Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2397 • Carl Linnaeus to John Ellis, 29 September 1758 n.s.
Dated 1758 d 29 septembr. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Upsaliis
1758 die 29 septembr[is].

Viro Eximio mihique Amantissimo,
D[omi]no JOHN ELLISIO,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus,
Equ[es].

Accessere pridie primum Tuae merces, quas tamdiu anxie exspectavi. Ex his tam multis, tamquam ex totidem Tuae in me amicitiae documentis innumera mihi innotuere in augmentum artis, quam colo. Pro omnibus et singulis devotissimas refero gratiarum actiones.

Microscopium, eximium artificis sui magisterium, objecta sistit vivacissima, nitidissima, numquam deficiente lumine. Incipiam, quam primum sereni dies illucescant, examinare e novo omnes meas Sertularias Tuis sub auspiciis.

Pipy Knobbd red Corall sive Isidem ochraceam Syst[ematis] nat[urae] 799. n. 3. delineasti in admirationem orbis. Vidi Tuis oculis hujus animalcula, octo suis valvulis includenda, et ex hoc facillime intellexi corallia reliqua. Tu hisce tam parvis tamque fere nullis aeterniorem Tibi nominis memoriam comparasti, quam tonantis Bellonae Reges tot atrocibus caedis et ementatis preliis. Gratulor Tibi de hac Tua stupenda victoria contra barbariem, quam in hunc usque Tuum diem tyrannidem exercuit in mortales.

Alyonium tuum Act. Angl. 49. t. 14 singulari omnino et admirando animali; hoc procul dubio inter mea Corallia habeo et inquiram quam primum.

Warneriam accepi Te intercedente et admiratus inspexi. Nequit certo esse Jasmini aut Nyctanthis species, si capsulae fructus sint polyspermae. Mirum mihi certe occurrit, quod 3-fidum pistilla gerat, dum Miller unum delineat bifidum. Si liceat, adponerem chracterem Tua authoritate fisus; eundem inseram Systemati, quum ipse eundem extricare nequeam. Petii in adjecta epistola a D[omino] Warnero scire, num ramuli tenelli sint, dum frangantur lactescentes necnon. Cures, ut brevi responsum obtineam.

Champanzee figuram sine summa admiratione intueri nequeo, quod hoc animal sit Simia Satyrus, ipsiusque Tulpii dubium esse nequit. Dubito, quod sit Bontii Homo sylvestris, nec conciliare possum, quod D[omini] Eduardi figura eandem sistat speciem.

Conchas antiferas super D[omini] Eduardi fleschy Balanum non intelligo. Singulares certe mihi obveniunt. Similes non vidi.

Coriariae femina habet quidem staminum rudimenta, uti pleraeque feminae in dioecia; at numquam excrescunt et farinifera evadunt, uti in Mare, ubi longa filamenta antheris duplicatis.

In dissertatione de Rhoe demonstras Te esse Botanicum acutissimum, quod laetor.

Respondeas quanto ocius, num liceat proponere characterem Warneriae, uti a Te descriptus sit, scilicet stylo trifido et germine triloculari polyspermo.

P.S. Salutes, quaeso, D[omino] Bierchen et meo nomine ipsi grates agas pro epistola, in qua descripsit hominem monstrosum. Dicas ipsi Dominam Ihre nuper diem ultimam obiisse. [a][a] : MS. 1. P.S. ... obiisse [added
in the margin
]


To
Mr. John Ellis
London
frijbr.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 382). [1] [2]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 102-104   p.102  p.103  p.104.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS. 1. P.S. ... obiisse [added in the margin]