Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2086 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 3 August 1756 n.s.
Dated d. 3 aug. 1756. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

Illustri SAUVAGESIO<Br>S[alutem] pl[urimam] d[i cit]
C[arolus] Linnaeus.
Equ[es].

Datas die 5 julii litteras Tuas hodie accepi; ad eas etiam mox respondeo.

A. Holchus sorghum.

C. Holchus halepensis.

J. Triticum (junceum), calycibus muticis 5-floris, foliis involutis. Gramen tritici spica muticae simili, angustifolium. C. B. 9. Theatr. 132. Scheuch. 7.

G. Agrostis (paradoxa) petalo exteriore, tegminata arista recta, calyce laxo subangulato.

H. Triticum (monococcum) calycibus trifloris, flosculo fecundo minus aristato, tertio sterili.

M. Festuca fluitans.

D. Poa (rigida) panicula lanceolata, subramosa, spiculis externis, secundis, flosculis remotis, Roy. Lugdb. 62. Guett. 167, nisi valde erro. Gramen arvense filicina duriore panicula graciliori. Barr. Ic. 49, quod Moris. Hist. 3 f. 8 t. 2 f. 9.

N. Non novi; deberem videre perfectum magis specimen. Interim habet summam affinitatem cum Cynosuro aureo; at desunt flosculi.

H. Vocas Gr[amen] spica briza minus, sed vix est verum. Nam primo folia non pertinent ad hanc speciem. Secundo spica inferior non erit pedunculata. Habeo Gramen spica briza minus C. B. 9. Pluk. phyt. t. 23 f. 1. bova, quod mihi Bromus spicis binis erectis; altera est sessilis dicendum distachyos.

D. Agrostis capillaris.

E. Agrostis alba.

O. Agrostis canina

P. Aira, sed adeo imperfecta, ut de specie nihil asseverare audeam.

K. Triticum sed nescio, quodnam, nisi repens, arte diductum flosculis.

F. Alopecurus, mihi ignotus; optarem videre perfectum.

Triticum caesareum; aristas vix vix numquam vidi. Sunt nobis tres in Suecia Tritici species vulgares nec aliae, aestivum, hybernum & turgidum.

Quae mones circa Asclepiadem albam et nigram, dudum vidi; nec facile possum jungere cum Cypramide.

Potamogeton latioribus foliis missum est Potamogeton densum, quod dignoscitur spica 5-flora (ut in Adoxa) in brevi pedunculo e dichotoniis euntibus.

Potamogeton foliis tenuissimis est Potamog[eton] maximum.

Nondum accepi a Dom[ino] Rosen insecta.

Laetor, quod D[ominus] Roche ichtyologiam adeo strenue excolat. Dubium non est, quin plures detegat novas species piscium. Nulla pars scientiae magis etiamnum laborat, infinite laboris. Artedius praepropere rebus humanis exemtus fuit. Pisces cauda immobili numquam vidi, numquam audivi. A figura lunata characteres desumere, non valere novi. An dentur pisces nudi? Anguilla squamas habet; teste Leuvenhockio et forte omnes pisces.

Thapsiam garganteam vidi in Herbario Baeckii et adscripsi.

Vellem mutare nomina trivialia, si conveniret mutare ea quae nihil valent, nisi definita, per se nihil, nisi voces inanes.

Coronilla valentina habet stipulas subrotundas.

Coronilla (glauca) fruticosa procumbens, foliolis obcordalis septenis Senna [?]. Coronilla maritima glauco folio Tournef. similis praecedenti, sed distinguitur foliolis septenis 7 glaucis tantum cuneatis obtusissimis mucronatis. Stipulis subulatis. Crescit ex his seminibus in horto, sed nondum floruit; est magis erecta quam valentina. Valentina insuper [...] floret; stipulas dejicit; marina s[ive] glauca distinguitur facile ob altera colore. Sed stipulas neque in specimine neque in viva apud me habet ovales, sed tenaces et subulatas.

Semina Linneae? Numquam germinabunt. Tentavi pluries ipsam vivam plantam ollae inserere, sed numquam vixit ultra annum. Solum ejus enim est muscosis s[ive] Hypnum semper madidis umbra, non tamen apricosum, et in sylva altissima, non tamen sustenatione nulla ratione possum eam colere, adeoque quotannis ollae insero.

Habeo a Te plures Coronillas nuper enatas, et Agrostis paradoxa unica pridie propullulabat. Bufonia unica planta excrevit, sed vix unquam alta foliis absque caule.

Laetor quotidie de tua Valeriana echinata, toto caelo remota a Cornucopioide, proxima locustae, sic aliter legimus vivas plantas, aliter delineatas.

Centuriam I misi dudum ad D[ominum] Holm, nec dubito, quin jam in Tuas pervenerit manus; alteram heic inclusam mitto.

Planta, quae sub dio duravit, a Te misis seminibus quamque diu miratus sum, nunc flores explicavit, et est Sideritis hirsuta, quam antea vivam non vidi.

Dixere dudum D[ominum] Anton[ium] Jussieu mortuum fuisse, sed etiamnum, ut audeo, vivit. Erit admodum grandaevus, cum me praesente forte 70 annis attigerit!

Vale Orbis Medici Decus!

Viro Illustri
D[omino] D[octori] Franc[isco] de Sauvages
Consiliario & Professori Summo
Montpellier

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (SLS, Ms 147). [1] [2] [3] [4]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1. d. 3 aug. 1756 [added in the margin by Linnaeus]