Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2537 • Carl Linnaeus to John Ellis, 30 May 1759 n.s.
Dated 1759. d 30 Maiji.. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro vero magno,
D[omino] John Ellisio,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus,
Eques.

Heri accepi Tua dona, Librum tuum vere aureum, una cum cista a D[omino] Fothergill; pro priore devotissimas reddo. Ad D[ominum] Fothergill hodie scripsi sub involucro D[omini] Collinsonii, ne Tibi tuaeque crumenae oneri essent.

Nullus dubito, quin in sinu Tuo dudum tranquillum portum attigerit dilectissimus meus discipulus D[ominus] Solander, quem Tuae commendavi tamquam proprium filium curae, quemque iterum verbis, quibus possum umquam devotissimis, commendo. Utinam posset apud vos aliquamdiu morari et a vestra sapientia haurire thesauros eruditionis! Hoc faceret, si vestra regio non ipsi esset nimis chara.

Inclusas, quaeso, mittas ad egregium D[ominum] Garden. Planta, quam a Tuo nomine dixerat, est omnino Swertiae species, nec potest novum genus Ellisiam vocari, quum genus Ellisia, dictum a D[omino] Brownio, omnino sit distinctissimum ab aliis omnibus et nisi semel stabilitum verum genus persistat; nulla erit in Botanicis certitudo. Si vero D[ominus] Garden mitteret novum genus lubenter, hoc ab ipso dicerem Gardeniam. Halesiam, quam misisti, debui assumere, cum novum et distinctum esset. At vero Halesia Brownii falsum est genus, antea a me definitum nomine Guettardae.

Ab altera parte et pagina scripta, quaeso, ostendas meo Solandro, ne onerarem literas nova epistola.

Vale et vive diu felix et me porro ama!

Cum acceperim a Te ipso exemplar aurei tui libelli, illud dabo unico filio meo, et Tui memor vivam!

Dabam Upsaliae 1759 d[ie] 30 Maji.

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London
frijbr[ef]

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 387-388). [1] [2] [3] [4]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 123-124   p.123  p.124.