Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2614 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 22 November 1759 n.s.
Dated 1759 die 22 Novembris. Sent from Uppsala (Sweden) to (). Written in Latin.

Viro Illustrissimo,
D[omino] D[octori] FR[ANCISCO] de SAUVAGES,
Sui amicissimo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
C[arolus] Linnaeus,
Equ[es].

Ignoscas, vir suavissime, quod iterum hisce tibi molestus. Nequeo me obtemperare, quin grates tibi devotissimas reddam pro pulcherrima Insecta, quae mihi per D[ominum] Gouan procurasti, et quae accessere, postquam ego nihil minus quam ea amplius videre speraveram. Inclusas litteras, quaeso, tradas egregio juveni cum sincera mea gratiarum actione.

Prodiit hisce diebus 4tus tomus Amoenitatum, qui continet sequentes dissertatiunculas:

Plantae officinales
Censura simplicium
Canis domesticus
Stationes plantarum
Flora Anglica
Herbarium Amboinense
Cervus Rheno
Ovis
Mus Porcellus
Horticultura academica
Chinensia Lagerstroemiana
Centuria I Plantarum
Centuria II Plantarum
Metamorphosis Plantarum
Somnus Plantarum
Fungus Melitensis
Flora Palaestina
Flora Alpina
Calendarium Florae
Flora Monspeliensis
Fundamenta valetudinis
Specifica Canadensium
Acetaria
Migrationes avium

Hisce diebus prodiit dissertatio:

1. Pugillus Plant[arum] Jamaicensium
2. Flora Jamaicensis
3. Generatio ambigena

In dissert[atione] de Generatione ambigena demonstrare volo, quod substantia cerebri, medullae specialis, et systema nervosum a matre prodeat; corpus vero vasculosum et fibrosum a patre; et quod idem est in regno vegetabili, substantia medullaris a planta femina, corticalis a planta mare. A posteriori hoc manifestum est. Sed quomodo hoc fìat, altioris indaginis est, quod nullus hodie explicet, si non summus SAUVAGESIUS.

Multum profecto me optimo amico debere fateor, qui mihi amicitiam comparavit D[omini] Jacquini, a quo litteras habui plurimas, easque vere aureas, rarissimis observationibus botanicis madentes. Ille mihi explicavit pleraque obscura genera Plumieriana, quae nullus post Plumierum viderit. Habet ille plurima nova genera, et inter haec etiam Camojonduram ipsi dictam, quam solus Hernandes delineavit, cujus figuram adeo paradoxam nunquam intueri potui sine summa admiratione, cum flos perfecte referat pedem leonis aut aquilae.

Hoc anno, post tot annorum laboriosa tentamina demum obtinui fructificationem Nitrariae Schoberi, quae in Florae Sibiricae Gmelini tomo secundo ad finem sub Osyride proposita est; cujus florem nullus in Europa viderit, licet in omnibus Hortis occurrat; nec ego obtinuissem, nisi adjecissem ei sal culinare. Planta est diversissimi generis ab omnibus aliis, calyce 5 phyllo, petalis 5, staminibus 15, pistillo 1, drupa monosperma, nucleo 3 loculari.

Explicarunt nostrates, qui fiat, quod in trunco Pini duplex sit substantia lignea: exterior alba mollis; interior magis fusca et resinosa; sed substantia haec alba in aliis arboribus constat multis circulis annotinis (dum transverse dissecatur truncus), in aliis paucis. Pini rami verticillatim prodeunt; pro singula anno singulus verticillus. Quot verticilli ramorum fuere in arbore, totidem etiam sunt circuli annotini in ligno. Si, ex. gr., 20 ramorum verticilli, a radice sursum numerando, delecti sunt; etiam interior substantia resinosa constabit totidem annulis annotinis; si 40, etiam 40 annulis resinosis, et sic porro. Ideoque, quum in apricis rami arboris diutius permaneant, sequitur, quod etiam ligni substantia mollior erit copiosior; contra in locis angustioribus natae arbores.

Ante aliquot annos in Suecia grassabatur nimbus endemicus, qui magnam stragem intulit rusticis. Hujus notae erant: spasmo occupabantur primo digiti manuum et pedum; dein manus, genua, cubiti contrahebantur summa vehementia; demum dorsum, ultimo et collum flectebatur, dum periebant. Spasmi hi tanta vehementia et tam horrendo dolore infestabant, ut clamabant tanquam in igne projecti; rediit paroxysmus multoties de die. Infestat:

1o Homines tantum rusticos o
2oTantum autumno
4o Raro etiam domestica animalia adgreditur.
5o Durat saepe per 2 seu 5 menses.
6o Si unus eo laborat, brevi plerique, si non omnes, in domo laborabunt.
7o Tangit tantum Scaniae, Blekingiae, Hallandiae, Smolandiae et Westrogothiae incolas, nunquam regiones et provincias magis boreales.
8 o Morbus non est contagiosus.

Germani vocant eum Motus spasmodicos convulsivos, ni fallor. Quo cum refers? An vobis etiam innotuit?

Upsaliae 1759 die 22 Novembris.

upSUMMARY

Not yet available