Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2560 • Jörgen Tyge Holm to Carl Linnaeus, 1 July 1759 n.s.
Dated 1 Julij 1759. Sent from København (Denmark) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro Nobilissimo atque Experientissimo,
D[omino] D[octori] Carolo Linnaeo Equiti aurato,
S[uae] Reg[iae] Maj[estatis] Suec[orum] Archiatro
nec non Professori Med[icinae] et Botan[ices] Upsal[iensi] Ord[inario],
Praeceptori aeternum colendo,
S[alutem] P[lurimam] D[icit]
Georgius Tycho Holm.

Facillime inducaris, Vir Nobilissime, ad credendum, me esse omnium ingratissimum, qui tot tantisque a Te cumulatus beneficiis post meum ex Suecia abitum per tantum temporis intervallum, ne unicam ad Te misi lineolam. Cujus desidiosae literarum intermissionis atque Tarditatis gratiam facias, humillime precor, cum gravidam ejusdem causam ac justam excusationem afferre nequeo, praeter unicam nec eam sat ponderosam, me, videlicet, nihil in Patria hactenus offendisse, quod Tibi referendum judicavi dignum. Hoc quamvis veritati consonum est, diutius tamen differre nequeo, quin de praesenti mea fortuna variisque post reditum in Patriam fatis Te certiorem reddam. Humillimas easdemque immortales in antecessum grates pro immensa in me Benevolentia ac summa humanitate Tibi referens.

Mihi in Patriam reduci mox oblatum fuit iter in Arabiam desertam sumptibus Regiis instituendum; siquidem vero in eodem itinere vicibus et Mathematici et Astronomi et Delineatoris et Naturalistae fungi deberem, me tali itineri totque muneribus omnino imparem mox declaravi. Nullus nostratum hactenus tale iter in se suscipere voluit, recusante quoque D[omi]no Wiedemanno, qui jam Goettingae commoratur. Postea ab initio praeterlapsi anni stipendium accepi itinerarium Regium, in Hollandiam atque Angliam proficiscendi ergo. Cum vero eodem simul tempore, Auctore et Suasore Supremae Aulae Regiae Praefecto, Excell[entissimo] D[omi]no Comite de Moltke (altera, ut vulgo dicitur, Regis Manus ac intimus Consiliarius, ut aliarum Scientiarum atque artium ita quoque Historiae naturalis summus Maecenas atque Promotor, qui ipse haud parcis sumptibus Pulcherrimam studiose conquisivit rerum naturalium Gazam, rarissimis ac pretiosissimis superbentem conchiliis) novum instrueretur Amphitheatrum Oeconomico-naturale Regium, in quo asservanda ac oculis curiosorum exponenda omnigena naturalia nec non oeconomica, uti machinae oeconomicae, instrumenta agriculturae forma minori (vulgo i Modell) confecta. Cui Amphitheatro mox praeficiebar ut Lector et Demonstrator, qui desiderantibus tam naturalia quam oeconomica demonstrarem; qualibet vero Hyeme Historiam naturalem et Oeconomiam publice ac privatim docerem, iis conditionibus, ut duobus proximis annis domi praedicti Amphitheatri adornandi initium facerem (cui omnes meas collectiones naturales dicavi) et simul per aestates Patriam perlustrarem, deinde per duos tresve annos Hollandiam et Angliam peragrarem. Interea vero D[omi]nus Ascanius superiori anno ex itineribus in patriam rediit, qui impensis Regiis iter per plures annos fecerat in exteris, eum in finem, ut Historiae naturalis perfectiorem acquireret cognitionem, tantosque in his studiis fecisse profectus contendit et sat audax magnatibus imposuit, ut plures Professiones publicae Historiae naturalis et Medicinae in Italia, Germania et Russia sibi oblatae fuerint, quarum unam susciperet, si talem hic domi in Patria ei non traderent. Hinc decretum est, ut ad praedictum Amphitheatrum constituerentur duo Professores, alter in Oeconomia alter in Historia naturali. Quoniam autem Ascanius contendit se in oeconomicis minime versatum esse nec Professionem Oeconomiae in se suscipere velle, sed ex Mandato Regio soli Historiae n[atura]li incubuisse. Idcirco Professionem Oeconomiae licet involuntarius in me suscepi. Sic stantibus rebus Oeconomiae me totum addere et Historiae naturalis studium maximam partem missum facere cogor. Licet privatim in quamcumque Historiae naturalis partem auditoribus Collegia dictitare mihi concessum est, liberque ad omnia in Amphitheatro asservata naturalia mihi patet aditus, sive publice sive privatim eadem demonstrare voluero. Publice vero per Hyemem (sc. post reditum ex itineribus) Oeconomiae privatim praecipue ruralem docebo, per aestatem materiam Oeconomicam ex Regno vegetabili desumtam tractaturus, simulque excursiones Botanicas habiturus. Prof[essor] Ascanius publice Mineralogiam et Docismasticam per Hyemem docebit aestate vero Zoologiam. Me absente excursionibus botanicis praeerit, quas etiam incepit me tamen praesente. Gramina et cryptogama non curat, nec secundum species determinat, sed plerumque vel solum nomen Genericum vel nomen vetustum aut usuale allegat vel dicit se nescire nomen. Sequenti mense, volente Deo, iter in Hollandiam adgrediar, an vero in Hollandia aut Anglia vel Gallia Hyemem proximam consumam, non pro certo determinare possum, nec quot annos an tres vel quatuor in exteris commorabor. In praesenti hic Havniae fruor 400 Imperialibus Danicis (circiter 600 Plåtar) una cum ligno necessario pro focis et domicilio sc[ilicet] 6 cameris in Arce Regia Charlottenborg dicta, quae ipsa Metropoli sita, antea fuit Sedes Principum Haereditariorum, sed jam scientiis et artibus dicata est. Quamdiu iter in exteris facio, salarium annuum duplicatum mihi conceditur; adeo ut Deo sit laus, sorte mea sat contentus degam. Ad universitatem Havniensem non proprie pertinemus, sed idem Honos (vulgo Rang) nobis ut Professoribus Regiis a Rege attributus est.

Prof[essor] Ascanius publice dicit Te multos commisisse errores in Tuo Systemate novo. Upsaliamque adire cuperet eum solum in finem, ut Te convinceret de talibus erroribus. Ego vero regessi, quod idem per literas vel scripta publica efficeret, ex quo labore non levem reportaret gloriam. In itinere, quod praeterlapsa aestate feci per Jütlandiam, nil notatu dignum observavi, nec mihi factu facile erat, quoniam nimis festinanter conficiebatur idem iter. Dimidia pars Jütlandiae sc[ilicet] occidentalis inculta ericetis et campis apricis sterilibus constat, ubi interdum per 4 miliaria nec arbor nec domus conspicitur. Plantae in his ericetis crescentes erant fere solae sequentes: Erica vulgaris, tetralix, Vaccinium uliginosum, Myrtillus, Vitis idaea, Oxycoccus, Arbutus, Uva ursi, Lolium perenne, Festuca ovina, Nardus strictus, Juncus bulbosus, Galium palustre, Empetrum nigrum, Lichen rangiferinus. Surculi Populi tremulae, ex vetustis radicibus hinc inde uberius provenientes. Spartium scoparium, Genista tinctoria, pilosa, germanica. Aira coerulea, cujus folia lata ex erica longe prominentia a Bobus avide appetuntur.

In arena mobili, praeter gramina et herbas a Te in Itinere Scanico enumerata, observavi in uno loco ad Oceanum occidentalem Jütiam alluentem, copiosissime in arena nobili provenientem et totum littus cum arundine arenaria occupantem varietatem Tritici repentis maritimam vulgari multo crassiorem et seminibus turgidioribus refertam, culmi internodiis articulatim cum seminibus maturis decidentibus; altero in loco inveni airam canescentem totum litus arenaceum obtegentem, radicibus frequentissimis ad longitudinem fere pedis in arenam mobilem demissis, una cum Rosa spinosissima.

Hisce diebus perlegi D[omini] Prof[essoris] Oederi Introductionem in Scientiam Botanicam in M[anuscripti]s lingua Germanica conscriptam. Hic contendit Generum in Regno vegetabili constitutionem et sanctionem esse impossibilem imo noxiam, et nomina Botanica quoque esse inutilia. Dicit enim, dum nomen per se nihil facit ad cognitionem plantae, sed planta cognoscitur ex attributis suis et loco in systemate assignato, hinc non tantum supervacaneum verum etiam ob nominum numerositatem et frequentiorem mutationem omnino inopportunum est, memoriam tot nominibus onerare, sed aeque bonum esset, numerum et paginam ex Systemate Botanico, ubi afferuntur attributa et Signa & unde planta quaelibet cognoscitur, allegare. Dicit praeterea, quod Genera tamdiu non possunt determinari, quamdiu nondum omnes detectae sunt plantarum species, et ut certum quoddam stabilire genus queam, requiritur, ut persuasus sim. N.B. nulla alia in toto Regno vegetabili planta jam detecta vel posthac detegenda sit, quae ad unam alteramve sub uno genere constitutarum specierum majorem ostendat similitudinem, quam istae species ad se invicem sc[ilicet] congeneres. Quoniam nullum attulit Exemplum suae methodi, ejus mentem ex asse percipere non facile est. Quantum vero intelligere potui ex Introductione ejus, vult construere methodum naturalem, cujus Classium Characteres ex toto plantarum habitu et omnium partium structura desumantur, deinde quamlibet talem classem naturalem subdividat pro lubitu, si possibile, in subdivisiones naturales, sin minus, ope notarum artificialium, continuando tales divisiones ad ipsas species, nullo habito respectu ad certum talium subdivisionum numerum, sive Ordines et Genera, subdivisionibus majoribus nomina imponat, reliquis et inferioribus nulla.

Praeter talem propriam methodum naturalem varias quoque aliorum Botanicorum methodos artificiales sed quam maxime abbreviatas afferat, v[erbi] gr[atia] Tuam Sexualem vel secundum mentem ejus a Staminibus solis, aliam a petalis, aliam a Calyce, aliam a fructu. Ex qualibet tali methodo artificiali tantum allegare vult Nomina Classium et Ordinum, simulque unam alteramve harum subdivisionum, minime vero Nomina Generica sed horum loco numeros, qui respiciant locum Plantae in methodo naturali. Nullas adhuc vidi Figuras Plantarum Norvegicarum, sunt quidem nonnullae harum excusae sed nondum divulgatae. Figuras solas sine nominibus et Descriptionibus primo fasciculatim seorsim edere vult, sc[ilicet] 60 in quolibet tali Fasciculo, post 6. & 8 annos methodicum Catalogum harum Plantarum (NB. tantum in Dania et Norvegia sponte nascentium) divulgare promittit. Hic catalogus contineat praedictas methodos sc[ilicet] naturalem et plures artificiales, Synonyma, Loca natalia, Nomina Incolarum, non tamen debet esse majoris molis, quam ut instar Libri manualis facile crumena capiatur, hujus enim ope plantae Danicae recentes in Loco natali in campis, agris, sylvis &c., examinari et cognosci debent. Proxima hyeme ex Norvegia Hafniam redit D[ominus] Oederus. Postea P[rofessor] Oederus, Prof[essor] Ascanius, D[ominus] Jensenius medicus Nosocomii Regii et ego conjunctis viribus in edendo magno opere Botanico ad Floram Danicam pertinente collaboremus sc[ilicet] quicunque nostrum praesentes fuerint, quem in finem 2-plici vice qualibet hebdomade conveniamus.

Jam demum in lucem prodiit Opus conchiologicum Regenfusii Textu atque Explicatione non a Kratzensteinio sed a D[omi]no Cramero Concionatore aulico confecto. Dum enim anno praeterlapso divulgabatur idem liber explicatione Kratzensteinii illustratus, varia praecipue in Prolegomenis minus apte nimisque dure dicta quibusdam Magnatibus videbantur, v[erbi] gr[atia] quando ostreas in patina mensae imposita jacentes prolixe loquentes et concentum musicum instituentes proposuit, et quod primarium fuit, Translatio Gallica plurimis in locis erat maxime falsa et a Genio linguae Gallicae discedens. Hinc totus primus Textus a Kratzensteinio elaboratus, invito auctore, jussu Regio suppressus est ac omnia exemplaria revocata. Praedictus vero Cramerus, Concionator aulicus, Polyhistor atque bonarum artium (vulgo belles lettres) sat gnarus, summus Orator Germanus, novum jam adornavit Textum. In Prolegomenis enumerantur praecipua Musea naturalia Havniensia, simulque additur, quod haud immerito Lectori mirum videatur, Te in praefatione Musei Regis Adolphi Friderici nullam fecisse mentionem Museorum Daniae, ad minimum Musei Regii, cujus descriptionem dedit Jacobaeus, reliqua vero enumerat D’Argenville.

Primarius tamen labor tam in editione Kratzensteiniana quam Crameriana debetur D[omi]no Spenglero, Tornatori Aulico, natione Helveto. Hic Spengler Vir quidem illiteratus, sed ob magnam animi probitatem, insignem in artibus mechanicis dexteritatem atque habilitatem, et summam in Historiam naturalem propensionem non sat laudandus, selectissimam conchiliorum collectionem conquisivit, quam quotidie novis ex Guinea, India orientali et occidentali, Norvegia et Islandia apportatis auget. Hic Auctores Conchiologicos perlegit, Synonyma atque Figuras auctorum ad Tabulas Regenfusianas addidit, imo descriptiones fere omnes confecit. Conchilia rudiora eleganter purificare et ab exterioribus integumentis immundioribus denudare probe callet, tam ope aquae fortis quam tornando, ultimo tamen artificio conchiliorum multa justo pulchriora ac praeternaturalia evadunt.

De caetero me Tuo Favori de meliori nota commendatum velim meoque nomine Nobilissimae Tuae Uxori charissimisque filiabus plurimam dicas salutem, humillime precor.

Havniae d[ie] 1 Julii 1759.

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VII, 126-129). [1] [2] [3] [4] [5] [6]

upEDITIONS

1. “Af Linnés brevvexling” (1871), p. 344-349   p.344  p.345  p.346  p.347  p.348  p.349.