Documentation

Letters

-Search for letters
-Search in texts

Manuscripts

Editions

Links

Contact

C18

Link: linnaeus.c18.net/Letter/L2670 • Carl Linnaeus to Johannes Burman, 1 January 1760 n.s.
Dated 1760 d. 1 januarii. Sent from Uppsala (Sweden) to Amsterdam (Netherlands). Written in Latin.

Viro Illustri,
D[omino] D[octori] JO[HANNI] BURMANNO,
Benefactori,
S[alutem] pl[urimam] d[icit]
C[arolus] Linnaeus.

Tuas iterum gratissimas habui, in quibus video Te feliciter ad finem exoptatam perducere stupendum opus Plumieri, de quo Tibi et orbi Botanico gratulor.

Si accedat Filius Tuus doctissimus, curabo, ut lingua Latina tradantur singula.

Nihil quidquam adhuc audivi de fasciculo a Te misso; nec potuit navis accessisse; cum Inspector Telonii curam gerat rerum mearum; et ejus sub oculis merces omnes Holmiam accedentes debent exonerari.

Numquam satis deplorare possum jacturam tot pulcherrimorum bulborum, tot rariorum plantarum, quibus me beare voluisti, quam numquam reparare possum.

Accepi hisce diebus numerosa insecta e variis Europae partibus missa, quibus nomina imponam et secundum numeros adscriptos remittam, remanentibus apud me ipsis insectis; sic etiam crescit mea collectio insectorum indies.

Tab. f. 1.Viscum aphyllum, baccis aureis umbilicatis. Dicendum Viscum caule aphyllo, spicis trifidis forte idem cum Visco parasitico geniculato aphyllo, ramulis compressis oppositis. Brown, Jam. 357. Sloane Jam. t. 201. f. 1. Adeoque Viscum opuntioides. Sp. pl. 1023.

f. 2. Viscum portulacae foliis, baccis croceis racemosis. Plum. Viscum parasiticum ramulis verticillatis, foliolis obovatis trinerviis, baccis tridentatis Brow. Jam. 356. Viscum verticillatum Sp. pl. 1023 dicendum Viscum caule verticillato, foliis obovatis trinerviis obtusis.

f. 3. Viscum foliis buxi luteis, baccis niveis racemosis. Viscum fol. obovatis, racemis later[al]ibus. Sp. pl. 1023sed varians baccis niveis, ut puto; nihil tamen certi statuo.

f. 4. Viscum aliud racemosum, foliis latissimis. Dicendum Viscum foliis ovatis venosis, spicis axillaribus utrinque quaternis verticillatis.

f. 5. Viscoides baccis purpureis Plum. Non esse Visci speciem patet e calyce quinquefido, sed cujus generis incertum, forte ignoti generis. Singulare est corymbis dichotomis. Plantam esse parasiticam vix dubium videtur, cum dicatur viscoides.

Triumfetta. Est Triumfetta Lappula Syst. nat. 10. p. 1044 frequens in Hortis Europaeorum, in Horto Cliffortiano &c.

Urtica mas et femina. Urtica foliis alternis cordatis, dentatis caule arboreo aculeato, calycibus femineis baccatis. Forte Urtica 9 Brownii, cui folia ampla sinuatodentata, nervis petiolis caulibus aculeatis. Quod flores pingat pluribus quam 4 staminibus forte ex pluribus flosculis masculis congestis oritur. Calyx femineus baccatus bifidus, ut in Urticae genere, vulgo obtinet.

Prodiere dissertationes de Flora Jamaicensi; Fascic[ulus] plantarum Jamaicensium, qui sistit compendiosas descriptiones rariorum plant[arum] Jamaicae; de Sue, de Generatione ambigena, quod cerebrum et medulla spinalis cum systemate nervorum a matre, corpus vero ipsum a patre. Nomenclator Botanicus cum nominibus genericis Latinis Gallicis Anglicis Belgicis, Germanicis. Aer habitabilis diaetetice. Genera morborumeorumque characteres.

Pergit Ser[enissima] Regina delineare suos Papiliones vivis coloribus stupenda collectione.

Fausta quaevis cum novo anno Tibi animitus exopto. Vivas diu felix!

Dabam Upsaliae 1760 d[ie] 1 januarii.

a Monsieur
Mons[ieu]r Jean Burmannus
Professeur en Botanique
Amsterdam

upSUMMARY

Linnaeus has received Johannes BurmanísBurman, Johannes (1707-1779).
Dutch. Botanist, professor of medicine
in Amsterdam. Close friend of Linnaeus.
Correspondent of Linnaeus.
letter [15 January 1760Letter L2662], seeing that the Charles PlumierPlumier, Charles (1646-1704).
French. Botanist, travelled in Central
America and the Carribean. Linnaeus
generally approved of the descriptions
in his richly illustrated botanical
works.
work has come to an end [Linnaeus refers to Burmanís editing of the Plantarum Americanarum fasciculus primus[-decimus]Plumier, Charles Plantarum
Americanarum fasciculus primus[-decimus]
continens plantas, quas olim C.
Plumierius [...] detexit, eruitque,
atque in insulis Antillis ipse depinxit.
Has primum in lucem edidit, concinnis
descriptionibus & observationibus,
aeneisque tabulis illustravit J.
Burmannus
(Amsterdam 1755-1760).
] and he congratulates Burman and the botanical world.

If Burmanís son [Nicolaas Laurens BurmanBurman, Nicolaas Laurens
(1734-1793). Dutch. Professor of
botany. Linnaeusís pupil in Uppsala in
1760. Correspondent of Linnaeus.
] is coming, Linnaeus will see to it that things will be translated into Latin.

Linnaeus has not heard anything about the box Burman sent. An inspector handles Linnaeusís transactions and he should note all cargoes unloaded in Stockholm. Such a loss can never be repaired.

Linnaeus has received a lot of insects from various parts of Europe. He gives names to them and his collection grows from day to day.

Commentaries on Plumierís illustrations follow.

Linnaeus gives a list of dissertations published recently, Plantarum Jamaicensium pugillusLinnaeus, Carl Plantarum
Jamaicensium pugillus
, diss., resp.
G. Elmgren (Uppsala 1759). Soulsby no.
2058.
, Genera morborumLinnaeus, Carl Genera
morborum, diss., resp. J.
Schröder
(Uppsala 1759).
Soulsby no. 1762.
,Generatio ambigena Linnaeus, Carl Generatio
ambigena
, diss., resp. C. L.
Ramström (Stockholm 1759). Soulsby
no. 2082.
, Flora JamaicensisLinnaeus, Carl Flora
Jamaicensis
diss., resp. C. G.
Sandmark (Uppsala [1759]). Soulsby no.
2087.
, Aer habitabilisLinnaeus, Carl Aer
habitabilis
, diss., resp. J. F.
Siefvert (Uppsala 1759). Soulsby no.
2091.
,Dissertatio academica, sistens nomenclatorem botanicumLinnaeus, Carl Dissertatio
academica, sistens nomenclatorem
botanicum
, diss., resp. B. Berzelius
(Uppsala 1759). Soulsby no. 2095.
, Dissertatio diaetetica de pinguedine animaleLinnaeus, Carl Dissertatio
dietetica de pinguedine animale
,
diss., resp. J. Lindh (Uppsala 1759).
Soulsby no. 2100.
.

The Swedish Queen [Lovisa UlrikaLovisa Ulrika, (1720-1782).
Swedish. Queen of Sweden 1751-1771.
Married to Adolf Fredrik. Mother of
Gustav III. Sister of Fredric II of
Prussia. Correspondent of Linnaeus.
] continues to have her collection of butterflies drawn in colour [Linnaeus refers to the publishing of Carl Alexander ClerckísClerck, Carl Alexander
(1709-1765). Swedish. Entomologist.
Assessor in Stockholm. Correspondent of
Linnaeus.
Icones insectorum rariorumClerck, Carl Alexander Icones
insectorum rariorum cum nominibus eorum
trivialibus, locisqve e C: Linnaei [...
] Syst: nat: allegatis
, 2 vol.,
(Stockholm 1759-1765).
].

upMANUSCRIPTS

a. original holograph (KVA, Carl von Linnes arkiv, 1501-1502). [1] [2]

upEDITIONS

1. Epistolae ineditae Caroli Linnaei (1830), p. 37-39 .
2. Bref och skrifvelser (1943), vol. II:2, p. 149-150   p.149  p.150.