunt in summam 250 florenorum. Verum is solvendo impar quum sit, quaeso, incites ejus propinquos, ut hos ducentos et quinquaginta florenos solvent Schoemakero, ni velint, ut Adolf Bentzelius in carcerem horrendum trudatur et alias publicas poenas subire cogatur, quae tam nobili Bentzelianae familiae ignomiam et dedecus adferrent.

Ego bene convalui, sed tremor manus dextrae molestissimus est, quapropter in scribendo brevis esse cogor.

Tertium volumen Sebae iterum sub praelo sudat curante Gaubio.

Vale, amicissime Linnaee, cum dilectissima familia, et fave

Obsequentissimo Tuo
Joh[anni] Fred[erico] Gronovio.

Leydae in Batavis 1756. 6 maji.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, V, 518-519). [1] [2] [3]