Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2518 • François Boissier de La Croix de Sauvages to Carl Linnaeus, 6 March 1759 n.s.
Dated 6 martii 1759. Sent from Montpellier (France) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Illustrissimo archiatro et equiti de stella polari,
D[omino] Car[olo] Linnaeo,
S[alutem] q[uam] p[lurimam]
Boissier De Sauvages.

Quas ante duos menses scripseras summa cum voluptate accepi, nec non ultimam Schedulam pulcherrimarum plantarum seminibus onustam; quam lubentissime hinc audio te et bene valere et mei memorem esse, quo nihil mihi suavius est.

D[ominus] Gouan mittet insecta promissa; gratias rependit pro nominibus insectorum traditis; curabo, ut alter insectologus plura insecta tibi colligat et servet. Annus enim elapsus nulla fere protulit.

A mense octobri, invita et repugnante universitate medicinae, juvenis cancellarius in loco constitutus est jussu regis, qui ejus avo suo archiatro eum locum simulque cathedram anatomiae et Botanicae promiserat, ante octodecim annos, cum scilicet iste adolescens adhucdum erat in cunis. Nulla, ut vides, mihi facta est in juria, nisi quod labores mei per 18 annos steriles fuerint et nulla nisi his tribus ultimis annis mercede remunerati. Adolescens est sibi multum confidens et alacer, sed nondum certe par ad tanta munia sustinenda, qui 20 annos nondum excessit. Quod autem maxime doleo Jussieuorum praeceptis et praejudiciis imbutus veras methodos botanicas nec novit nec sapit, ita ut omnes botanophili Monspelienses tantum ab eo dissident quantum Parisini, cum eo consentiunt circa botanices principia. Doleo, quod deinceps demonstraturus sit plantas juxta nomenclaturas Tournefortii et Bauhini, ut Parisiis summo botanices detrimento demonstrantur. Omnes medici confitentur, quod nihil pejus evenire poterat nostrae academiae quam quod illi praeesset ignotus adolescens, ita ut jam anatomicae praelectiones, quas incepit, barbitonsoribus risum moveant. Quippe erectum est ab aliquot annis Monspelii splendidum chirurgiae et anatomiae collegium, St Come dictum, in quo eximii anatomici et chirurgi suam artem strenue docent.

Apud Gallos solum fere viget in usu thermometrum Reaumurii. Doleo illud tibi non arrisisse, quod prius fuerat tempore prius jure debebat esse; si caetera sint paria, apud eum gradus aquae bullientes est 80; adeoque facile eum tuo potest comparari.

Pathologia mea adhuc sub praelo sudat. Addidi nomina trivialia specierum duobus tantum verbis expressa. Undique colligo species, ut demum classes edi queant. Sed solus sum et quid praestare potest unus homo aliunde occupatissimus.

Perlegi magnum opus 56 vol. in 12 continens historiam itinerum in Indias, ut species morborum exoticorum haberem, sed authores ipsos fuse de his agentes non habeo.

Antonius de Jussieu obiit 4 maii.

Optime perspexi characterem urenae, qui oculos meos statim effugerat. Gratias rependo pro his omnibus.

Nihil accepi dudum a D[omino] Manetti; commercium inter Florentiam et Monspelium est difficile. Nescio adhuc, quis successerit Pontederae. D[octo]r Allioni Taurinensis dedit orycthographiam Paedemontanam et floram Nicaeensem 8°, pauperrimum opusculum, nisi quod tuis utitur fere semper nominibus. Et in hoc peccat, quod nomina tua generica non semper adhibeat et Tournefortiania quandoque excitet, ut Azedarach helianthemum raphanistrum. In classibus utitur methodo Hambergeri seu Riviniana cum sexuali combinata.

Cum primum lucem aspexerit, tuum novum systema naturae pergratum facies, si per navem mittas ad D[omin]um Holm.

D[ominus] Gouan paravit jam thecam, in qua insecta tibi destinata jacent et eam D[omin]o Holm tradet cito. Si annus iste sit insectis fertilis, multa accipies; recens elapsus fuit sterilissimus. Vale, amice excellentissime; valeat eggregia proles tibique et illi fausta omnia apprecor.

Monspel[ii] 6 martii 1759.

Si alteram floram Monspel[iensem] edas, haec corrigenda sunt. Sic Monspelium situm est in Languedociae meredionali parte, 43 grad. 37 minut. latitud. septentr.

Pag. 3. Lin. 32. collibus ornata e. g. Castro-Novo, le Taval &c. et altis montibus, ut Monte Lupi (deleatur cete, lesura, serra, quae est La Serane, Alesia &c.).

Pag. 4. Lin. 16 ε Calcaris Mons (deleatur S. Lupi) (Esperon et non Espiron) Mons Lupi est in via, qua itur ad Montem Esperon 8 leucis distantiorem.

ζ. La Serrane mons alpinus juxta Gangem oppidum, 7 leucis a Monspelio (dele in medio districtu Montis Calcaris).
η. Hortus dei (hort dieu) (non l’Esperon).
θ. Gramontium (Gramont) semileuca a Monspelio. D[ominus] Hebenstreit, cum ex Africa rediret, videns lucum Gramont dixit se nullibi gentium vidisse tantam plantarum varietatem in tam exiguo loco.
i. Alesia (Alais) undecim leucis a Monspelio distat. Urbs est sita ad pedes Montium Gebennensium, in quorum numero est Mons Calcaris.

Mare distat a Monspelio sesquileuca. Nondum rescire potui, uter ex Manetti et Donati cathedram Patavinam a Pontedera mortuo derelictam obtinuerit.

Hyems ista fuit mitissima. Inter muscos solum bryum floret, quia calor ad sphagni, mnii &c. flores explicandos nimius est seu siccat statim hos flores.

A Messieurs
Messieurs De l’illustre Societé
Royale Des Sciences d’upsal
a upsal
suede

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. (LS, XIII, 111-112). [1] [2] [3]