Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2461 • Carl Linnaeus to John Ellis, 8 December 1758 n.s.
Dated 1758 d. Decembris. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Eximio & Acutissimo,
D[omi]no JO[HN] ELLISIO,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus,
Equ[es].

Summo animi mei oblectamento iterum Tuas gratissimas habui d[ie] 24 octobris datas, divites, uti semper, Tuae stupendis naturae miraculis, quae indefesso studio indagas et orbi primus monstras. Tibi, inter hodiernos, soli concessum est in Deorum secreta descendere et quae ab orbe condito latuere in apricum educere.

Tabulam Tuam eximiam, quae Lepades sistit, in pariete meo suspendi ut eam quotidie intuear. Animus ea quotidie satiatur, sed et quotidie nova fames lustrandi denuo exoritur.

F. 1. Stupendum profecto Animal et ad vivum omnino delineatum, quod numquam apud alium vidi.

Fig. 2. Video distinctam valvulis 13 a vulgari anatifera valvulis 5.

F. 3. Eadem cum Argenvill. tab. 30. f. H. J. At non possum ex figura tua colligere, quot valvulis constat testa. Hanc numquam vidi.

F. 4. Est Mitella.

F. 5. & 6. Lepas anatifera vulgaris; forte hae duae tantum varietates, nec species distinctae.

F. 7. Lepas testudinaria.

F. 8. Lepas Tintinnabulum.

F. 9. Forte eadem cum praecedenti.

F. 10. Forte ejusdem speciei.

F. 11. Non intelligo.

F. 12. Lepas testudinaria.

F. 13. Eadem cum praecedenti.

F. 14. Anne obliquitas ex loco? An diversa a f. 8.

F. 15. Forte sola varietas fig. 20.

F. 16. Non vidi. An multivalvis?

F. 17. Forte varietas f. 20.

F. 18. Non vidi. An multivalvis?

F. 19. Non vidi nec intelligo.

F. 20. Lepas Balanus.

Laetor, quod intentus sis comparare tibi semina e China. Multoties animum subiit ad Te scribendi de re maximi momenti, quam Tu solus potest praestare orbi et, si faceres, vel hoc unico experimento aeternam nominis gloriam comparares. Hoc est, si velles studiosissime vires intendere Tuas, ut vivum fruticem obtineres Theae e China, qui Canton appellunt; obtinent facile in olla fruticem Theae pro Imperiali; vivit facile; saepe perit in itinere ab ardore solis. Osbeck secum adduxit ejusmodi fruticem vivum, sed ad Caput B[onae] Spei a procella dejicebatur in mare; alias vixisset. Certissimus sum, quod viveret sub dio in Anglia, cum Thea crescat ad Peekin, et novi, quod frigus hybernum in Peekin sit intensius quam in Suecia. Quo hujus mei petitionis vivas memor!

Semina viva transferri possunt facillima ratione. Hoc sit hac ratione: Sumas vitrum, quod repleatur [illustration in the text] seminibus in arena sicca depositis, ne lateribus sese tangant, sed per arenam libere perspirare possunt. Claudatur vesica vel papyro.

Si dein aliud vitrum majus, in quo deponatur vitrum minus, seminibus refertum, inter latera majoris et minoris vitri repleatur cavitas ad pollicum duorum distantiam, undique cum Nitri partibus quatuor, salis ammoniaci et sal[is] culinaris anatica, parte 5ta mixtis et pulverisatis, probe repleatur vitrum majus extra vitrum minus; quae massa semper dabit frigus, ut nulla ratione a calido aeris semina intra vitrum interius laedantur. Expertum nec fallit vel ut hoc evidentius patescat: Sumas lagenam vitream ad crassitiem brachii et infra; repleatur haec seminibus variis, nec refert, utrum nuda sint, an singulo papyro obducta. Ne vero hae in vitro calescant, affundatur Arena sicca, quae removeat semina a se invicem; at absorbeat illud, quod ex seminibus exhalet. Hoc facto claudatur vitrum subere vel vesica.

Sit dein aliud vasculum vitreum aut testaceum istius capacitatis, ut in se recipiat facile prius vitrum cum seminibus, et ita capax sit, ut unciae 1 s[ive] pollicis 1 s[ive] 2 capacitatis intercedat undique inter parietis exterioris et interioris vasis. Haec capacitas s[ive] vacuum hoc spatium repleatur massa salina pulverisata [symbol] Nitri [symbol], Sal[is] culinaris [symbol], salis amoniaci [symbol]. Et si haec quantitas non sufficiat ad repandum spatium vacuum, augeatur. Observandum vero, ne salia, dum pulverisentur, sint siccata, sed potuis sint subhumida. Observandum, quod sal undique et ab omni latere tegat vasculum vitreum interius. Hoc si fiat, nequeunt semina a calore aeris s[ive] solis ulla ratione exsiccari vel vanescere, cum sal ambiens faciet continuo refrigerium.

Quod ad Warneriam Tuam attinet, vix dubium videtur, quae sit eadem planta, quae delineata est in Horto Mal. 2. t. 54, Burman. Zeyl. t. 59, Rumph. Amb. 4. t. 39, licet eorum plantae a sylvestri desumtae, quae foliis semper sunt angustioribus. Omnes hi authores asserunt plantam esse leviter lactescentem in solo natali. Ex hoc ex toto habitu, ex petalis oblique truncatis, e calyce, ex stipulis minutissimis ad foliorum oppositiones, ex floribus alternis &c. judico, quod sit valde affinis Neriis et ex Contortorum familia. Ideoque etiam necesse est, quod, si planta esset simplici flore, etiam pro fructu gereret duos capsulas sed unum stylum. Adeoque vix audeo a flore pleno characterem desumere, nisi liceat eundem ex Tua fide et authoritate pronunciare. Solus ego ab eo abstinerem, usquedum certe innotescerent. Cum Jasminis commune nihil habet.

Cures, ut aliquis in linguam Gallicam transferat praefationes ad Systema naturae, ut poteris eas legere.

Accepi ante aliquot annos Coccinellas vivas, cui Cacto ex America, sed accessit me absente et hortulanus pullas vermes esse, eas abstergebat omnes, ut tantum duos supererant, sed non foecundatae perierunt.

Hisce vale, fautor et benefactor eximie, et cures, ut in usum et fructum at emolumentum cedat Botanices.

Annon posses mihi comparare D[omini] Hill epistolam de somno plantarum, quam ego numquam vidi.

Dabam Upsaliae 1758 d[ie] 8 Decembris.

To M[iste]r John Ellis
Marchant
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 383-384). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 108-111   p.108  p.109  p.110  p.111.