Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2622 • Carl Linnaeus to John Ellis, 6 November 1759 n.s.
Dated 1759 d 6 Novembr. Sent from Uppsala (Sweden) to London (Great Britain). Written in Latin.

Viro Nobilissimo,
D[omi]no Jo[hn] ELLIS,
Esqu[ire],
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus,
Eques.

Dudum est, quod ad Te literas dedi vel ex Te habui. Incipio. Inquietus nunc Tuas exspecto, ut sciam, quod valeas et etiamnum me ames. Legi nuper Act[a] Angl[ica], 50, vol. 2, in quo vidi aureum Tuum documentum de Balanis, tam egregio viro dignissimum. Misi sub primis diebus Aprilis D[ominu]m Solandrum ad vos, at ille ab eo tempore haesit in extrema Scania versus Elsingoram. Nescio, an morbo correptus, ut ipse scribit, vel metu belli non ausus se committere navibus. Cum eo scripsi ad Te et Amicos. Et exspectavi quotidie, quod ad vos accedens mihi narraret vestrum statum. Nuper itidem scripsit se intra octiduum apud vos fore.

Ego interim edidi tomum quartum amoenitatum academicarum, qui propediem a prelo exibit, et primo vere, si Dei placeat, dabo tertium tomum Systematis de Lapidibus acturum.

D[omi]nus Forskåhl, egregius meus discipulus, nuper constitutus Professor Haffniensis, impensis Regis Danorum, sub auspiciis proximi anni adibit Cap[ut] B[onae] Spei et Arabiam Felicem; quem si servet Deus t[er] O[ptimus], ab eo plurima curiosa exspectatare licet. Certe in Historia Insectorum excellit, nec in reliquis Historiae naturalis partibus deficit. Rediit D[ominus] Bierchen a vobis innumeris beneficiis mactatus. Sed nondum cum eo confabulari licuit, cum haereat Holmiae ab aegris detentus.

In dissertationibus propediem edam Genera morborum, Aerem habitabilem, Floram Jamaicensem, Suam Porcum, Anthropomorpha, Generationem divocam. In hoc ultima ostendam solum cerebrum cum medulla dorsi a matre provenire, corpus vero ipsum a patre.

Nulli hoc tempore scribunt praeter vestrates, qui quotidie nova porrigunt et delegunt.

Devotissima mea dicas D[omino] Edwardo, qui ad me misit aureas suas tabulas Avium similiumque. Apud vos totus orbis in nuce sese offert.

Regina nostra curat jam vivis coloribus delineare Insecta sua, quae adeo pulchra evadunt, ut nihil supra. Insectorum, praeprimis Papilionum, ejus collectio est vere stupenda. Jam ultra 60 absoluta sunt et intra annum integrum, ut spero, omnia.

Clerckii tabulae insectorum tomi primi prodiere. Continent ultra centum phalaenas nostras vix apud alios occurrentes vel vix ab aliis delineatas. Sunt et hi vivis coloribus.

Rescribas, quaeso, quanto ocyus cum Tuis suavissimis mihi semper carere nequeam.

Dabam Upsaliae 1759 d[ie] 6 Novembr[is].

Quaeso, ne aegre feras, quod Tibi molestus Tuaeque crumenae oneri sum inclusis literis ad Dominum Guy, notissimum Cancri cura Virum. Ille ad me misit 2 pisces aureos Chinensium vivos. Nesciebam, qua ratione alias dirigerem literas et gratiarum actiones, ut in ejus pervenirent manus. Tuo sigillo, quaeso, eas claudas.

To
Mr John Ellis
Esqu[ire]
London

upSUMMARY

Not yet available

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (LS, XVII, 389-390). [1] [2] [3]

upEDITIONS

1. A selection (1821), vol. 1, p. 124-127   p.124  p.125  p.126  p.127.