Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2426 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 30 October 1758 n.s.
Dated d 30 octobris 1758. Sent from Uppsala (Sweden) to Montpellier (France). Written in Latin.

Viro Illustri,
D[omino] D[octori] FRANC[ISCO] De SAUVAGES,
Medicorum Principi,
S[alutem] pl[urimam] d[icit].
Car[olus] Linnaeus,
Equ[es].

Avidissime hac ipsa die Tuas accepi, et laetatus, quod vivas et valeas, et me ames.

Expecto impatienti desiderio Tua dona, et acceptis grates referam devotissimas.

Tu, caeli Tui felicissimi inclementiam arguis; sed quid de nostro tum ego dicam? Frigida fuit aestas in julium usque, dein vero calidissima in Septembrem; sed nunquam minor apud nos pluviae quantitas, unde omnes scaturigines apud nos exsiccatae, et terra fossa ubique sicca est.

Habui discipulum Martin, qui, cum navibus piscaturae Balaenarum inhiantibus, hac aestate petiit Spitsbergam sub 80 gr[adibus] latit[udinis]; per totam aestatem nunquam calor ibi superavit gr[adus] 8 supra punctum congelationis, sed saepe in media aestate per noctes 18 gr[adus] infra punctum congelationis. In Spitsberga tantum paucas plantas Alpino-Lapponicas reperit, nec alias; plures vero Aves pelagicas rarissimas, et Cancros Oniscosque aquaticos.

Ego primus fui, qui parare constitui thermometra nostra, ubi punctum congelationis 0, et gradus coquentis aquae 100, et hoc pro hybernaculis Horti; si his adsuetus esses, certus sum, quod arriderent.

Egregium facinus perpetrasti profecto, qui excitasti Dom[inum] Gouan colligere vestra insecta. Nos tamdiu legimus apud nos insecta, ut vix centum homines, ultra unum alterumve, non visum reperiant; et his finis certe erit. Aveo videre vestra; miror, num multa quae ego non habeam ex nostratibus; habeo enim in Suecia fere duplo plura, quam quae Fauna sistit, ut videre est in Systemate novo. Salutes D[ominum] Gouan, et meis verbis ipsi gratias habe.

Fuit quondam Gallia patria eruditorum, quae in sinu suo excepit et fovit optimos viros et facile omnes. Sed quae jam catastrophe, dum Te dimittant, et recipiant ignorum juvenem! Bone Deus, quae tempora! Tu solus es inter omnes Gallos, qui quidquam hodie praestas, et quae praestas facis in admirationem totius orbis eruditi, et tamen eris derelictus a Tuis! Dicam in altera editione Fl[orae] Monspeliensis, in Amoenitatibus Bot[anicis] edenda, et toti orbi dicam.

Dedi in Systemate non tantum omnium mihi cognitorum animalium nomina trivialia, sed et differentias et synonyma facile omnia, cum locis natalibus.

Sudant Loeflingii m[anuscripta] quotquot potui obtinere. Accepi varia ex Hispania, quae scripserat in America.

Praecor immense, mittas mihi pathologiam; Tu mihi unicus author, quidquid alii contrariantur; sed ignari nostrates ...... sed homines rudes nesciunt, quid sit methodus. Tu unicus es mortalium, qui viam aperuisti; negant eam ingredi caecae Talpae.

Vidi Adansonii priorem tomum; continet pulchra Conchilia; multa putat nova, quae non sunt.

Quaeso, dicas mihi, quo die succubuerat Anton[ius] Jussieu. Novi, quod erat mense maio, at diem non novi.

B[ernhardus] Jussieu sibi sapit, nec aliis; parum mihi quidquid dicat.

Inclusa erat epistolae alterae, Chenopodium polyspermum, alterae, cujus folium misisti, Urena lobata; si proprius adspicias, videbis eam habere calycem exteriorem; habeo ego eandem, et per plures annos habui, et hoc tempore floret in hybernaculo, nec unquam vidi sine calyce exteriore; quod confidentius assero esse eandem; evincunt pori tres melliferi a tergo omnium foliorum, in totidem costis versus basim; adspicias attente et observabis.

Verbenam foliis trifidis non vidi, nisi sit illa foliis hastatis, mihi Verbena hastata, floribus violaceis, ex America boreali, frigoris patientissima.

Boerhaaviam staminibus duobus novi unicam, prostratam, quam vide Spec. plant. 1194, no5; scandentem ego numquam vidi. Sed Millerus scribit eam 2 staminibus gaudere. At vero Boerhaaviae, erecta, diffusa et repens, stamen tantum unicum habent; habui vivas et attentissime inspexi.

Vaccinium Myrtillus habet plerumque corollam 5-fidam et 10 stamina (optime novi), ut et Vaccinium stamineum, corymbosum, frondosum; reliquae constanter 8. Hoc dixi in Generibus, et adeo in Syst[emate] Nat[urae], p. 105, lineae antepenultimae, notavi Vaccinium, quod species aliquae ibi collocandae essent; sed nec ideo fregi genus naturale. Ostendat mihi ullam methodum Jussieu, quae non incurrit aliquando ejusmodi anomalias. Sunt in eadem planta Jatrophae urentis, alii flores monopetali infundibuliformes, alii pentapetali rosacei. Sunt in Statice alia monopetala, aliae species polypetalae, et sexcenta similia longe pejora in aliis methodis.

Vellem videre ejus catalogum. Utinam aliquis exscriberet pro me, ut viderem quae errata mihi attribuant!

Opto videre Manetti Systema naturae; doleo, quod ediderit, antequam acceperit novam editionem.

Habet Edward in 5to tomo Simiam, homini simillimam, sed distinctam a Satyro.

Milleri figurae sunt pulcherrimae, sed doleo, quod tam multae sint e plantis vulgarissimis.

Ellis continuat dare novas species Sertulariae.

Dom[inus] Clerck edit novas species Phalaenarum cum figuris, scilicet in iis Phalaenis, quae apud nullum authorem antea delineatae sunt; absolvit jam 4 tabulas, in singula tabula habet 15 figuras.

Inclusa semina sunt Crataegi Ariae, sed ex nostra arbore, quae multum diversa ab exterorum.

Accepi pulchras aves a D[omino] Lothen, gubernatore Zeylaniae.

Die 25 octobris congelatae fuere aquae omnes, et terra nive obducta, ut nunc gelida regnet hyems.

Vellem scire, quis successerit in locum Pontederiae.

His vale!

Dabam Upsaliae d[ie] 30 octobris 1758.

A Monsieur
Mons[ieu]r Francisc[us] de Sauvages
Consellier & Professeur
a
Montpellier
frijb.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (Private collection). [1] [2] [3] [4]