Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2162 • Johannes Burman to Carl Linnaeus, 15 March 1757 n.s.
Dated 15 Martii 1757. Sent from () to (). Written in Latin.

Nobiliss[imo] & Doctiss[imo] Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus.

Statim tuas accipio amicissimas Litteras, ad quas paucis verbis, quum tabellarius mox abiturus sit, respondeo.

Scias, Vir Amiciss[ime], ante aliquot dies, me jam D[omino] Balguierio tradidisse Cistam tibi procurandam, in qua praeter Exemplaria Fascic[ulorum] quarti & quinti sunt semina ex nostro Horto, uti & icones 150 Avium, piscium, Animalium, insectorumque, quae in Capite Bonae Spei ad vivum delineata sunt, quibus ad tuum Systema, si fueris usus integre & sancte, quaeso, restituas cum adscriptis tua manu ipsorum nominibus &c. Inter illas sine dubio novae quaedam erunt species, quas tuo examini & descriptioni submitto; varias praeterea in liquore possideo servatas species Insectorum Piscium aliorumque animalium ex venditione Alb[erti] Sebae mihi haud vulgari pretio comparatas; dein cunctas servo piscium & Ostracodermatorum species, nitidissime depictas, quas olim Rumphius in Amboina collegit & observavit.

Addidi praeter alia prototypa & icones novaram plantarum, etiam icones depictas 26 Specierum Helleborines a Plumierio, ut juxta ipsarum genera ordinare illos & disponere posses, sique adjecto Catalogo subscribere velis ipsarum nomina specifica cum brevi partium descriptione, tum dein illas in aes incidi curabo, ut operi Plumieriano inseri possint. Gronovii fasciculum tibi inscriptum in illa quoque invenies Cista. Sique porro quaedam sint, quibus tibi inservire valeam, omni id agam animi affectu, ut publico, ac tibi inprimis prodesse possim, qui mihi es amicissimus, totique orbi erudito exoptatissimus. Sique porro exemplaria quaedam Thesauri Zeylanici, vel decadum Afric[anarum] possis pro me Botanophilis distribuere & vendere, erit mihi quam acceptissimum; moneas itaque, dein exemplaria quaedam tibi mittam. Valeas porro, diuque vivas prospere & incolumis in publicum decus amicorumque tuorum gaudium.

Dabam raptim ad diem 15 Martii 1757.

A Monsieur
Mons[ieur] Charl[es] Linnaeus
Professeur tres Celebre
a
Upsal.

upSUMMARY

Johannes BurmanBurman, Johannes (1707-1779).
Dutch. Botanist, professor of medicine
in Amsterdam. Close friend of Linnaeus.
Correspondent of Linnaeus.
has just received a letter [this letter has not come down to us] from Linnaeus and is going to answer with a few words before the courier leaves.

Burman repeats, what he wrote in the previous letter, that he has sent a box to Linnaeus with the fourth and fifth fascicle of the Plantarum Americanarum fasciculus primus[-decimus]Plumier, Charles Plantarum
Americanarum fasciculus primus[-decimus]
continens plantas, quas olim C.
Plumierius [...] detexit, eruitque,
atque in insulis Antillis ipse depinxit.
Has primum in lucem edidit, concinnis
descriptionibus & observationibus,
aeneisque tabulis illustravit J.
Burmannus
(Amsterdam 1755-1760).
, seeds and illustrations of 150 birds, fishes, insects and other animals. Burman possesses various species, kept in liquid, of fishes, insects and other animals, bought at great expense from Albert SebaísSeba, Albert (1665-1736).
Dutch. Pharmacist and collector of
natural history specimens, Amsterdam.
sale. He also keeps all species of fishes and ostracodermati, elegantly depicted, which Georg Eberhard RumpfRumpf, Georg Eberhard
(1628-1702). Dutch. Naturalist and
merchant in the service of the Dutch
East India Company. Governor of the
Dutch colony Ambon. He published two
works on the flora of the isle of Ambon.
, observed and collected in the Herbarium AmboinenseRumpf, Georg Eberhard
Herbarium Amboinense, plurimas
conplectens arbores, fructices, herbas,
plantas terrestres & aquaticas, quae
in Amboina et adjacentibus reperiuntur
insulis [...] Omnia [...] Belgice
conscripsit G. E. Rumphius [...] Nunc
primum in lucem edidit, & in Latinum
sermonem vertit Joannes Burmannus [...]
qui varia adjecit synonyma, suasque
observationes
, I-VII (Amsterdam
1741-1755).
.

Burman also added illustrations of new plants and of 26 species of the Helleborine, depicted by Charles PlumierPlumier, Charles (1646-1704).
French. Botanist, travelled in Central
America and the Carribean. Linnaeus
generally approved of the descriptions
in his richly illustrated botanical
works.
, as well as Gronoviusís work [presumably Laurens Theodor Gronoviusís Museum icthyologicumGronovius, Laurens Theodor
Museum icthyologicum, sistens piscium
indigenorum et quorundam exoticorum qui
in museo L. T. Gronovii adservantur
descriptiones [... ] Accedunt nonullorum
exoticorum piscium icones aeri
incisae
, 2 vol. (Leiden 1754).
], dedicated to Linnaeus.

Burman would be most grateful if Linnaeus could distribute and sell some copies of Burmanís works in Sweden, such as the Thesaurus ZeylanicusBurman, Johannes Thesaurus
Zeylanicus, exhibens plantas in insula
Zeylana nascentes [...] Cura &
studio Joannis Burmanni
(Amsterdam
1737).
and the Rariorum Africanarum plantarum, ad vivum delineatarum, iconibus ac descriptionibus illustratarum decas prima-[decima]Burman, Johannes Rariorum
Africanarum plantarum, ad vivum
delineatarum, iconibus ac
descriptionibus illustratarum decas
prima-[decima]
(Amsterdam
1738-1739).
.

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 403-404). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1943), vol. II:2, p. 95-96   p.95  p.96.