Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2666 • Carl Linnaeus to François Boissier de La Croix de Sauvages, 8 January 1760 n.s.
Dated 1760 die 8 Januar.. Sent from Uppsala (Sweden) to (). Written in Latin.

Viro illustri,
D[omino] D[octori] FRANC[ISCO] de SAUVAGES,
Amico optimo,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
Car[olus] Linnaeus,
Equ[es].

Accepi pulcherrima tua Gramina, ad quae respondere mihi gratissimum erit.
1. Scirpus romanus omnino.
2. Arundo. Hanc non novi ex specimine. An Arundo fontis? Neque possum videre, num stamina sunt 2 s[ive] 3; An alte excrescat? An caule lignosa?
3. 4, 5. Desunt.
6. Agrostis alba omnino.
7. Holcus mollis, Syst. Nat., edit. 10ma. Gr. commune longius, radicatum majus. CB.
8. Agrostis stolonifera.
9. Nondum explicatur, ut eruere nequeam.
X. Poa angustifolia.
10. Poa rigida. Panicula lanceolata subramosa, spicul. alb. secund. Roy. 62.
11. Poa pratensis.
12. Bromus pinnatus.
13. Festuca rubra.
14. Bromus arvensis, idem cum 17.
15. Poa aquatica, ut videtur; tum caulis erit humanae altitudinis.
17. Bromus arvensis, ni fallor.
18. Poa nemoralis.
19. Festuca ovina.
20. Festuca ovina, id.
21. Bromus squarrosus omnino.
22. Bromus secalinus; varietas Oleri Bromus secalinus dicta.
23. Lolium perenne.
24. Lolium perenne, id.
25. Lolium. Nescio, an varietas sit priorum 23, 24; an species distincta, quod mihi magis verisimile videtur. Est Gr. loliaceum, angustiore folio, et spica tereti angustissima. Scheuch. Gr. 28.
26. Triticum, idem cum no 28.
27. Triticum junceum. Syst. Nat., edit. 10ma Cent. plant. 15.
16. Triticum maritimum. Gr. loliaceum, panicula ramosa, maritimum. Scheuch. Gram. 274. Rarissimum Gramen; mihi antea nunquam visum, paucis cognitum.
28. Triticum. Gr. loliaceum, corniculatum, latifolium, spicis teretiusculis angustis et glabris. Scheuch. Gr. 36.
29. Triticum junceum, idem cum 27.
30. Alyssum pinnatum. CB. Est mihi nova species, quam apud nullum authorem potui detegere. Miror, unde habueris. Si poteris obtinere semina, quaeso, ea seras, plantam delinees, describas et Actis eruditis inseras. Certe si velles mihi semina aliquot mittere, essent inter omnia gratissima. Non possum videre, utrum stamina gerant dentes necne. Ex silicula aperte constat esse Alyssi speciem.
31. Scabiosae arvensis forte pygmaea varietas!
32. Saxifraga, an Rotundifoliae varietas? Sic videtur ex floribus; sed folia caulina differunt. Qualia sint folia radicalia ignoro.
33. Primula Auricula, ut sponte provenit.
34. Gentianae Bavaricae forte varietas magnis floribus. Non respondet exacte meis speciminibus; videtur facta ex loco grandiflora.
35. Vicia lathyroides, cujus pulchra figura apud Hermann,in Paradis Batav.
36. Vicia Narbonensis

Frigus horrendum hodie apud nos regnat, quod 30 gradus supra punctum congelationis adscendit. Heri erat gradus frigoris 31 ½ Upsaliae ex nostro thermometro, quod respondet 25: 60 infra 1 in thermometro Fahrenheitiano.

Prodiere Commentaria Petropolitana, tom. 4, anno 1758, in quibus: Mus moschiferus, Capra Ammon, Animal Moschus, descripta: Boerhaave, De cohaesione solidorum in corpore animali.

Caeterum quaestio, Quae caussa proxima mutans corpus foetus a matris applicatione manus, et Krause, qui affirmat, et Raederer, qui negat, uterque obtento praemio, prodiit Petropoli.

Alia, Aepino authore, oratio De Similitudine vis electricae atque magneticae, Petropoli:

Alia, Petropoli, oratio De Telluris mutationibus.

Alia oratio, Petropoli, De Origine Lucis cum nova Theoria colorum prodiere.

E Norvegia nuper habui diu quaesitas Conchas Ammonis, quas omnes petrificatas viderunt; at earum testas neque Rumphius, Loeflingius, Argenville, Buonanpus, neque alii. Sunt animalia in hisce diversissima a reliquiis conchis, et gerunt fìguram hanc adpictam.

Caeterum altera earum testa perforata est foramine, per quod tendo muscularis exit, affixus corpori solido, unde ex eodem loco se nunquam movere possunt.

Semina aliquot Amaranthorum mitto, ut, si quae horum tibi deficiant, poteris in horto tuo proprio serere. Praesertim Amaranthus polygonoides meretur intueri.

Video ex novellis Adansonum arma sua contra me acuere, ut satisfaciat Jussiaeo, quem ego omni cultu prosecutus sum; nec intelligo, cur sit mihi contrarius.

Totus sum in conscribendo tomum 3um Systematis, de Lapidibus.

Nihil porro novi. Tu vale et vive diu felix!

Dabam Upsaliae 1760 die 8 Januar[ii].

upSUMMARY

Not yet available