Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2562 • Nicolaus Joseph, baron von Jacquin to Carl Linnaeus, 28 August 1759 n.s.
Dated 28. Augusti die 1759. Sent from Wien (Austria) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro illustrissimo atque celeberrimo Equiti
Carolo Linnaeo S[alutem] D[icit] P[lurimam] Nic[olaus] Jacquin.

Miro gaudio nec opinantem affecerunt me, quas primo Augusti die ad me datas accepi ante biduum litteras tuas, humanitate plenas, meumque encomium spirantes. Ego, etsi saepius de scribendo ad te cogitassem, supersederem huc usque, occupationibus necessariis impeditus, nec minus verecundia, verum provocatus abs te adeo in mei gloriam hanc deposui, atque illas prodidi aliquamdiu, tantam benevolentiam tuam demereri justo titulo conaturus, dum vivam.

Quam tu Lentem Phaseoloidem suspicaris, est Mimosa inermis Burmanni Plum. p. 7. t. 12. Planta decandra, monogyna calyce pentaphyllo, corolla nulla, adeoque genus distinctum et novum, quod si tu nomini consecrare meo volueris, per me licet, et honorem hunc summum botanicum fero acceptissimum. Mimosa tua inermis Spec. plant. 15. p. 518. est alia ejus species, in horto Malabarico p. 8. t. 32. 33. 34. et p. 9. t. 77., quae est eadem.

Achras charactere fere idem cum Syderoxylo mihi vix videtur. Ego illud novum Systema tuum ignoro, de quo tu loqueris. Utinam consequi hic possum, ubi penuria grandis vel in ipsa bibliotheca caezarea librorum Botanicorum!

Sauvagesiae nectaria cinguntur certissime pilis; centies examinavi, nec his destitutum ullum inveni florem. Examinavi siccum meum exemplar; ibi si adsint et conspici valeant, ad te mittam.

De Conocarpo dicam eandem speciem variare in insulis diversis numero staminum; dantur et hexandri.

Agave subolifera mea videtur esse prima tua in speciebus; est vere hexapetala; habes 1. petalum, 2. stamen, 3. germen magnitudine naturali. An ergo Yucca est? Secunda etiam subolifera tua est alia diversissima species; hanc neglexi examinare; vidi millies.

Brassaeam, Bucephalum, Matthiolam non vidi. Xinenia est Octandra monogyna.

De Aristolochia, quae nova est species, quoad serpentes, multa vera, multa dubia sunt.

Camajonduro est Gynandra polyandra. At ego et hanc et Helicterem et similes, Polyandras monogynas dicerem. Stylus enim ille Stylus non est, verum dumtaxat receptaculum staminum et pistilli in pedicellum elongatum est, ut in Breyniis &c. et revera omnes hae plantae Stylum verissimum habent, germini impositum, ut ex hoc helictere adjuncto judicabis ipse.

Monieria, videtur mihi diversum a Gratiola genus. Brownii descriptio bona. Stamina semper quatuor fertilia. Corallae limbus quinquefidus, lac. oblongis, planis, obtusis, patentissimis, duabus angustioribus ceu labium inferius, sub qua calycis foliolum maximum. Characterem integrum, si cupis, dabo.

Utinam genera nova tua lustrare possem, quo viderem, si qua convenirent meis, ne inutiliter genera conderem! Browniana quidem habeo; ejus enim opus in Jamaica mihi comparavi. Sed tunc jam plurima conscripseram delineaveramque nova illa arbitratus, quae ab illo divulgata comperiebam. Miratus sum virum illum adeo negligenter examinasse plurima; hallucinatus est in sapio, quod est Hippomane tua secunda; in Portlandia, ubi excrementa erucarum pro seminibus delineavit; in Pistiae fructus, quem, credo, illum non examinasse, inque plurimis aliis. Blakeam, quam ego non vidi, dixit mihi Botanicus Jamaicensis nomine Robertson esse nullo modo Syngenesiam.

An Hippomanem emendasti ad Brownianam descriptionem?

Ad qualem correxisti Sisoniam? Est enim Polygama Dioeca. Inermis ex hermaphrodito sterili et fertili, haec habet baccam. Aculeata ex foemina et hermaphrodito sterili; haec habet capsulam non dehiscentem.

An Hernandiae character jam notus?

Quid de Coccolobi Brownii? Omnia Polygoni sunt. Styli, aut tres aut unicus, profunde trifidus. Receptaculum incrassatur in baccam; et calyx evadit succulentus baccamque perficit. Duae species dantur, in quibus solummodo medietatem seminis vestit haec bacca, altera medietate nuda. An igitur distincta vere a Polygono?

Echitis Brownii decem species inveni volubiles omnes; in omnibus est nectarium simile; corolla nihil valet in hoc genere. Aut novum est hoc genus aut omnia vicina confundi oportet. Quod negat plurimorum habitus generalis.

Datur familia numerosa ad Periplocam et proxima accedens; filamentis duobus ex eodem puncto, igitur omnino decem. An ad Decandriam amandandum? An dicendae Periplocae decandrae? Videntur mihi hujus generis esse hort. Malab. p. IX. t. 11. 12. 13. 15. Plum. Amer. 81. t. 95. Burm. Plum. t. 27. f. 2. et alia apud alios.

Justicia cum Dianthera unum genus oportet esse; sola enim binarum antherarum in eodem filamento differentia est levissima; dicetur igitur Diantherarum cohors a me Justicia floribus diantheris &c.

An Sisyrynchium ante floris explicationem est gynandrum? An Euphorbia sp. pl. 12. est talis? Examinastine vivum florem? An Lobeliae sp. pl. flores examinasti? Nunquid est pentandra et diversum a reliquis genus? Examinanti mihi sic visum est.

Scurrula tua estne Scurulla Brownii?

Petiveria in America perpetuo est octandra.

Si Cassytha tua est triandra vere, est diversum genus a Cuscuta Pluk. Alm. t. 172. f. 2., quae est enneandra, et Laurus flori valde similis; haec folia nulla habet; caeterum satis convenit. Hoc mihi indica!

Dalechampia est monaeca monadelpha. Hallucinati sunt omnes in hac.

Hippocratea est triandra, monogyna.

Zabucajo Pisonis est genus novum pulcherrimum in Poly. Monog.

Paco-caatinga Marcgravii est Alpiniae species.

Caraguata-acanga Pis. est nova Bromeliae species.

Fruticulus est Dillenii Elth. tab. 123. Est novum genus in Pent. mon.

Cucumis Burm. Plum. t. 23. et tab. 22. sunt duae species generis novi, quod Anguriam dicam, in Monoecia Diandria.

Besleria cristata videtur novum genus.

Capparides Burm. Plum. pag. 61. sunt Breyniae.

Visci arborei Pluk. Alm. 390. t. 117. f. 6. florem mitto tibi. Videtur mihi novum genus.

Chondrilla Plum. Cat. pl. Amer. p. 10. Burm. t. 86. f. 1. est in Syngenesia N. G.

Si indices mihi, quo pacto fieri possit, ut mittam ad te semina Americana plurima, lubenter faciam. Etiam habeo siccas herbas aliquot floresque in spiritu vini optime conservatos. Ad me scribetur titulus, si ulterius me tuis litteris decorare dignaris, chez Mr. Leopold Erndl Medecin de líhospital des Bourgeois, vel etiam, si simul ad Swietenium scribis, ipsius litteris includi meae poterunt. Opusculum aliquod edere meditor, ubi otium fuerit. Si quae auctorum nomina habes, quae novis generibus imponi possint, mecum communices. Tua humanitate amoreque in Botanicen fretus, consilia, quod jam nunc facio, petere abs te tua sagacissima pergam semper. Propalari in genere, quae ad te scribo, non veto, modo per haec actum agere in novo opusculo meo videri non possim. Offero tibi hic aut genus novum Europaeum aut novam valde diversam Gentianae speciem; si sic est [...], ut placuerit tibi, potes, nec enim immiscere Europae Americanis volo. Florem etiam mitto et exemplar integrum.

GENTIANA

Cal. Spatha monophylla, subovata, concava, obtusa, superne tribus dentibus instructa, suberecta, univalvis, longitudinaliter fissa, marcescens. Perianthium aliud nullum.

Cor. monopetala. Tubus brevissimus. Limbus 5-fidus, laciniis oblongis, planis, subacutis, patentibus, calyce multo longioribus marcescentibus.

Stam. Filamenta quinque, subulata, patentia, corolla fere duplo breviora, cujus inserta tubo. Antherae lanceolato-oblongae, acutae, magnae, erectae.

Pist. Germen oblongo-ovatum, magnum, quadrisulcatum, erectum, desinens in stylum subulatum, longitudine corollae. Stigma bifidum, laciniis oblongis, obtusis.

Per. capsula ovata, quadrangularis, stylo obtuse acuminata, unilocularis.

Sem. plurima, subrotunda, compresso-plana.

Habitantem vidi copiose circa Arborosum, quae oppidum est in comitatu Burgundiae, in declivi pratensi montis ad viam publicam, quae Lugdunum ducit. Planta elegans tota nitidissima. Radix perennis, teres, horizont. semipollic. diametro, odore ingrato, sapore amaro, cortice fuliginei coloris striis transversis. Caulis simplex erectus, tripedalis, ad angulum rectum e radice enatus. Folia inferiora opposita, ovalia, utrinque acuminata, quinquenervia, infima octopollicaria, petiolis ad caulem in vaginam unitis. Sub verticillana vero ovata, amplexicaulia, ad basin concreta. Flores flavi, inodori. Pedunculi pollicares, uniflori, circiter octo in quaque axilla simul orti ex nodulo incrassato ceu pedunculo communi, foliolo uno alterove armato, hinc verticillos referentes. Verticilli fere quatuor, caule terminato flore unico erecto in pedunculo elongato. Caulis annuus. Vale, meque tuis adnumera!

Dabam Viennae in Austria 28 Augusti die 1759.

aux
Messieurs
Messieurs de la Societé Royale
des Sciences
à
Upsal
en Suéde.

upSUMMARY

Nicolas Joseph JacquinJacquin, Nicolaus Joseph, baron von
(1727-1817). Dutch. Botanist. In
1755 at the order of emperor Franz I of
Austria he went to the Antilles and
South America. In 1763 he became
professor of mineralogy and chemistry at
Chemnitz, later professor of botany at
Vienna and director of the botanical
garden at Schönbrunn. Correspondent
of Linnaeus.
expresses thanks for a letter received two days earlier (1 August 1759)Letter L2573 and admits that he had considered writing to Linnaeus for some time but had not had time to do so.

Jacquin confirms that Lens phaseoloides mentioned by Linnaeus really is a Mimosa and refers to a plate in a work by Johannes BurmanBurman, Johannes (1707-1779).
Dutch. Botanist, professor of medicine
in Amsterdam. Close friend of Linnaeus.
Correspondent of Linnaeus.
(Linnaeus refers to Burmanís Rariorum Africanarum plantarum, ad vivum delineatarum, iconibus ac descriptionibus illustratarum decas prima-[decima]Burman, Johannes Rariorum
Africanarum plantarum, ad vivum
delineatarum, iconibus ac
descriptionibus illustratarum decas
prima-[decima]
(Amsterdam
1738-1739).
); however, it is a new species and he wouldnít mind if Linnaeus gave it the name Jacquinia. Then, Jacquin answers Linnaeusís questions with much additional information.

Jacquin regrets that he has been unable to acquire the new edition of Systema naturae (Jacquin refers to the 10th edition, 1758-1759)Linnaeus, Carl Systema
naturae
, 10th edition (Stockholm
1758-1759). Soulsby no. 58.
but goes on to blame Patrick BrowneBrowne, Patrick (1720-1790).
Irish. Botanist who made six voyages to
the West Indies. In 1756 he published
The Civil and natural history of
Jamaica
(1756). Correspondent of
Linnaeus.
, whose work on Jamaica (Jacquin refers to The Civil and natural history of JamaicaBrowne, Patrick The Civil and
natural history of Jamaica: in three
parts: containing, I. An accurate
description of that island [...] with a
brief account of its former and present
state, government, revenues, produce,
and trade: II. A history of the natural
productions [...] native fossils [...]:
III: An account of the nature of
climates in general, and their
different effects upon the human
body
(London 1756).
) he had acquired, for negligent and incorrect examinations and descriptions of several species, in many cases leading Jacquin to believe them to be new but which had already been published by Browne. Jacquin also asks for Linnaeusís observations on details in some species treated by Linnaeus in his letter or in publications.

Jacquin offers Linnaeus seeds, dry samples and preparations in alcohol of plants collected during the journey to America and gives instructions on where Linnaeus should send letters and material intended for Jacquin. He is very eager to continue the exchange of information.

The letter ends with a thorough scientific description of a species of Gentiana found near Lyon.

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VII, 174-175). [1] [2] [3]