Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2075 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 5 July 1756 n.s.
Dated 5º julii 1756. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Magnifico archiatro, Equiti clarissimo,
Car[olo] Linnaeo,
S[alutem]
De Sauvages.

Ne graveris, humanissime vir, si gramina quaedam sisto tibi, quorum nomen desidero. Mei enim oculi, meique libri, non sufficiunt ad illa a consimilibus distinguenda; interea mei muneris est illa demonstrare; sufficiet affigere nomen triviale singulis elementis A. B. C., quibus singula sunt notata; his paria apud me servo.

A. Gramen arundinaceum locustis partim muticis partim aristatis. Scheuchz. p. 509. An Arundo calamagrostis? Huic folia arundinacea simillima foliis C., sed caules folioli hispidi tomentosi, fructiferi glabri et, ni fallor, villus dein maturo semini adnascitur.

B. Festuca (filicea) gramen filiceum rigidiusculum Vaillant.

C. Differt ab A. non colore paniculae, quae rubra est, dum matura, sed omnes caules glabri.

D. Aira (spadicea), sed quid differt ab E. O. P.

F. Gramen spica, cupressiformi. Raii an alopecuri species?

G. Agrostis (paradoxa). Cum seminibus maturis. Valde affinis C.

H. Gramen spica brizae minus C. B., poa duas tantum spicas 13 floribus onustas gerens.

I. Gramen loliaceum corniculatum. T. spica medio abprupta est triticum spiculis alternis sexfloris foliis glaucis (Triticum maritinum).

L. An gramen loliaceum unicaule panicula loliacea Boccon.?

M. Carex digitata

N. An aira ut O. P.?

O. Triticum (monococcum)

Hic seritur etiam triticum (caesareum) dictum; an Turgidum?

Spiculis trispermis, aristis nigris. Unde distat a Tritico (frumentum) dicto, quod aristas habet concolores spicae et spicam ruffam.

Tritico vere hyberno et aestivo, spiculae quidem sunt triflorae sed tantum dispermae; flosculus intermedius abortit et utrumque dividitur in rubrum et album, muticum et aristatum.

Haec sunt fere gramina, quae me ancipitem detinent.

Nuper examinavi asclepiades nostras et recte vidi, quod Asclepias nigra et vincetoxicum minime gerant characterem Asclepiadis tuae; carent siquidem illis corniculis setam gerentibus, quae apprime dantur in Asclepiade syriaca, incarnata &c., ita ut necessarium videatur mutare characterem Asclepiadis et Asclepiadem nigram albamque cum cynanchis conjungere, syriacam vero et incarnatam alio nomine indigitare; nullum hic apocynum habemus, de quo judicem.

Potamogeti species elucidatione etiam indigent. Mitto specimen, quod nullibi descriptum video, nisi sit potamogetum ramosum angustifolium J. B. potamogetum (densum) et potamoget[um] (compressum) simul. Habet enim caules compressos, subramosos vel dichotomos, folia sessilia ligulato-lanceolata, opposita. Spicas ex dichotomia incurvas caules erectos. Addo alterum potamogetum, quod dubito, an sit pectinatum, diversum a gramineo ramoso, quod habemus foliis longissimis.

In fasciculo thesium, quem misi ad D[ominum] archiatrum Rosén, apposui theculam, in qua sunt duo insecta, quae generibus tuis vix possunt quadrare, tu videris.

Discipulus meus D[ominus] Roche Italus ichtiologiam ita acriter excolit, ut iterum ex Taurino Massiliam petierit piscium quaerendorum ergo, et ex Massilia jam Minorcam insulam profiscitatur (non obstante obsidione actuali, qua arcem ejus urgemus), ut plantas et pisces venetur. Scribit autem se invenisse bene multas species ill[ustrissimo] Artedio ignotas, ex quibus novam etiam classem condendam esse putat ex piscibus omnino nudis cauda lunata, immobili. Examinavi nuper flores et fructus Thapsiae garganicae; apprime huic quadrat character Thapsiae et nomen D[omini] Royeni.

D[ominus] Laugier, archiater reginae Lusitanicae, hac transivit, ut scripsi, nondudum teque salutat vir portentosae corpulentiae, sed ingenio acutus et humanissimus ac perpolitus.

Inter nomina trivialia, quae mutanda conserem est v. g. scorzonera picroides, mallem scorsonera crepola. Loco poterii sanguisorbae et p[otamogeti] hybridi, mallem pot[amogetum] pimpinella et pot[amogetum] agrimonoides; deest in speciebus, ni fallor, coronilla fruticosa erecta foliolis subquinis obcordatis stipulis ovatis (maritima) glauco folio dicta.

Est in horto hiozeris scapo nudo unifloro, foliis ligulatis obscure sinuatis. An hieracium montan[um] scorzonerae folio T.? (Longifolia).

Mitto semina item crepis foliis pinnatis, foliolis Rhomboidaeis sinuatis, caulinis lanceolatis basi pinnatifidis, caule paniculato ramis nudis. (illyrica) missa sub nomine hieracii illyrici.

Seguierus legit semina graminum juxta Alesiam, quae mittat ad Pontederam; mittam nostratia ad Seguierium; vellem maxime, ut haec classes ulterius elaboretur. Quod tu solus praestare potes. Seguierus magnam librorum supellectilem et cimelia hist[oriae] naturalis immensa reportavit sed nil ultra.

Exoptabam in ultima epistola, ut tuus bibliopola mitteret ad me plura exemplaria tui system[atis] naturae, sed nisi ea D[omi]ni Holm accedant, difficile erit aut impossibile ea posse admitti in portu Sette, ob edicta regia, quae ingressum librorum in hoc portu prohibent.

Si non ipsi tradideris tuas novas specierum centurias, mitte, quaeso, vel data occasione vel per veredarium publicum a Monsieur le comte de Moncan commandant en Languedoc. à Montpelier, semina vero à M[onsieu]r l’intendant &c.

D[omi]nus de la Moignon de Malesherbes, cancellarii Franciae filius, cui plantae genus dicatum, vellem maxime, est botanicus doctissimus; is Arveniae montes perlustavit plantarum incredibili amore ductus et botanicos omnes singulari amore prosequitur; actu Plinii editionem et commentaria elaborat promovet; cancellarius est prima regni persona post regem.

Scripsi Smyrnam, ut accersam semina sedi arborescentis.

Demonstravi hoc anno 2300 vel 2400 species plantarum, quae ad numerum 900 olim assurgebant, cum hortus mihi fuit commissus. Semina linneae utinam obtinerem!

Post obitum Jussiaevi natu majoris non dubito, quin tua methodus regnet in horto regio Parisino, ut Monspelii floret.

Sed verosimile est simul Bern[hardum] Jussieum botanicae valedicturum esse quam velut invitus excolit. Quod mirum dictu et tamen pro vero compertum habeo. Tu vero me amare et fovere perge, vir praestantissime, decus et praesidium meum!

Vale 5° julii 1756.

a Messieurs
Messieurs De La Societé
royale des Sciences
a Upsal

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 100-101). [1] [2] [3]