Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2300 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 24 February 1758 n.s.
Dated 1756 24 Feb.. Sent from Stockholm (Sweden) to (). Written in Latin.

Viro illustrissimo,
D[omino] D[octori] FR[ANCISCO] de SAUVAGES,
Artis nostrae Principi,
salutem plenam dat,
Carolus Linnaeus,
Eques.

Tandem tandemque absolvi Systematis tomum priorem, qui me totum tenuit et ab amicorum omnium commercio retinuit; nunc parum respirare licet. Mittam prima data occasione, et si apud te gratiam reperiat, laetus et contentus ero, quidquid alii dicant.

Uxor mea mihi peperit septimum natum, ita ut nunc habeam in vivis unum filium 17 annorum, et 4 filias.

Omnia quae docuisti de Flora Monspelii, de ejus situ et augmento, in succum et sanguinem verti, ut prodeant in Amoen[itatum] Acad[emicarum] vol. IV. nitidissima; quam tibi unice totam debeo.

E missis graminibus erant:

J. Arenaria Saxatilis
K. Fracta, ut discernere nequeam.
L. Festuca ovina
M. Festuca rubra
N. Bromus secalinus.
O. Poa angustifolia
P. Festuca rubra
Q. Avena flavescens

R.Avena pratensis
S. Poa trivialis
T. Poa pratensis
V. Aira cespitosa
X. Non novi.
Y. Bromus pinnatus.
Z. Festuca obscura.
A Hordeum dystichon.

Stupendum aliquoties effectum vidi radicis Senegae in Pleuritide. Dedi ancillae cuidam, quae pleuritide in utroque latere correpta erat a refrigeratione, dosim unam hora 7ma, alteram dosim hora 10ma, alteram 7ma, et intra vesperam salva evasit. Dedi puero Peripneumonia correpto, sanguinem tussienti, qui altero die liber evasit.

Frequens apud nos fuit febris in infantibus plerisque urbis, et quidem synocha cum gravedine, tussi molesta et vomitu continuo, praesertim a cibo aut lacte, eoque glutinoso; evacuabant sursum insignem copiam viscidi tenacissimi glutinosi; curantur omnes vomitorio aut Anima rhabarbari, sed mox ab evacuatione, Laudani liquidi fere nihil. Si laudanum absque progressa evacuatione propinetur, cessat quidem febris, sed tussis sicca evadit molestissima; si Rheon absque laudano, melior evadit febris, sed continuat; si utrumque, soluta febris intra 6 horas.

Loeflingius, meus discipulus optimus, periit in America, magno meo cum dolore; certum est, quod nullus apertioribus oculis viderit unquam Americam. Ejus nova genera accepi, et una cum litteris ejus edere decrevi, eodem more quo Hasselquistii opus prodiit. Mirum, quod plantae ejus Brasilienses adeo conveniebant cum Brownii Jamaicensibus, ut pleraeque eaedem sint.

Prodiit apud nos ante annum libellus, authore Virgen, qui docet aestate serere avenam, et eam diligenter resecare, ne floreat, certo promittens proximo anno secalem mira metamorphosi, quod per plures annos se instituisse sancte fatetur milleni nostratum itaque praeterita aestate instituere experimentum. In quo omnium animi intenti videantur naturae consulti, qui haec non novere, et negant transmutationem specierum. Quotidie in novellis alii oeconomici insurgunt, qui asseverant hoc non novum, sed a se ipsis multoties visum, tanquam certissimum. Ego nuper edidi dissertationem, qua absolute negavi possibilitatem; mox in me furor; nullus a meis partibus; omnes contrariam fovent sententiam. Ego itaque provocavi ad eorum experimenta, proxima aestate demonstratura veritatem. Sed omnes me judicant. Videbimus infra 2 annum.

Audivi, quod in Anglia sit introductus vivus Troglodyta, vide Bontii Jav., 84, C fig., plane diversus a Satyro Tulpii, Obs. 3, c. 5, 6, et quidem species omnino hominis, licet distincta a nostra specie. Vellem equidem libenter hunc videre. Interim scripsi Londinum, ut probe hanc speciem examinent et mecum communicent.

Hyemem mitiorem experti sumus, licet nix tegat omnia.

Adansoni, tom. I de Senegal accepi; liber curiosissimus. Placet scire, quae Conchilia in Africa occurrant. Methodus a corniculis seu tentaculis non sufficit pro dignotione specierum. Cymbium ejus debet esse Patella. Exopto videre ea quae de plantis tradat et animalibus.

Meus filius plurimam salutem mittit tuo filio, et optat aliquando occasionem eum videndi; si per quadriennium meus vivat, promittit se visurum Monspeliensem paradisum, et quem inter mortales maxime colit.

Dabam Upsaliae 1756, 24 Feb[ruarii].

upSUMMARY

Not yet available