Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2308 • Carl Linnaeus to John Ellis, 8 February 1758 n.s.
Dated 1758 febr. 8. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro vere Eximio,
D[omino] D[octori] ELLISIO,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus,
Equ[es].

Ex literis Londino datis intellexi ad vos perductum esse Troglodytam sive Hominem nocturnum, delineatum a Bontio, p. 84, quem oportet esse diversissimum a Satyro Tulpii, quod, si ita sit, cum hujus notitia mihi desideratissima, aliam non reperi viam, quam mihi Tuum expetere auxilium. Quaeso, itaque devotissime, attente eum examines et conferas cum eo data authorum, num

1. Corpus album, in cessu erectum, nobis dimidio minus?

2. Pili capitis albi, contortuplicati et rigidi, ut in Mauro?

3. Oculi orbiculati, iride pupilloque aurea?

4. Palpebrae incumbentes cum membrana nictitante?

5. Visus lateralis, nocturnus tantum?

6. Loquela cum sibilo?

7. Dentes canini neque antice neque postice remoti a reliquis?

8. Si femina, an Clitoride et Nymphis gaudeat?

9. Si Mas, qualia tum genitalia?

Utinam optimus Edwardius hunc delinearet, cum magis singulare animal, excepto homine, in orbe non existat! Observes, ter oro, attentissime ejus mores!

Si occasio jam sese offerret, possem ad Te mittere tomum priorem Systematis Naturae, qui nuper e prelo prodiit vel, si ipse noveris modum, quo mittam, indices. Certus sum, quod TIbi in multis arrideat. Constat hic tomus de solis animalibus 52 philyris compendiosissime traditis.

Mitto hasce literas sub involucro optimi Collinsonii, cum nesciam, qua ratione inscribatur titulus, ut ad Te certo deferantur. Indices, quaeso, plateam et domum.

Accepi nuper Adansonii itinerarium per Senegal 4to Gallice Parisiis editum, pulchrum, imprimis conchiliis ditatum. Accepi etiam, edito Systematis tomo primo, Adansonii Cymbium, quod est Patellae vera species.

Doleo, quod non viderim opus Anglicum, Historiam nat[uralem] de Aleppo. Dicas mihi, quod contineat in naturae cognitione.

Audio summum Edwardum continuare cum avibus & Animalibus rarioribus. Optarem etiam scire, qualia et quod habeat animalia in hac 5ta parte, de qua et ad me perscripsit egregius Collinsonius.

Accepi Loeflingii mei opera posthuma et descriptiones plantarum atque generum confectae in Cumana Americes, quae pulcherrima.

Upsaliae 1758 febr[uarii] 8.

To
Mr. John Ellis
Med[icinae] Doct[or]
London

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 381). [1] [2]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 88-90   p.88  p.89  p.90.