Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2514 • Johannes Burman to Carl Linnaeus, 20 March 1759 n.s.
Dated 17 20/3 59. Sent from Amsterdam (Netherlands) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Nobilissimo & Doctissimo Viro,
Carolo Linnaeo, Equiti,
Professori Celeberrimo,
S[alutem] D[icit]
Joannes Burmannus. Altera Geraniorum tabula modo absoluta cum fuerit, ex rogatu Filii mei, eam Tibi mitto; ut Tuam de ea sententiam nobis declarare velis, subnixe rogamus; ejus enim dissertatio de hocce genere cum adjecto de Vegetatione discursu jam fere absoluta est, et quamprimum status Uxoris meae debilissimae dubius admodum id permiserit, ejus promotionem Academicam ambire animus est, quam brevi successuram spero.

Nuper a Cl[arissimo] Smiedelio dissertationem obtinui Botanicam de Bux-baumia, cujus copiam Tibi obferre valeo, cum bina mihi miserit exemplaria; si eam nondum acceperis una cum pulcherrima Cl[arissimi] Adr[iani] V[an] Royen Elegia et exemplaribus Fasciculi Noni seminibusque plurimis Capensibus et Javanicis, quae pro Te seposui, prima cum navi transmittam, si compacta sint.

Si Siberica quaedam vel alia rariora semina plantasque siccas mihi mittere velles, rem mihi faceres gratissimam.

Nuper Cl[arissimum] Fernerum prandio excepi, qui vir mihi honestissimus et politissimus visus fuit, quique mihi pollicitus est ex Leyda redux me denuo invisurum.

Nil novi porro Tecum communicandum scio. Valeas uti ego jam valeo cum dilectissimo meo Filio, diuque vivas felix et incolumis!

Amstelaedami 20/3 1759.

Tabulare Geranium calycibus monophyllis foliis peltatis rotundatis angulosis, dentatis glabris, caule fruticoso.

Ger. afric. Alchemillae folio plano et glabro, circulo nigro notato Herb. Oldenl.

Ger. Afr. folio anguloso circulo nigro notato Herm. Cat. pl. Afr. p. 11.

β. Ger. Afr. Hederae arboreae folio, floribus purpureis Ray tom. 3. p. 514. n° 38.

γ.Ger. Afr. floribus rubellis, fol. glabris cordiformibus, serratis, circulo purpureo inscriptis D. Sherard Ray 3. p. 314. n° 37.

Ger. Montis Tabularis Herb. Garzin.

Habitat in Cap. Bon. Spei Montibus.

Planta fruticosa, caules lignosi, rotundi glabri, purpurascentes geniculati et bracteati.

Folia sparsa petiolata, peltata, orbiculata, angulosa, glabra, obsolete serrata, circulo nigro in superficie eleganti obstincta.

Pedunculi verticales simplices, erecti longitudine petiolorum, flores quinque vel plures producentes, pedicellatos, sub quibus bracteae acuminatae, glabrae, uti et tota planta glaberrima, qua nota a priore specie excerpta magnitudine, quae tertia parte minor et crescendi modo distinguitur.

Incanum Geranium pedunculis bifloris, foliis multipartitis laciniis linearibus Roy. prodr. p. 35. n° 11.

Geranium Afr. folis pulsatillae infra argenteo flore albo Boerh. Lugdb. n.° 23.

Geranium Columbinum foliis multifidis tenuissimis subtus argenteis Herb. Oldenl.

Geranium Africanum foliis tenuissime dissectis, subtus argenteis floribus albis, binis uno pediculo insidentibus Raj. tom. 3. p. 513. no. 28.

β. Geranium incanum foliis tenuissimis, multifidis quinquepartitis Herb. Oldenlandi.
Habitat in Africa.

Caules filiformes nodosi ubique bracteis seu squammis setaceis obsiti.

Folia inferiora sparsa, et prostrata, longe petiolata, quinque partita multifida subtus incana ut in pentaphyllo tenuifolio laciniis linearibus in priore latioribus cujusque folium in tab. depictum, in altera tenuissimis linearibus.

Pedunculi sparsi, petiolis nunc oppositi, nunc ex eorum alis orti longi in latifolio omnes biflori, in incano vero inferne biflori, superne ex quatuor floribus se invicem cruciantibus multiflori in Oldenl. speciminibus reperiuntur bracteis setaceis instructi. Petala aequalia integerrima, calyces in incano tomentosi pilosi.

Glaucum: Geranium calycibus monophyllis, foliis ovato- oblongis serratis, caule nullo.

Planta pusilla, acaulos, tomentoso lanuginoso quasi obsita. Radix simplex, lignosa.

Folia prostrata, ovata, acute serrata, glauca venosa.

Pedunculus simplex, ad petiolorum ortum, sustinentes flosculos quaternos vel et binos. Cal. tomentosus, mollis, monophyllus, cum arista. Rostrum longissimum, tenue, glabrum, simplex, quo imprimis ab Aegyptiaco distinguitur, cum forma foliorum praesertim minorum cum ea conveniat, sed omni parte multo minor, tota glauca et acaulos plantula, a nullo auctore descripta, nisi a Shavio, notante quod folia eleganter striata, calyces et rostra argentea et pediculi aphylli ipsique dicitur Ger. pusillum argenteum Heliortropii minoris folio. Shav. Afr. n. 260.

Hirtum Geranium calycibus monophyllis foliis duplicato pennatifidis laciniis filiformibus Roy. Lugdb. 354 n° 33.

Planta humilis tota hirta. Radix lignosa, longa, perpendicularis. Caulis lignosus, brevis, scaber, prostratis, Stipulis squamaceis obsitus. Folia duplicato-pennatifida, quorum laciniae ciliares, tribus utcunque congestis. Pedunculi foliis longiores multiflori, flores irregulares pedicellatos sustinet, quorum calix rugosus.

Haecce species a Cl[arissimo] Viro A[driano] V[an] Royen mihi concessa fuit, cujus et varietates binae in Oldenlandi Herbario foliis longioribus et tota major, altera foliis adeo tenuibus et ciliaribus, ut vix capilli vel fili sericei crassitudine aequent.

Spurium Geranium calycibus monophyllis, foliis trilobis, laciniis lanceolato-acutis, dentatis, scabris, ramis lignosis.
Crescit in Cap[ite] Bon[ae] Spei.

Planta fruticosa.
Rami lignosi, glabri, coloris purpurascentis.

Folia scabra, nervosa, dentata, in tres acutos lanceolatos lobos distincta vel sparsa et solitaria vel cum minori foliolo, ex eodem rami puncto orto vel superius opposita, ad petiolorum ortum bracteae membranaceae, cordatae cum acumine caulem cum petiolo ambientes, concavae.

Pedunculi ramos terminantes, multiflori, plerumque quatuor flores calycibus monophyllis ovato acutis retinent, quorum rostra rugosa, intorta.

[a][a] : MS1 [on fol. 447r a dried plant,
Glaucum, Incanum, Spurium,
Tabulare
].
Spurium dictum, quod externa forma magis cum Malvaceo quam Geraniorum genere conveniat.

a Monsieur/
Monsieur Ch[arles] Linnaeus
Professeur tres celebre
a
Upsal.

upSUMMARY

Johannes BurmanísBurman, Johannes (1707-1779).
Dutch. Botanist, professor of medicine
in Amsterdam. Close friend of Linnaeus.
Correspondent of Linnaeus.
son [Nicolaas Laurens BurmanBurman, Nicolaas Laurens
(1734-1793). Dutch. Professor of
botany. Linnaeusís pupil in Uppsala in
1760. Correspondent of Linnaeus.
] has asked his father to send another plate of Geranium species that is ready now. He wants to hear Linnaeusís opinion. His thesis is almost finished and as soon as his motherís, Adriana BurmanBurman, Adriana (-1759).
Dutch. Wife of Johannes Burman, mother
of Nicolaas Laurens Burman and Johanna
Elizabeth Burman.
, state of health permits he will defend it [Nicolaas Laurens Burmanís Specimen botanicum de geraniisBurman, Nicolaas Laurens
Specimen botanicum de geraniis
(Leiden 1759).
was published in 1759].

Burman recently received Casimir Christopher SchmidelísSchmidel, Casimir Christopher
(1718-1792). German. Physician,
professor of medicine at Erlangen and
personal physician to the Duke Carl
Alexander at Ansbach. Correspondent of
Linnaeus.
Dissertatio inauguralis botanica de BuxbaumiaSchmidel, Casimir Christopher
Dissertatio inauguralis botanica de
Buxbaumia
, resp. J. G. Hoelzel
(Erlangen 1758).
. As he received two copies he sends one to Linnaeus together with Adriaan van RoyenísRoyen, Adriaan van (1705-1779).
Dutch. Professor of botany, director of
the botanical garden of Leiden.
Correspondent of Linnaeus.
beautiful Elegia, copies of the ninth fascicle [Burman refers to his editing of the Plantarum Americanarum fasciculus primus[-decimus]Plumier, Charles Plantarum
Americanarum fasciculus primus[-decimus]
continens plantas, quas olim C.
Plumierius [...] detexit, eruitque,
atque in insulis Antillis ipse depinxit.
Has primum in lucem edidit, concinnis
descriptionibus & observationibus,
aeneisque tabulis illustravit J.
Burmannus
(Amsterdam 1755-1760).
] and numerous Cape and Javanese seeds with the first possible ship.

Burman asks for Siberian or other rare seeds and dried plants.

Burman recently saw Bengt FerrnerFerrner, Bengt (1724-1802).
Swedish. Astronomer at Uppsala
University. Tutor of crown prince Gustav
of Sweden. Correspondent of Linnaeus.
at his estate, an honest and polite fellow. He will return on his way back from Leiden.

upMANUSCRIPTS

a. (LS, II, 444-447). [1] [2] [3] [4] [5] [6] [7]

upEDITIONS

1. Bref och skrifvelser (1943), vol. II:2, p. 137   p.137.

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 [on fol. 447r a dried plant, Glaucum, Incanum, Spurium, Tabulare].