Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2473 • Carl Linnaeus to John Ellis, [15 January 1759] n.s.
Dated Undated but presumably written in January 1759. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Clarissimo,
D[omi]no J[OHANNI] ELLISIO,
Esqu[ire],
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus,
Equ[es].

Diu multumque anxius haesi, qui possem Tuae inservire voluntati, in stabiliendo novum plantae genus, Warneria dictum, ex eo frutice pulcherrimo flore pleno, qui e Cap[ite] B[onae] Spei fuit allatus, cum flos plenus non posset non eum seducere, qui ab ejusmodi flore characterem mutuaret. Tamen cum impense hoc volebas, nefas duxi idem non velle. Adeoque promisi me characterem daturum, sed Tua sola auctoritate innixum, cum ipse non auderem veritatem Generis asserere.

Semper mihi ob oculos versabatur planta sicca, quam haberem in meo herbario flore simplici, quam, quantum potui, recordare, crederem ejusdem speciem esse. Hanc quidem aliquoties quaesivi inter meas plantas, at reperire nulla ratione potui praeterito semestri distractus quotidie negotiis academicis, Lectionibus publicis et privatis aliisque innumeris.

Sub hisce feriis nativitatis Salvatoris omnes meas plantas siccas excussi et tandem feliciter eandem plantam reperi pulchre siccam ex India orientali flore omnino simplici, quam in aqua calida maceravi et distincte vidi omnibus suis notis evidentissimis, ut nunc certissima de eandem pronunciare possim.

WARNERIAE hujus character sic se habet.

CAL. Perianthium monophyllum, quinquangulare, quinquepartitum, laciniis ensiformibus, verticalibus, strictis, erectiusculis, persistentibus.

COR. Monopetala, infundibuliformis. Tubus subcylindricus, calyce longior. Limbus quinquepartitus, planus. Laciniis obovatis, longitudine tubi, altero margine rectiore.

STAM. Filamenta nulla. Antherae quinque, lineares, longitudine dimidii limbi, ad faucem corollae insertae, sed affixae supra basin, ut infima pars lateat intra faucem corollae.

PIST. Germen infra receptaculum. Stylus filiformis longitudine tubi corollae, desinens extra faucem in Stigma ovatum, magnum, obtusum emarginatum.

PER. Bacca bilocularis.

SEM.

Ex hoc charactere patet evidentissime, quod frutex nullam habeat affinitatem cum Jasminis, sed pertinere ad ordinem naturalem Contortorum. Philos. Botan. pag. 31, n. 29. Adeoque esse affinem Nerio, Plumeriae, Cerberae, Camerariae &c.

Planta depicta in Hort. Malab. 2. p. 106. t. 84. Rumph. Amb. 4. p. 87. t. 39. Burm. Ceylon. 129. t. 59. Raj. Hist. 1785. videtur esse huic valde affinis, si non eadem omnino planta. Sed dubium movet, quod omnes authores hi suae plantae calycem minimum adscribant, qui et in simplici flore et pleno desinit in lacinias longas et ensiformes.

Cum ita sit, potest hic genus stabiliri sub Warneriae nomine et esse distinctissimum, quamvis fructus nondum rite cognitus sit, et locum habebit proximum a Cerbera.

Singulare in hoc genere est stigma istud magnum, ovatum, obtusum, quod extra faucem corollae prominet, uti ovulum. Stylus absolute unicus est.

Cum vero in ultimis tuis sententiam mutasti et velis aliam plantam a Millero nuper Warneriam dictam in honorem Warneri adoptari, iterum dubius haereo, quo me vertam, nec novi, quam plantam Millerus sub Warneriae nomine nuper proposuit. Accepi quidem bulbum a Millero nomine Warneriae inscriptum, qui nuper incepit germinare et videtur ex sua herba affinis Gladiolis, Ixis, Cunoniis &c. Sed forte, antequam illa planta floreat, ad umbilicum perducitur impressio tomi 2di Systematis, qui plantas tractat. Adeoque iterum iterumque tuam mihi expeto sententiam, quod fiet. Annon posses mittere vel figuram vel quod praestaret, plantam siccam novae Warneriae Milleri in literis, ut eam viderem, quo liceret hoc genus operi inserere?

Respondeas, quaeso, ad haec quanto ocyus, si Tua negotia permittant.

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London
fribr[ef]
om Watsonia

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 385-386). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 111-114   p.111  p.112  p.113  p.114.