Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2238 • Christian Friis Rottböll to Carl Linnaeus, 29 August 1757 n.s.
Dated IV Calend: 7bris Ao MDCCLVII.. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Amplissimo et Perillustri
Archiatro atq[ue] Equiti,
C[arolo] Linnaeo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Christianus Friis Rottböll.

Patriam vidi, nec prius vidi, quam Tui memor D[omi]num Kratzensteinium adii comperturus, an jam dudum a Te desideratas misisset tabulas; regessit ille aliquo abhinc tempore esse missas et quidem cum Concionatore Vestrate aulico, qui Holmiam tendens, cum non rectum iter institueret suum, sed Gothoburgum prius adiret, inde, si ibi forte diutius haereret, Upsaliam commissas sibi tabulas transmittere est pollicitus; speramus adeoque te eas jam jam tenere. Nuper D[ominus] Justi Goettinga huc vocatus est; incertum equidem, utrum spartam Professoris Oeconomici vel Praefecti Argentifodinarum Regis montanarum obtineat; ultimum tamen verosimilius judicatur. Gratias tibi quam maximas ago; majores debeo pro tot insoliti favoris argumentis, quibus me vobiscum habitantem cumulasti, ut duos ornatissimum Lyceum vestrum salutaturos studiosos benigne, quae tua est humanitas, excipere digneris, rogo. Veniunt avida mente ex ore tuo mellifluo praecepta haurire; certissime sum persuasus te ipsorum expleturum desideria.

D[omi]num Solandrum honestissimum hominem suavissimum amicum, cui per studiosos, qui paucis ante diebus abiere, scripsi, nec non experientissimum D[omi]num Holmium, Fagraeum, Bergmannum caeterosque commilitones et amicos meo nomine salutes, precor. Ut rebus nostris bene consulas, ut me Tuis annumerare pergas confido. Summa votorum est Tua salus et sera immortalitas indeflexaque aetas. Vale!

Havniae IV Calend[as] 7 octo[bris] A[nn]o MDCCLVII.

A Monsieur
Mons[ieu]r Charles Linnaeus
Chevalier et Archiatre
a
Upsala

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XII, 243-244). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 404   p.404.