Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2617 • Nicolaus Joseph, baron von Jacquin to Carl Linnaeus, 14 November 1759 n.s.
Dated 14. Novembris 1759.. Sent from Wien (Austria) to Uppsala (Sweden). Written in Latin.

Viro illustrissimo celeberrimoque Carolo Linnaeo Equiti
Salutem dicit plurimam
Nicolaus Jacquin.

Ad ultimas tuas respondi mensis praeteriti die 24; tuam exspecto responsionem avidissime, quam ceu oraculum consulere liceat. Tu, quaeso, importunitati meae ignoscas, si toties interpellem te, negotiis forte occupatum aliis, atque interpellare, si porro in animum induxerim. Noscas, velim, esse me discipulum tuum, non quidem ex ore, qui tuo didicerit quaecumque sapit in Botanicis, verum qui in libris eruditis tuis tanquam e fonte doctrinam hauserit uberrimam, nullo alio usus praeceptore, Royenum si forte per paucissimos menses excipis. Indulge igitur, si quid errem, et instrue!

Gerascanthus Brownii estne cordiae species? Suadet flos, etsi cordiae inveni speciem novam semper hexandram, tuamque 2. plerumque hexandram, rarissime pentandram, gerascanthum perpetuo pentandrum. Hujus autem non licuit videre fructum. Cordiae calyx incrassatur, nitidus evadit, et in drupam veram mutatur, inferne nuci accretam, superne liberam.

Bourreriam non invenio in generibus novis tuis. Mihi tamen N[ovum] G[enus] videtur, et a Varroniis distinctum, ad quod nova a me reperta species facit non parum. An forte Ehretiae species?

Verbera tua 6ta est vere tetradynama, capsula quadriloculari, 4. sperma. Estne igitur Verbena et non potius N[ovum] G[enus]?

Piper tuum 12. adhibetur, ut destillatione aqua fiat aromatica, ad odorem. Si siccam habes, frica folia et obfac; diu enim conservant fragrantiae partem.

Boerhaviam Browniii utramque perpetuo diandras inveni ubique, examinavi sexcenties. Cur tu igitur in Monandria locas? in triandria Brownius?

Hirtellam tuam suo loco reposui. Nullo modo Brownii Antidesma est Hirtella tua, nec convenit haec cum Burmanni icone et descriptione.

Irsiolas Brown. ad Cissum amandavi.

Convolvuli et Ipomaeae indices, quaeso, mihi veram differentiam; hic enim caecutio, et invenio nullam.

Myrstiphyllum non video in novis generibus.

Sequitur Classis mea pentandra, ordinis Monogyni; si qua animadvertis aut nomina generica apta invenis, mecum communices velim; horum enim premor inopia.

Heliotropii N. Sp. 1.

Tournefortiae N. Sp. 2.

Robinsonia cal. et cor. 1 petala. filam. 0 antherae didymae. capsula 1 locul. 2 valv. semina scobiformia.

Convolvuli et Ipomeae aliquot N. Sp.

Rondeletiae N. Sp.?

476 – – – N. G. cal. 5. ph. superus. cor. hypocrat. longa. caps. 2 locul. 2 valv. 2 sperm.

231 – – – N. G. cal. margo integer. superus. cor. infund. tubo breviss. caps. 2 loc. 2 val. 2 sp.

221 – – – N. G. cal. 1 phyt. minim. superus. Cor. 1. pet. tubo longius, laciniis linear. Caps. 2 loc. 2 valv. polysp.

Portlandia Brownii et alia species hexandra.

288. – – – N. G. Lobelia 1. tua.

346. – – – N. G. cal. 1 phyll. tubulos. sup. cor. hypocrat. longiss. Drupa. Nux 5 locul. sem. solit.

Psychotriae 3. spec. duae novae et Brown. 2da.

Chiococca Brown.

432. – – – N. G. an Butneria Brown. 2. spec. armata et inermis.

183. – – – N. G. cal. color. 1 phyl. minim. superus. cor. tubulosa. Bacca 5 locul. polysp. videtur. Halesia Brownii huc pertinere ex habitu et ex descriptione forte imperfecta. 2 spec.

15. – – – N. G.? parasiticus frutex, incomplete descriptus.

246. – – – N. G. cal. 1 phyll. minim. super. cor. 1 pet. tubo breviss. lacin. lanceol. long. semireflex. bacca uniloc. polysp. 2. spec.

Morindae N. Spec.

Conocarpus 1. et 2. tuae an 1. folia ad basin supra petalum in utroque latere instruuntur glandula, examines, velim. Ego enim specimina nulla attuli, et neglexi animadvertere in 2. sp. sic obtinet.

Solani 5. spec. novae.

Bourreriae sp. 2.

Warroniae sp. 7.

459. – – – N. G. Cal. 5 phyll. cor. infundibul. stigma bifidum canaliculatum. bacca 2 sperm.

Ehretia Brownii.

368. – – – N. G. cal. 1. phyll. cor. infund. calyce 3-plo longior stigm. capit. bacca turbinata, 1 locul. polysp.

Chrysophyllum 3. spec. et 3 variet.

225. – – – N. G. ad 1 phyll. parv. cor. infund. longiss. bacca 1 loc. 1 sperma.

376. – – – N. G. cal. 1 phyll. campan. parv. cor. hypocrat. longa. pericarp. subr. didym. coron. dentibus calycinis, calyci aucto accretum, 2 locul. 2 sperm.

130. – – – N. G. flores collecti in globos. cal. 0 at paleae. cor., infundib. an bacca?

86. – – – N. G. Achras 5ta Brownii. cal. 10 phyll. cor. campanul. squamis 5 filiformib. ante divisis limbi bacc. 5 locul. 5 sperma. Non est Plumieri sapota, ut male cogitaram in hunc usque diem; illam recte Loeflingius gen. 1093. mire illusit autoribus sapotae nomen.

213. – – – N. G. cor. infundib. corollar. squamis stam. munientib. serratae. drupa. nux. 1. locul. 1 sperm. sp. 2. Pselliospermum aut, si mavis, Jacquinia, conditione, qua tu ante me publices, alias non. 3. spec.

Rhamni sp. 4. novae et 2dae Brownii.

114. – – – N. G. cal. 5 phyll., auctus squam. 2 et appendice longo perpendicul. petala 5 reflexa. styl. 0 stigma 4-drangul. an bacca? parasitica arborum.

Hederae. N. Spec. est Burm. Plum. t. 148., quam diversam judico a Brownii Arabia. Sauvagesia.

130. – – – N. G. cal. et cor. pentapetala, difformes. glandul. nect. 1. magna. stam. difformia, antherae geminae in singulo. caps. trisulcata, 1. locul. 3. val. polysperm.

Chaetaea N. G. cal. 1 phyll. 5-fidus. cor. 5 petala, terminata in setas. nect. 1 phyl. campanul. term. in setas 5. capsul. 5. aculeatae, uniloc. monosperm. omnino dehisc.

Achyranthis sp. n.

479. – – – N. G. cal. 5 phyll. cor. 0 nect. 1 phyll. campanulat. stam. extra nect. anth. 3 lobae. germen 5 lobum. Stigma 5 crenatum. Fructum non vidi. Habitus Hibisci malvavisci.

Rauwolfiae 3 spec.

Cerbera 3. tua.

Echitis spec. 10.

Plumeriae sp. 1. et 2. tuae et 2. novae.

Cameraria 1. tua.

Tabernaemontanae spec. 3. novae, et 1. et 2. tua.

Gynandria

Orchides spec. 2. nov.
p. 360. – – – N. G. 5. spec.

– – – N. G. Epidendrum tuum sp. pl. 7.

– – – N. G. 8. spec. inter quas Burm. Plum. fascicul. t. 182. f. 1. t. 180. f. 1. t. 176. f. 3. t. 171. f. 2.

– – – N. G. 2. spec. quarum una Burm. Plum. t. 184 f. 1.

– – – N. G. 2. spec. quarum una Burm. Plum. t. 179. f. 2.

Passiflora n. spec. 3.

Aristolochiae n. spec. 4.

Pistia

Helicteris n. spec. 3.

Codone N. G. Camajonduro incolis.

Arum Plum. amer. t. 59. 55. et t. 62.

Triandria

353 – – – N. G. cal. semitrifid. persistens. cor. 1. petal. semitrifid. crassa. styl. 1. bacca 6 locular.

Hippocratea tua

Hirtella tua

Tamarindus tua

Comocludia Brownii et n. spec.

Hapalanthus N. G. cal. 3 phyll. pers. cor. 3 petala. fil. bracteata. Stigma penicillif. caps. 2. loc. 4. sp. 2. valv.

Iris n. sp. Xiphion Plum. spec. 8.

Hexandria

Bromelia Karatas Plum. n. spec. Caraguata-acanga Pis. bras. Septembri hic fructus maturos tubil.

Tillandsiae 1. 2. et 4. tuae et n. spec.

radescantiae n. spec.

Terebinthus Brownii. An Pistacia tua 6ta?

Agave illa sobolifera, cujus florem ultimo tibi misi, ut videre potes ex icone et ex flore ipso, germen habet inferum, at stigma ingens.

Campylosiphon n. g. parasitica. cal. 6 phyll. cor. hypocr. tubus 4 pollicaris, varie incurvus. Limbus 6-fidus, stellatus. Fil. vix ulla. styl. 1. stigma 2dum; fructum non vidi.

Achrus tua.

Loranthi spec. 5. scurrula Brownii et mea certe est Loranthus.

Dedi Legato regis tui semina, qui brevi ad Comitem Tessin illa curabit mitti. Tu itaque illum fac hujus negotii gnarum, ut accipias. Ut spica dicatur talis, oportetne flores semper esse omni prorsum pedunculo destitutos? In Gynandris, quid intelligis per vagas spathas? Quid si spatha singula fulciat florem, nec dentur aliae? Quid per Spadicem simplicem? Quid si planta ramosa ipsa spicas gerat terminales plures in ramis? Ubi tum spadix? Quid spadix in Burm. Plum. t. 180. f. 1.? Pedunculi sic dicti sunt articulati, spathis vestiti. Vale et fave!

Dab[am] Viennae 14 Novembris 1759.

Character Craniolariae tuus genericus estne factus ad spec. 1.? Ehretii tab. hic non habentur. Inveni Craniol., quae descriptionib. spec. 1. satis conveniunt; in generico vero charactere differt valde. Flos hic adjunctus est Gynandri n. genus p. 360. [a][a] : MS1 Character ... 360. [added
in the margin
]

[Address]
à
Messieurs
Messieurs de l’Academie
Royale des Sciences
à
Upsal
en Suéde.

upSUMMARY

Nicolaus Joseph JacquinJacquin, Nicolaus Joseph, baron von
(1727-1817). Dutch. Botanist. In
1755 at the order of emperor Franz I of
Austria he went to the Antilles and
South America. In 1763 he became
professor of mineralogy and chemistry at
Chemnitz, later professor of botany at
Vienna and director of the botanical
garden at Schönbrunn. Correspondent
of Linnaeus.
asks Linnaeus to be patient with his questions, since the works of Linnaeus are the main source of Jacquin’s knowledge in botany. He is very sincere and eager in his request that Linnaeus should tell him of mistakes, omissions and other defects that he may discover in his work.

After about ten detailed questions and remarks on plants that were discussed in previous letters (Letter L2562, Letter L2573, Letter L2590, Letter L2597, Letter L2612), Jacquin demonstrates to Linnaeus his treatment of the classes Pentandra, Gynandria and Hexandria.

Jacquin tells Linnaeus that he has handed the Swedish ambassador in Vienna some seed material that is to be forwarded to Linnaeus, and asks that Linnaeus should warn the persons concerned in Sweden that this is due to arrive.

The letter ends with some terminological remarks: What is meant by vagae spatae? by spadix?

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, VII, 178-179). [1] [2] [3]

upTEXTUAL NOTES

a.
MS1 Character ... 360. [added in the margin]